07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

191 EPISTOLAE 111—113 18$

ne po8thac de hao quoque differentia nova quaestio

nascatur.

m.

In feriis plurima laboramus perplexitate, quemadmodum

semper sumus professi, neque aliaiconditione

concedere possumus istas quatuor institui, nisi

ut tollatur nimium imperiosa earum indictio, ac liberum

sit iis qui volent post concionem ad opus

se conferre. Non tarnen fenestram audemus aperire

tot turbis, quas emersuras iam prospicimus si

aliter fiat.

IV.

Haee autem nobis optima et oonvenientissima

censetur ratio reoipiendae conformitatis, si legati

Bernatium palam testentur, caeremonias hactenus

apud nos observatas sibi minime improbari, neque

se quidpiam in illis novatum ideo cupere, quod

scripturae puritate. alienum iudicent : sed unam se

conoordiam et unitatem spectare, quae rituum similitudine

melius coalescere solet. Ooncio étiam a

nobis habeatur de caeremoniarum libertate, deinde

ad conformitatem populum adhortemur, propositis

eius rationibus. Demum liberum ecclesiae iucucium

permittatur. Sic enim occurretur offendiculis, bonorum

animi praeparabuntur, qui nunc aliquantum

sunt aversi, et res quo decet ordine geretur,

V.

Si de nobis restituendis agitur, istud inprimis

cupimus curatum, ut ad diluendas calumnias, quibus

oppressi sumus, admittamur. Barbaries enim

et inhumanitas fuit non ferenda quod indefensos

damnarunt, quum nos ad causam dicendam pro curiae

foribu8 praesto essemus. Obnoxium siquidem

futurum est nostrum ministerium impiorum maledioentiae,

quamdiu iactare poterunt, per culpae deprecationem

fuisse restitutos. Iactabunt autem baud

dubie, nisi datus fuerit purgationi locus.

VI.

Erit deinde Studium adhibendum disciplinae

stabiliendae. Alioqui mox collabetur quidquid in

praesens instauratum fuerit. Etsi autem plura optemus,

quia tarnen hoc tempore obtineri posse nulla

apes est, quae inprimis necessaria sunt oonstitui cupimus.

vn.

Primum est ut urbs in certas parochias distribuatur.

Quum enim, praeterquam quod populosa

est, collecta est ex varia diversarum gentium multitudine,

valde confusa semper erit eius administratio,

nisi propius pastorem suum plebs respioiat, et pastor

vicissim plebem. Quod net institut» ista dis-,

tinctione.

vni.

Deinde ut eo numéro ministri assumantur qui

tantae provinciae sufncere queant.

IX.

Ut germanus 8 ) excommunicationis usus restituatur

eo quern praesoripsimus modo. Nempe ut a

senatu eligantur ex singulis urbis regionibus probi

et cordati viri quibus in commune nobiscum ea

cura incumbat.

X.

Ut in ministrorum vocatione legitimus ordo

servetur: ne manuum impositio, quae penes ministros

esse debet, magistrates potentia tollatur e medio.

Quod non semel nostri conati sunt.

XI.

Quum autem duo restant caeremoniarum capita,

in quorum altero iam discrimen est, in altero

futurum exspectamus, rogandi sunt nobis et obtestandi

Bernâtes ut in iis sese nobis accommodent.

xn.

Prius est ut frequentior coenae usus instituatur,

*) si non secundum veteris ecclesiae consuetu»

dinem, at saltern singulis quibusque mensibus semel.

XIK.

Alteram ut ad publicas orationes psalmorum

cantio adhibeatur.

XIV.

Postremo quum in lascivis et obscoenis cantilenis

ac choraeis, quae ad illarum numéros semper

sunt compositae, nostri Bernatium exemplum praetexant,

oratos volumus, ut e. sua quoque ditione tales

spurcitias éliminent, ne suo exemplo dent nostris

occasionem rursus eas expetendi.

112.

EIDGENOSSEN AN GENF.

Auszug aus den Protocöllen des Züricher Convents

vom 28. April 1538, soweit die gefassten Beschlüsse

die Genfer Angelegenheit betreffen..

(Zürcher Archiv, Gestell VI. vol. 105, ehemals B. I. fol. 288 £

Anthent. Absohrift.)

3) Germanns H. Germania S. (!)

4) restitnatur H.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!