07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

143 EPISTOLAE 87—90 144

ingerere, qua praetexta quaelibet falsitas pro veritate

censeatur. An hoc est Deum vere sanctificare,

tahtuin déferre hominibus, ne sola eius Veritas inter

nos regnet? Annon satis patres honorât qui eos

nee reiiciendos nee contemnendos censet, etiamsi in

multis lapsi reperiantur? Si non potest cphiberi

humana lascivia quin longius semper evagetur, ubi

semel habenae illi laxatae sunt, quern moduin, quaeso,

tenebimus, ubi concessum fuerit extra verbi Dei

finos nos egredi irapune posse? Neque vero id una

in re faeis, sed ubique videris velle inter Christum

et papam partiri medium quoddam regnum. Non

dicimus, rem ita habere, ac no suspicamur quidem.

Sed qui perspicaci versutia valent id sibi videntur

olfacere: simpliciores, dum interprétantes s8 ) hanc

esse retractation em, vehementer perturbantur. Initium

feceras a commentariis inPsalmos, 34 ) opere alioqui

praeclarissimo si quod aliud exstat: sed ilia sub

alieno titulo pia vafrities uteunque tibi condonabatur.

Quanquam, ut tibi ingenue fatear, id mihi nullo

modo ferendum semper visum fuit, quod fidei iustificationem

illic a fundamentis evertebas. Sed uteunque

tolerabile censebatur, tarn pretiosum quali-.

cunque ventulo * 36 ) thesaurum per totam Europam

circumferri. Ut vero coepit tuus ille adversus

Cenalem 36 ) libellus legi, nemo fuit piorum qui non

aperte clamaret, rem esse indignissimam a tali

evangelii praecone evangelium tot involucris obscurari.

Liber est, quod nemo infitiatur, reconditae

eruditionis refertissimus, eximia arte laboreque non

mediocri conscriptus sed tot naevîs aspersus ut

plurimi una litura correetum cuperent. Nee dubito

quin idem animus tibi sit futurus, si scias quos in

Gallia et Anglia fructus pariât. Quidquid postea

edidisti aliquid faecis admixtum habet. Nee ulla

dissentiendi libidine correptum iniquius ac malignius

me de tuis scriptis arbitrari pûtes. Testis est Dominus,

me differri non modo toto pectore, sed ipsis

quoque visceribus, quoties mihi non convenire cum

piis hominibus video, tecum praesertim cuius excellentissimas

dotes praeter pietatem non possum non

colère ac etiam suspicere. Sed quum me ad summam

benignitatem composui, quaedam tarnen assentiri

nequeo quin a conscientiae testimonio deficiam.

Et sane admirari soleo, quid in hac parte tibi velis.

Nam dum ad consensionem cum Luthero quaeren-

33) Sic autographon. S. ut lectioni mederetur pro:

dum, scripsit : autem. Quod recepit H. Probdbiliter Calvinus

senbere voluerat: interprétant-, et currente calamo syntaxin

verborum ineaute mutavit.

34) 1529 sub Aretii Felini nomine editi, et Delphino

dicati quasi a Gallo Lugdunensi v. Zwinglii Epp. 11. 316.340.

35) vox dubia in apographis simpliciter amissa.

36) Apographa male: Cerealem. Est Bobertus Cenalis

episeopus apud Abrincatuos. Titulus libri est: Defensio adv.

axioma catholicum i. e. criminationem Roberti ep. Abrincensis

Arg. 1534. Baum, p. 496. 499.

dam hortaris, tanti aestimas ut nihil debere nobis

esse pluri8 affirmes, quam coniunotis animis et

armis cum Satanae mendaciis confligere. In ista

moderatione tarn dissimilis es Luthero, ut ipsum

ista tua agendi ratione gravius offensum iri existimem,

si in opera tua incideret, quam prius fuerit

Zwinglii et Oecölampadii opinione. Nulla enim maiore

invidia sacramentarios gravavit, quam dum fidei

iustificationem ab illis everti obiectaret, aut certe

deteri ac implicari.

Haec apud te, amicissime et nobis observande

frater, non sine gemitu conquerimur, quia ingentis

ruinae exordia perspicimus in plerisque, si qua coepisti

pergere instituas. Scis enim quantum in utramque

partem valeant quos Dominus excellentiori

doctrina, ingenio, prudentia ornavit et instruxit.

Certe eo fastigii evectus es, oumque in ecclesia

Christi gradum tones, ut plerique in te oculos convertant.

Quare ne mireris, si abs te exquisitam

quandam perfectionem morosius quam a oaeteris

vulgo requirimus, quern scimus innumeris oportere

praeire ac praelucere. Quo minoro iactura nos

minuti homunciones delinquimus, eo maior nobis

conceditur libertas. Vos autem, in quorum exemplo

multo plus est noxae, maiori religione obstrictos

tenere ecclesia debet. Dominus te conservet ac

sua dona in te adaugeat, integerrime ac nobis carissime

frater. Capitonem meo nomine non vulgariter

salutari velim. Fwrellus ac duo alii collegae nostri

utrumque salutant. Genevae XTT Ianuarii 1538.

Calvinus tuus.

Praeterieram quod postremo loco habendum

non erat. Omnibus enim ministris qui vicinis ecclesiis

praesunt interdictum fuit, ne quid haberent

negotii nobiscum, aut ullo modo communicarent.

Tide quo spectent ista dissidiorum argumenta, nisi

ut ecclesiae penitus perdantur. Et id Coneeno acceptum

referimus.

88.

FARELLUS LD3ERTETO.

Deflet praefectorum Bernensium in agro Lausannensi

erga Genevenses ministros hostilem animum,

item Megandri casum et Anàbaptistarum latius grassantium

insolentiam, Conzenique inimicitiam.

(Ex autographo bibl. pastorum Neocomensium. Epp. Farelli

fasc 1. Nr. 28. Exstat quoque in bibl. civic. Turio. B. 217.

p. 81. et ap. Simlerum Vol. 44.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!