07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

159 EPISTOLAE 97—98 160

iis, quibus par est esse antistites sacrorum Christi, I

paululum me audiatis fratres. Video enim Satanam

saevire potentissime et conari modis omnibus

nos divellere. Querelae vestrae ') sunt Bernatibus

plus quam graves. Valde vereor ne Satan prave

Tobis illorum facta omnia interpretetur. Alioquin

quomodo fieri potest, ut suspicionibus tarn immanibus

laborent apud vos. Ego certe, ut dicam quod

me Caritas iubet, persuadere mihi de neutro possum,

quod' tu tibi, Calvine, de utroque non persuasum

solum, sed prorsus, ut video, infixum animo habes.

Ipsi, quum de vobis ad nos scribunt, videntur sentire

de vobis optime. Et moniti a nobis saepe ut

alerent modis omnibus institutam concördiam, integram

esse scribunt, nisi quod quaedam leviuscula 2 )

obrepant, quae nata ex suspicionibus non ante possint

recipi quam fuerint a nobis edocta ac probata.

Esse paratos, nobis de omnibus satisfacere, si quid

accusati apud nos fuerint. Haec ipsi de vobis scribunt.

Unde liquidum est, sic esse erga vos animatos

ut qui sint amicissime primum, * contra scriptum,

Calvine carissime, longe est infensissimum. Ah

Iesu Christe, quis dabit nobis sensum hunc ut fratri

ob communem ecclesiae utilitatem etiam aliquid

de nobis nostroque iure concedere parati simus.

Nusquam gentium, locorum, temporum, tarn bene

composita unquam capita duo fuerunt, quae nisi

parata fuissent ob Christi Iesu reverentiam etiam

stultis et insipientibus per omnia se subiicere, adversariis

et inimicis benefacere, quin omne foedus

in Christo Iesu semper fuerint rupturi. Est utique

illud non christiani Spiritus et animi, adeo nihil ferre a

fratre velle. Iesu Christe, citius mille ecclesias dissipabimus

quam unam colligamus, nisi omnia fratrum

vitia dissimulare parati sumus. Vitia dico,

qualia sunt quae vos utique seiungunt. Qui torve

respondit, tumide et inflate agit nobiscum. Quid,

mi Calvine, si nos de nobis tam multum sentimus

ut nisi alius tribuat quantum postulamus nos dari

nobis, nos, * fuisse superbus ipse et iniurius videatur?

Mihi, ut dicam quod sentio, mores Contzenii

improbantur. s ) Sunt enim perquam rusticani. At

quum video animi propositum et fidem hominis

quantumvis inculti et rursum ecclesiarum sedulitatem,

non posBum certe fratrem abiicere. Cur non

inspicimus naturam hominis, cur non educationem,

cur non gentem, cur locum unde natus est, in Alpibus

mediis? 4 ) Certe quum talem tecum in Gallia

media inter eruditissimos a teneris educato confers,

cur in ipso statim congressu offendare, facile

97. 1) Vide Calvinum ad Bucerum 12. Ian.

2) de ritibus loquitur a Bernensibus servatis, a Genevensibus

abolitis.

3) Cf. Calvinum I I. Eundesh. p. 70. 99.

4) in volle Simmenthal (Mausol. Bern. IV. 177).

intelliges. Certe sic est negligens officiorum huiusmodi,

ut nuper tecum nobis praesentibus agens, qui

alioquin scribit nee inepte nee barbare, soloecismos

ac barbarismos multos in oratione admiserit. An

ego fratrem cordatum earn ob rem, propter quam

a doctis istis prorsus explodatur, contemptius haberem,

et fuerunt * etiam mores * quibus turn agebat

non multo culti magis. Quid igitur ego in faciem

praesente te illi dixi? fustuarii dignum esse. Quod

haec illi tam facile sit mutare, quam est tibi difficile

ferre, aut quam facile cautius animadvertere ac

reprehendere, dignus acerbiore criminatione sit,

quam est tua, si non mutaret. Verum quid sic ingenuo,

sic moribus natura composite facias? Ipse

saepe hac ruditate commendari apud suos volunt.

Sed vobis non torvitas, sed urbanitas ao comitas

placet. Quanquam scis tu, mi Calvine, ista quam

fallax hominum humanitas sit. Ego in eo, qui est

in Christo philosophâtes tam féliciter, sublimiorem

certe animum requiro, ut omnibus omnia fieri possit.

Profecto ars haec est, quae nisi hoc tempore

a nobis usurpatur, mi Calvine, evertet nos prorsus.

Farellus noster habitus est diu feroculus, sed is

incipit prae te mitescere. Spero in Christo Iesu,

etiam te mitius cum fratribus acturum. Deum

sanctum, quae virtus est, quae praestantia caritatis

divinae. Age enim, mi Calvine, existima vel unum

tantum momentum apud te, fratrem esse tuum

Contzenum: iuro tibi per Dominum, te multis de

causis fratris huius non solum non pudebit, sed

etiam quae tibi nunc vitia videntur, ea conversus

animi iurabis esse virtutes praestantissimas. Rigiditatem

dices esse constantiam, barbariem dices

esse simplicitatem, istum officiorum cunctorum neglectum

alio quodam honestissimo nomine nmcoytt-

Uav dices. Ac utut maxime laudare non possis,

aut etiam reprehendenti non reclamare, tarnen mitissime

vitia omnino in fratre tuo germano interpretari.

Denique, ut accuses etiam ac pro merito

palam appréhendas, certe sine hostilitate, sine omni

mentis tuae alionatione faciès: quum enim possibile

illud sit ob ullam causam te vero a fratre alienari,

quantisper ilia talis cum illo est conspiratio in

Christo Iesu patreque Deo communi, ac quantisper

sanguis idem, eadem patria. O Iesu domine, quae

vincula sunt tua, quibus tu fratres nobis copulas,

spiritus tuus sanctus, tua ossa, tua caro, tuus sanguis.

O coniunctionem, o necessitudinem. Et vero

quem non in usum copulas nos intime spiritu tuo

in cordibus nostris idem dicente, faciente, laudante,

comprehendente, unum Dominum praedicante ac

sanctificante, in collectionem populi tui, ad salutem

dissipati gregis tui, in terrorem immanium luporum,

qui gregem tuum parati sunt vorare, Iesu Christe

Domine.

Hos certe istinc abeuntes in extremo complexu,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!