07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

121 1537 AUGUST. 122

contenderet neminem sine tribus symbolis esse christianum.

Ac ne quis rixandi studio id a nobis factum

fuisse arbjtretur, scitote nos subinde istud diserte

esse testatus, non alia magis ratione nos tum 18 )

refugere personarum appellationem, quam quod eo

postulante recipi a nobis non poterat, quin simul,

quod nobis crimen intenderat, agnosceremus. Id

enim pro sua versutia apud omnes ordines caverat,

ut si suis postulatis concedere visi essemus, fides

nostra suspecta redderetur: quod etiam ipse palam

prae se ferebat, quum suspectam sibi fore nostram

doctrinam assererct, donec symbolorum subscriptione

sibi approbata foret. Ita si obtinuisset quod postulabatj

non tantum nutabat quidquid hactenus ministerio

nostro aedificatum fuerat, sed radicitus corruebat.

Quid ergo aliud nobis restabat, quam luculentum

doctrinae nostrae specimen edere, quo constaret

ipsam immerito fuisse u ) insimulatam? Id

sane officii nostri esse putavimus. lam vero locus

ille, cui borrendam inesse haeresim Carolus vociferatur,

vix ulla excusatione videtur indigere. Nam

ubi de Cbristi divinitate seorsum sermo habetur,

quaecunque in unum verum aeternumque Deum

competunt illi iure 16 ) tribuuntur: distinctionis autem

notatio locum habet ubi cum patre comparatur,

quae a nobis quoque diligenter obseryata fuit. Neque

enim infitiamur quin sermo ille aeternus sit a Deo

patre genitus. Verum nos genitum non intelligimus

diffluxu quodam, ut pars sit essentiae patris, sed

totus sit in patre, totum ilium vicissim in se habens.

I6 ) Hunc in modum Cyrillus qui saepe filii

principium patrem vocare solet (Dial. 3 de trin.),

pro ingenti tarnen absurdo alibi ducit, nisi filius

vitam a se ipso et immortalitatem habere credatur.

Idem docet (lib. 10 Thesauri), si inefiabiii naturae

proprium est ut a se ipsa sit, in filium id iure ")

competere. Quin etiam ratiocinatur patrem nihil

a se ipso habere, nisi filius etiam a se ipso habeat.

Sed quid tarn anxie hie immoramur, quum nihil

plus ,8 ) verba ilia nostra exprimant, quam in se

nomen Iehovah complectitur, quo Christum scripturae

insigniunt: et proinde non videmus quid in

nobis desiderent Aristarchi illi qui nos astute nimis

agere cavillantur. Nunc ad alterum obtrectationum

caput venimus. Coactum importuna nostra procacitate

fuisse Carolum obiectant, antequam tumultus

istos excitarit. Si calumnias suas colore aliquo

praetextas esso volebant, oportuerat paulo verecundius

mentiri. Nos enim rabidam illam beluam, tametsi

nocendi cupidine exsultantem ultro et foro-

13) tarn T.

14) esse T.

15) pure T.

16) habeat T.

17) pure T.

18) plus om. T.

cientem, nostra modestia ad menses aliquot continuimus

ne suum virus effunderet, donec pro publica

concione eos omnes conviciose est insectatus, qui

mortuos precibus non esse iuvandos docuissent.

Viretus, eius collega, qui recte supra aotatem sapit,

ne contendendo maius etiam incendium concitaret,

id publice dissimulabat, et perinde plebem instituebat

ac si nihil esset inter eos controversiae, donec

illius factione ad senatum Lausannensem protractus

cui verbum Dei exsccrabile erat, non obscure hec

figurate sed apertis verbis Arianismi est insimulatus.

Calvinus quoque, quum ccclesiae nostrae rogatu illuc

accurrisset/ coram legatis Bernensibus, qui ad

res provinciae constituendas sub id temporis missi

fuerant, Arianismi una cum Farello a sacrilego illo

ore notatus fuit. Respondit, satis firmum innocentiae

suae praesidium se habere in suo libello. Verum

ne Farelli causam desereret, cuius integritas

non minus quam sua illi compertum erat, protulit

locum ex Catechismo quo ecclesia nostra utitur, ubi

disertis verbis asseveramus unam esse patris filii et

spiritus 19 ) divinitatem, gloriam, essentiam: Christum

autem docemus filium Dei praedicari, non ut

fidèles adoptione duntaxat et gratia, sed naturalem

et verum ideoque 20 ) unicum, ut a caeteris discernatur:

Dominum etiam nostrum esse, non tantum secundum

divinitatem, quam cum patre unam ab aeterno

habuit, sed in ea carne in qua exhibitus nobis

fuit. Suntne haec Arianorum verba? Verum

quum scelestus ille finem rixandi et contendendi

nullum faceret, cognitio ad senatum Bernensem delata

fuit, quo profectus est Càlvinus ad postulandam

publico ecclesiae nostrae nomine synodum, ubi mendacia

ilia quibus nos impüdentissimus calumniator

asperserat, ampliori purgationè abstergerentur. Res

tandem eo quo videtis, praeter nostram exspectationem,

sed non sine admirabili Dei Providentia,

progressa est. Quid enim non ausus esset rebus

dubiis, quem nondum pudet ubique serere, Christi

divinitatem a nobis negari? Actio autem causae talis

fuit ut ilium plane furere appareret, nos eius

furori duntaxat obviam ire: sed haec ab aliis vos

intelligere malumus, et literae nobis o manibus paene

a festinante tabellario excutiuntur. Tarnen a vobis

poscimus ne in aliam partem nostram hanc apud

vos apologiam suscipiatis quam quo animo scripta

fuit. Scimus enim quae sint delatorum artes et

quantum profioiant, ubi nullao pro veritate eduntur

voces. Imo iam experimur aliunde quam noxium

fuerit nobis silentium. Quum ergo non dubitamus

Satanam idem quoque apud vos conari, occurrere

voluimus ne eiusmodi susurrones falsis obtrectationibus

vestros animos a nobis abalienarent. Neque

19) T. add. sancti.

20) adeoque T.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!