07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

201 1538 IUN. 202

D. Henrico Bullingero pastori ecclesiae Tigurinae

vigilantissimo et fidelissimo dilectissimo fratri.

S. Quod hactenus a scribendo abstinuimus

ideo factum est quod sic nobis fuerunt omnia in

suspenso ut nihil certi possemus indicare. Nunc

quoque, quum citra querimonias recitari causae actio

nequeat, hoc unum vos ex me habere malim: quae

experti sumus, minime quidem ex voto nostro

fluxisse, sed cxspectationi non male respondisse.

Praeter dierum quindecim moram, quae ingenti taedio

non caruit, accessit et inde plurimum molestiae

quod nihil eorum quae Tiguri transacta et confecta

plane fuerant a Conzeno agnoscebatur: et quo tarnen

videretur non malam habere causam, multo in nos

impetu detonabat, ac si resilire iam, ac datam fratribus

fidem velle fallere constaret. Hue ') ergo

restabat ut senatus ipse sibi autor esset ad omnia:

qui in decernendo non adeo magnam habuit eorum

rationem quae Tiguri magno omnium consensu nobis

concessa fuerant. Nobis tamen ad quaslibet conditiones

descendere visum est, quam non tentare

vias omnes quibus ecclesiae satisfieret. Nunc ergo

iter arripimus, quod utinam Christus prosperet. Ut

enim eum respicimus in agendo, ita successum eius

providentiae committimus. Sed festinant comités.

Cogor iam epistolam vixdum inchoatam interrumpere.

Yale suavissime frater et inprimis mihi observande.

Collegas tuos mihi amantissime saluta.

Bernae, 20. Maii 1538.

120.

Oalvinus tuus.

FARELLUS ET CALVINUS VIRETO ET

CORALDO.

Per varios casus se tandem Basileam venisse

nuntiant, quid iam faeturi 'sint nescii, quum ne cerium

quidem adhuc hospitium hdbeant. Bernae retineri se

noluerunt. Coraldo ut prospiciatur curabunt. Iuvenem

cui equos reducendos tradunt Vireto commendant.

(Ex autographo Calvini Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 13 cuius

apographa exstant ibid. Ood. Ill, a. fol. 23 Ionvillaei et 111,

fol. 7 recentius; tum etiam in Archiv. Bern. Epp. T. VII.

p. 242 unde habuit Simlerus vol. 44. Anglice legitur ap. B.-C.

T. I. p. 45.)

Optimo et integerimo fratri nostro Petro Vireto

Lausannensis ecclesiae pastori.

S. Nos Basileam tandem ') sed bene madidi

ex pluvia et lassitudine prorsus confecti pervenimus.

119. 1) Sic Simlerus legit vocem dubiam.

120. 1) Quum sententia de Calvino et Farello a Genevensibus

Neque iter nostrum periculis caruit. Siquidem alter

prope submersu8 est fluminis impetu. Sed plus in

ipso flumine clementiae sumus experti quam in hominibus

nostris. Nam quum hi praeter ius et fas

nos perditos 2 ) voluerint, illud in nobis servandis

Domini misericordiae obsequutum est. Nihil adhuc

habemus constitutum, quod Grynaeus Grymnasii curam

Oporino demandant. s ) Berna discessimus senatu

insalutato, contra quam deliberatum a nobis

in commune foret. Videbamus enim hue quorundam

animos inclinare ut retineremur. 4 ) Quin etiam

iactabantur istae voces, nos nulla fore venia dignos

si tarn iustam vocationem abnueremus. Dominus

tamen exitum nobis aperuit ne quid ex praerupto

ageremus. Nam quum postulassemus senatum nobis

dari in posterum diem diffissi*) sumus. Quo

responso accepto videbamur nobis abunde nostris

partibu8 defuncti. Negotium tuum, Coralde, bonis

viris commodavimus pro facultate, sed in genere,

ne ante alligareris quam omnia tentaverimus alibi. 6 )

Scis quid velimus. Ubi nos in certum hospitium

receperimus, scribemus ad vos fusius primo quoque

tempore. Valete fratres optimi et nobis amicissimi.

Basileae

fratres vestri Farellus et

Oalvinus.

Hie frater, cui equos reducendos tradidimus,

apud vos agere instituit si conditionem idoneam

istic reperiat. Proinde vide qua in parte sua opera

Christi ecclesiae servire possit. Iuvenem 7 ) esse

probum arbitramur et bonarum literarum non imperitum;

si dignus videbitur cuius habeatur ratio,

nostra etiam causa tibi cupimus commendatum.

lata d. 26. Maii solenni plébiscita confirmata fuerit, et ipsi

per aliquot dies, ut videtur, Bernae commorati essent antequam

novam peregrinationem ingrederentur, adventum eorum

primis Iunii diebus assignare possumus. Epistolam vero

scriptam fuisse statim posiea ex eo eolligimus quod simul equos

conductitios Bernam remittunt.

2) pedites Cod. Ill Bern, et Siml. they had decided

that we should travel on foot!! (B.-O.)

3) Videtur Calvinus de aliquo munere in Gymnasia

Basileensi ambiendo cogitasse, quod tamen nuperrime Oporino

Grynaeus tradendum curaverit.

4) Mirum non est, Calvinum sub ditione Bernensium,

et quasi sub Conzeni ferula agere noluisse.

5) Diffindi passim occurrit apud veter es pro differri in

alterum diem. Quod vocabulum quum minus frequens sit God.

Ill« ex conieetura scripsit diffusi, Cod. Ill: diffresi, caeteri:

diffreti. 6) Seil, apud Monbelgardenses, vide ep. 14. Iunii.

7) Pro: Iuvenem esse, Cod. Ill Bern. Siml. et B.-C.

exhibent Sincerum esse ac.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!