07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

91 EPISTOLAB 54—56 92 .

bentissime si plures habere cupias. Quin et ex

reliquis libellis nostro prelo impressis, si quibus

maxime vel oblcctari te vel studia tua iuvari posse

intelligam, mit tarn quoscunque iusseris. ïanta

enim est tua in nos benevolentia, quae nullo tarnen

nostro in to mutuo possit officio rependi facile.

Quod reliquum est, si in excudendis tuis illis 'forte

non respondimus per omnia exspectationi tuae, dabis

veniam quam soles pro humanitate tua, et quam

dedisti hactenus, quanquam sedulo dedimus opcram

tarnen ut quantum fieri posset emendate excuderentur,

non semel super locis aliquot, in quibus

forte nos non explicabamus, consulta et Grynaeo et

Ludovico tuo. Neque in emendandi- officio de negligentia

aliqua nostra multum querebere. s ) Cavimus

enim id .quoque ne erratorum nisi leviusculorum

taedio gravius offendereris. Nam quod unum

atque alteram forte irrepsit facile ignosces. Neque

enim ullus unquani, liber a quoquam est ita impressus

emendate, ut non facile etiam inter imprimendum

quaedam obreperent, quae omnia evitare impossibile

sit, pro ea qua hodie passim utimur excudendi

ratione. De Oatechismo tuo 4 ) scias, mi Calvine, magnam

esse exspectationem, quando eum recognitum

denuo editurus sis. Cupiunt hoc plerique et exemplarium

antea a nobis excusorum nullum nobis superest

amplius, hie saltern Basileae. Francofordiae

autem vix 50 adhuc habere nos puto. Ita feceris

rem gratissimam et sacrae theologiae studiosis, si

editionem aut recognitionem illam tuam matures, et

nobis inprimis, si in recudenda ilia opera nostra

uti non dedigneris. Audio te magna cum laude et

utilitate praelegere D. Pauli epistolas. Oro igitur

ut, quaecunque in iis praelegere et annotare tuis

soles, aliis quoque uti per nos aliquando communicentur,

operam dare non graveris. Salutabis meo

nomine diligentissime Farellum utrumqne, s ) Dn. ab

Alto monte, 6 ) D. Viretum, Rogerium et amicos caeteros,

quibus omnibus me quam diligentissime etiam

commenda. Basileae dio palmarum 1537. 7 )

Uaptim ut non licuerit Tuus ex animo

relegere. loan. Oporinus.

3) sic!

4) Omnino de Institutione loquitur, non de Oatechismo

proprie sic dicto. Nam hunc Basileae impressum fuisse gallice,

nemo est qui serio crediderit, multo minus in Germania

tarn rapide dioenditum.

5) N. 38, not. 1.

6) de Rautmont, quo nomine Lud. du Tillet tunc veniebat.

7) ». e. 25. Martii.

55.

SAMMARTHANUS OALVINO.

Viri illustrissimi ignotus amicitiam appétit, Institutionem

eius usque ad interiora Galliae penetrate

non posse queritur, quam Germaniae invidet, extorrem

autorem desiderat. Fictaviensis academia magnis quidem

nominibus clarescit sed et sycopliantas alit. Stephanum

suum tabellionem commendat Genevae libertatem

quaerentem.

(Ex autographo Ood. Gothani 404, fol. 761. — Bretsohneider

p. 187.)

D. Ioanni Calvino doctrina omni et pietate

cumprimis venerando ecclesiastae Lausanensi

Lausanae.

Carolus Sammarthanus ') sacrarum literarum in Pictaviensi

Academia regius professor, D. Ioanni Calvino

Lausanensi 2 ) ecclesiastae viro pio iuxta ac

erudito S. D. in eo qui est omnium vera salus.

Hultae sunt causae, doctissime Calvine, quae

me ad te scribere parantem optimo iure et deterrere

poterant, et omnino a scribendo revocare.

Quas si commemoravero, vulgares forte existimabis,

et in huiusmodi accusationibus adduci solitas, sed

graves tarnen mihi, ut qui de iis optime conscius

satis perspiciam, quam ille famam prostituit suam,

qui ad tales tarn cordatos, tarn emunctao naris,

tamque absolutos numeris omnibus viros audeat literis

garrire, seriis studiis obstrepere, adeoque delicatas

aures obtundere. Nam praeterquain quod neque

tibi de facie notus sim neque de nomine, sentio

déesse mihi omnia, quae ad scribendum loquendumve

perquam necessaria sunt. Et tarnen eo audaciae

veni ut nihil minus dubitarim quam votis

meis satisfacere, illud in sese recipiente communi

amico Normandio, s ) hoc vero mihi promittente singulari

tua humanitate, quam spero communi literarum

nomine, deinde arctiore vinculo eorundem

studiorum, adde aequo flagrante pietatis desiderio

propitiam mihi fore. Neque enim videtur quidquam

recusaturus, quod amicitiae christianao legem non

violet, qui per sese facilis est et perhumanus. Illud

porro quod a te per literas contendo, Christum spectat

solum et verbi eius maiestatem, nempe quum

55. 1) -De Saincte Marthe, cuius pater Francisci Regit

medicus fuerat, Pictavii iuridicis studiis incubuerat, etiam caeteris

non neglectis, maxime classicis et hebraicis. Ob religionem

suspectus, nee immeriio, vix summa discrimina effugit.

2) Vide quam incerti rumores de rebus exteris ad interiora

Galliae pervenerint.

3) Laurent de Normandie, de quo vide Tom. 7111.

p. 5 et Prolegg. T. 711. 37.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!