07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

89 1537 MART. 90

mine faciebam; placuit consilium Calvino, Cardio et

Vireto fratribus Controversia non vulgaris

intercedit inter Carolum et Viretum Lausannensis

ecclesiae ministros, idque propter defunctorum corpora.

Voluit enim Carolus, ecclesiam catholicain

pro cunctis fidelibus pie semper orasse et adhuc

orare, ut liberentur a morte et ut resurgant, vitamque

futuri saeculi corpora defunctorum consequantur.

At Viretus plane diversum, imo minime rogandum

esse Dominum ut corpora destinato tempore

resurrectura excitet. Qua de re diebus duobus

strenue contendimus : s ) at quo pacto negotium

compositum in praesentiarum non scribo.

Postremo: Gallorum quidam in ditione noviter

occupata suspecti sunt nobis, baud recte. de Christo

personarumque trinitate sentire. Quam ob causam

Càlvinus Bernam veniens obnixe petiit ut synodus

cogeretur, quod abnegatum est bomini usque post

pascbatis. Vide quantum negotii nobis facturi sint

Gain' illi superstitiosi, ne dicam seditiosi. —

Bernae 8. Martii 1537.

53.

Megander totus tuus.

GRYNAEUS CAL VINO.

Bogat Calvinum ut de quadam puéUa Itàla

quam Sinapius ambit stiseitetur eamque, si per ipsum

fieri queat, eidem conciliet. Sinapium mavult Tubingae

quam trans Alpes haerere.

(Ex autographo bibl. Genev. Ood. 112, fol. 171.)

Ioh. Calvino suo fratri carissimo.

S. Transiit hic Sinapius 1 ) ac recta Tubingam

tendit ut sese sistat principi. Dubius est animi.

Retrahitur inltaliam, quantum non suspicari modo,

sed paene liquido deprehendere licuit, quum assidue

mentionem faceret cuiusdam puellae, ut videtur

piae, quumque assidue hanc laudaret. Earn,

quantum intelligo, etiam tu familiariter nosti, et

unam ex omnibus istic pietatis ergo maxime laudasti.

Postulat aetas ipsius nuptias. Vide si quid

ab ilia impetrari posset per te: nullam omnium

cupiet magis. Et certe qui sic affectibus aestuat,

3) Vides ipsum adfuisse. Cf. supra N. 50, not. 1.

53. 1) Sinapius Schweinfurteneis, medicus, olim Ferrariae

Calvino innotuerat. A. 1536 Tubingam vocaius, ut ibi mam

artet» doceret, munus reeusavH et Herum in Italiam se recepit

wide tandem redux episcopi Herbipolitani archiater factus est.

opus tranquillitate habet animi, nisi perire hominis

studia omnia volumus. Videtur autem non errore

incidisse in hanc, sed iudicio, qui adeo diu convixit.

Vellem de moribus huius indicares nobis.

Francisca Baleryna, ni fallor, est nomen. Quod si

tibi hoc Sinapii meumque consilium probetur, vellem

explores omnia apud ipsam. Praestaret utrique in

Germania versari hac quam in Italia, et e tenebris

in lucem . . . . 2 ) qualecunque migrare. Sinapio

porro marito tali nunquam defecturus sumptus est

quo honeste ilia alatur: habet enim Tubingae conditionem

egregiam. Rogo vehementer te ut dare

nobis operam hanc velis. Certe nulla ratio hunc

retinendi videtur, nisi potiri hac potest. Est autem

occulte agenda res ut ne quo literae veniant quam

ad ipsam. Vellemque ad ipsam tuo meoque nomine

scribens istud te dicas pro amico quodam flagitare.

Salutabis autem earn mihi necessariam quae

me per Sinapium prior salutavit. Obsecro ut pro

pietate diligenter et in tempore dare operam velis.

Vale. 15. Martii. 8 )

Grynaeus tuus.

Responsum ... .*) scribes primo quoque tempore

ad nos. Vale rursum.

54.

OPORINUS ') CALVINO.

Mittit autori duodecim exemplaria libeUi recem

excusi, offertque ex antea a se typis editis quaecunque

eius studia iuvare poterunt. Textum accuratissime

correctum affirmât, et novas Cdlvini, si quae fuerint,

elueubrationes suo prelo committendas flagitat.

(Ex autographo bibliotheoae Gothanae Ood. 404, fol. 772.)

Insigni theologo Dn. Ioanni Calvino sacrarum

literarum professori Gebennis amico et fratri carissimo

suo

Genevae.

S. Nuper discedens curavi ut per Ludovicum

nostrum libellos epistolares tuos 2 ) a nobis excuso*

XII. acciperes, plures etiam missurus perquam li-

2) vox dubia.

3) 1537. Nam et Sinapius iam Tubingam profectus

est et Calvinus Genevae degebat, quod Martio mense 1536 nondum

evenerat.

4) Vom dubia. Grynaeiliteraturaomnium horridissima

et saepissime desperata.

54. 1) Vide N. 26, not. 1.

2) Cf. Prolegg. nostra T. V. p. 38 seqq.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!