07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

161 1538 MART. 162

quum vos dulcissimos fratres dimitteremus a nobis,

non sine gaudio ac solatio cordium nostrorum reconciliatorum,

equidem atque equidem istud hortabamur,

ut ne quid cuiquam crederetur temere de

fratre deferenti, ut si qua offensa contentiove inoidisset

ipsi, placide inter TOS praesentesque componeretis,

ut ne locum Satanae quaquam faceretis.

Ah quam certa cum spe, quam magno cum gaudio

post has pollicitationes discessimus! Sed quid ego

apud vos diu multa? confido in Domino Christo:

banc tentationem Satanae non succedere scio, profecto

dum in vobis spiritus Domini virtutis suae

sanctae vim exercet, quam ut sitis unquam passuri,

ob privatam illam contentionem ecclesiam Christi

detrimentum accipere. Ergo submittamus nos fratribus,

nos praesertim, in quibus muneris * est Christi

praestantioris. An enim non verum est hoc: maior

qui sit, is ut ministret câeteris? Ah Domine Christe,

quantam * tu rem in unionem dedisti, et fac ut ne

dividamur, officiorum studium, morum delicias * ac

rerum omnium diversitatem ac distinctionem. Cur

enim omnes oculi non sunt? aut quid pes olidus *

ad oculum? At tu, Iesu, unum omnium caput es,

tuus est unus omnium doctor spiritus. Unius omnia

membra corporis sunt. Cur animi oculus sapientiam

in pede requirit, cui debet ipse sapientia

sua prospicere? Aut ulla res alia in ecclesia requiritur

quam ut una sint omnia, quum ab uno acceperunt,

ad unum tendunt omnia? Quaeso igitur

te, mi Calvine, vel ipsum FareUum mitescentem turn

simul ac canescentem collegam tuum, nobile Domini

instrumentum, hac in re .... * tere ac . . . . *

omnia pro lenitate spiritus Christi cum fratre transigere.

Oro te per Iesum Christum. Ego apud

ülos Bernâtes efficiam per Tirtutem Domini Christi,

ut ne vos negligant. Oremus Dominum utrique

fideliter. Dominus Iesus Christus vere et ardenter

flagranti spiritu suo, ardenti caritatis calore, et vere

coelesti igné confiâtes in unum reddat. Amen.

Is qui has adfert, est nostri consulis filius, pius

iuveni8, piissimi viri filius. Venit ex negotio ad

vos, quaerens apud quern puer quem eo adduxit

institui apud vos gallica lingua possit. Pater ipse,

quo nemo fidelius in omni negotio Christi agit, me

oravit, ut orem vos, operam detis ut recte puer et

pie gallice instituatur. Valete carissima pectora,

fratres dulcissimi, FareUe et Calvine. 4. Martii 38.

Simon Sultzerus 5 ) Bernam adiit:

is per nos iussus est omne vobis obsequium

in Domino praestare. Valete.

Simon Grynaeus

vester servus in Domino.

98.

LIBERTETU8 PARELLO.

Bogat ut sibi mittantur qui ecclesiis praefici possint.

De rebus Genevensibus non desperandum.

(Ex autographo passim lacerato bibliothecae pastornm Neooomensium,

faeoic. epp. Oph. Fabri N. 9. Insoriptio adest nulla.)

S. Recepi binas ex te literas [gwijbus ex ordine

non vacat respondere ob literas praefecti l )

que[«t rajptim exoravimus in gratiam fratrum ad

regem nostrum, tum ob j>\raecipitem~\ Gaucherii 2 )

discessum. Cavebimus a peste ilia quam nihil mi[nws

SMJspicati fuissemus. Gaudeo tarnen nullas a me

ilh traditas literas, etsi urgeret me supra modum

ut patronum agerem Meldunum 8 ) pro obtinenda

Ioanna. Rogo te, mi frater, ut quotquot istic reperies

boni animi, mediocris doctrinae, hue ooyus mittas

praecipuis praeficiendos ecclesiis, quas nisi mature

occupaverimus, vereor ne inconsultis nobis offendiculis

mox oppleantur, et lupis pro pastoribus.

Quid adeo .... endum est in re tarn séria?

Sinite ingratos, qui regno Domini [mjdigni

fame ministros pellere conantur, quum gladio aut

igné non audeant. Hoc dico quod pauci illis sufficiant,

qui [cwwc]ta utcunque ad tempus tueantur:

nam brevi immutabuntur haec sinistra. Dominus

tristitiam vestram in gaudium féliciter mutabit

Vale salutatis omnibus. Praefectus accepit proximo

[futu]Ta,m disputationem publicam Bernae adversus

catabaptistas. *) Si diem nosti significato mihi.

Fru"" et Alexander 5 ) satis inconsulte, ut soient, Bernam

ineunt. Moleste fero quod Claudium illic non

offenderint. Vale, salutato Calvino et omnibus.

Tononii raptim 4. Mart. 1538. 6 )

Tuus Christoforus.

vide Buchat, III. 91 V. 225. 345. Hundesh. p. 105, Hagenbach,

Gesch. der ersten Basler Confession p. 90 et: die theol.

Schule Basels p. 15. — Is tum temporis Basilea Bernam voeatus

ibi per decennium ministerio functus est, usque dum

propter suas opiniones anti-Zwinglianas rursus Basileam migrare

coactus fuerit.

98. 1) lo. Bud. Naegeli, supra N. 88.

2) Guilielmi Farelli fratris.

3) Moudon. (.Buchat, IV. 454 not. 7.)

4) Quae habita est 11. Martii, Buchat, V. 88. Ottii

Annal, p. 88.

5) Froment et Alexandre tum temporis Tononii minislri,

De Alexandro posthac saepius.

6) Quum siglum 8 parum distincte scriptum sit, alius

quispiam temere in tergo posuit 1536, quod vel sola Calvmi

mentione redarguitur.

5) De Sulzero, viro variis casibus agitato, ex vico Interlaken

oriundo, Buceridiscipulo, et paululumlutheranisante,

Calvini opera. Vol. X. P. II. 11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!