07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

153 1538 FEBRUAR. - 154

Bimus. Negotium suum Dominus ipse curabit. Ad

Argentinenses fratres 'statim soleo mittere omnia,

quum aliquid accidit. Dabimus operam omnes, quomodo

rebus duce Domino succurramus. Multum

auxilii positum apud Bernâtes est, verum videtis

qui istic quoque motus fuerint hactenus. Spero,

Dominus Christus omnia ad utilitatem ecclesiae

suae convertet. In illum respiciamus: potens est,

ac viam, ubi videbitur, certam inveniet, quomodo

statum aliquem rebus addat. Interea sedulo apud

fratres agemus omnia. Valete mei fratres carissimi.

Dominus Christus confirmet TOS in ipsius ministerio

sancto ad veram salutem suorum. Amen. Febr.

13. anno 38. »)

Simon Grynaeus vester frater.

93.

CALVINUS BULLINGERO.

Status ecclesiae Genevensis tristissimus et fere

deploratus. Excommunicationis disciplina et urbis in

parochias distributio a senatu impetrari non potuit.

Synodus publica plurium ecclesiarum cogi deberet in

qua communi deliberatione de rebus omnibus utiliter

instituendis dispiceretur. Imtheri benignam, quae fertur,

responsionem nondum vidit. «

(Ex autograpbo Archiv. Turic. Plut. VI. vol. 105 olim B. Tom.

I. fol. 287. Descripsit Simler vol. 44. Anglice legitur ap.

B.-0. Tom. I. p. 41.)

H. Bullingero Tigurinae ecclesiae vigilantissimo

pastori fratri et symmystae mihi observando.

Tiguri.

Gratia et pax a Deo pâtre et Domino Christo.

Integerrime simul et eruditissime frater. Si miserrimae

nostrae conditionis iustam narrationem apud

te persequi instituam, longa mihi texenda sit historia.

Nostram autem appello quae ecclesiam, oui

praeesse nos Dominus voluit, iam aliquamdiu vexavit

et nunc etiam magna ex parte premit. Sed

quia neque ad singula explicanda satis in praesens

suppetit otii, et boni isti viri nonnulla per se recitare

poterunt, longiore epistola non ero tibi molestus.

Etsi enim ipsam forte mali scaturiginem non

animadverterunt, nee quorsum tenderent improborum

conatus, ipsa tarnen rerum faciès qualis esset,

9g. 1) De rebus Genevensibus hoe ipso tempore gestis adeundi

prae caeteris Böget, hist, du peuple de Genève p. 64

suiv. et Kampschulte I. p. 302 seqq.

non obscure perspexerunt. Utinam vero dies unus

ad liberam commentationem nobis daretur. Inde

enim, ut spero, non discederetur sine ingenti fructu.

Habeo certe quae nec literie complecti nunc tuto

posse video, nec a nobis nisi mature ultro citroque

expensa et discussa transigi. Hoc tarnen obiter indicabo,

mihi videri, nos diuturnam ecclesiam non

habituros, nisi restituta in integrum antiqua illa,

hoc est, apostolica disciplina, quae apud nos in multis

partibus desideratur. Nondum extorquere potuimus,

ut pura sanctaque reduceretur excommunicationis

observatio. Ut urbs quae est pro amplitudinis

suae modo populosissima in paroecias distribueretur.

Quemadmodum enim fert confusanea

haec administratio, vulgus hominum concionatores

nos magis agnoscit quam pastures. Alia sunt permulta

quae quum emendata vehementer cupiamus,

nullam inire possumus rationem, nisi id agatur

communi et fide et studio et industria. O si pura

sinceraque tandem inter nos concordia sanciri queat.

Quid enim tune impediret, quominus publica aliqua

synodus cogeretur, ubi singuli, quid ecclesiis suis

maxime conducat, proponerent, ratio efficiendi communi

deliberatione dispiceretur, et, si opus foret,

civitates ac principes etiam mutua et hortatione se

adiuvarent et autoritate confirmarent? Sed in tanta

perplexitate magis rogandus est Dominus ut viam

expédiât. Lutheri responsionem ad vos pervenisse

admodum benignam et amicam, Pellicanus nobis indicavit:

qua Grynaeus sibi multam spem fieri obtinendae

pacis altera ex parte testatur. Sed ea

qualis sit nondum rescire potuimus. Quae ob pröpinquitatem

ecclesia ') nobiscum omnia posset opportunissime

communicare, nullo unquam apiculo

nos dignata est. Tu, si qua se offeret occasio, non

gravaberis summam saltern nobis exponere. Farellus

te salutat. Salutabis meo nomine non vulgariter

fratres mihi in Domino colendos, tuos collegas,

JPellicanum, Leonem, Bibliandrum, 2 ) praeterea Phrisium.

Dominus vos omnes in regni sui propagationem

vos 3 ) incolumes servet. Genevae, 21. Februarii

1538.

Calvinus totus tuus.

93. 1) Bernensis scilicet.

2) Simlerus de suo praenomen Theodori addidit, translator

anglicus hune Theodorum a Bibliandro distingua.

3) sic!

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!