volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

83 EPISTOLAE 49—50 84 gatus est ut aperte turn demum insanire coeperit. Nam et improbos quosdam e Lausannensi senatu subornavit, qui Viretum seditionis criminarentur, et ipse omni probrorum genere impudentissime proscissum tandem Arianae haereseos non obscure insimulavit. Tanta importunissimi hominis improbitate perturbati Galvinum Vireto addidimus, tentaturi vias omnes quibus ad sanam mentem revocari posset. Uli exposita legatis vestris causa, qui turn ad rea provinciae constituendas illic forum agebant, effecerunt ut accerseretur. Rogatus est ab illustri viro Gyrono, 2 ) vestrae civitatis secretario, ut a, fratribus placide se admoneri pateretur. Sed omissa causae praesentis mentione, quin palam testatus, rationem se eius rei nisi coram senatu collegioque vestro non redditurum, furiose in nos debaccbari coepit extra causam. Multae fuerunt maledictorum formae: sed omnium baec atrocissima est quod totam nostram cohortem Ariano errore inquinatam pronunciayit. Ad i-efutandam indignissimam criminationem caput nostrae confessionis s ) recitavit Calvinus quo ita scriptum erat: Dum patrem, filium ac spiritum nominamus, non très deos nobis fingimus, sed in simplicissima dei unitate, et scriptura et ipsa pietatis experientia Deum patrem, eius filium ac spiritum nobis ostendunt, ut concipere intelligentia nostra patrem nequeat, quin et filium simul complectatur, in quo viva eius imago relucet, et spiritum, in quo potentia virtusque eius conspicua est. In uno igitur Deo tota mentis cogitatione defixi haereamus : interim tarnen patrem cum filio et spiritu suo contemplemur. Rursum de Christo: filius dei praedicatur, non ut fidèles adoptione duntaxat et gratia, sed naturalis et vcrus ideoque unicus, ut a caeteris discernatur. Dominus autem noster est non tantum secundum divinitatem quam cum patre unam ab aeterno habuit, sed in ea carne in qua exhibitus nobis fuit. Quis eius confessionis vel autores Tel subscriptores Arianos iudicet? Perstitit tarnen qua coeperat rabie strenuus sycophanta, ac eiusmodi confessione sibi nequaquam satisfieri asseveravit. Quum exciperet Calvinus ea lege nos edere in praesens eiusmodi confessiones, ut fidem nostram bonis omnibus dum opus foret luculentius approbare parati essemus: Facessant, inquit, novae confessiones, ac tribus symbolis potius subscribamus. Ad hàec Calvinus, nos in Dei unius fidem iurasse res- 2) Petrus Giro (alias Gyro) adfuerat dispuiationi Lausannae habita m. Oct. 1536 et nunc ibidem commorabatur cum aliis legatis Bernensibus qui reformandis in ditione nova ecclesiis prospicerent. 3) Quae sequuntur non ex confessione Genevensi ( Tom. IX. p. 693) sed ex Catechismo deprompta sunt ( Tom. V. p. 337), qui ut ex h. I. necessario colHges iam tunc verae et publicae confessionis dignitatem et autoritatem nactus erat. Vide de hoc libello Prolegg. eiusdem T. V. p. 41. pondit, non Athanasii cuius symbolum nulla unquam légitima ecclesia approbasset. Lcgati, ut nullum altercationibus finem futurum videbant, totam istam cognitionem in fratrum conventum reieccrunt, quern polliciti sunt propediem se curaturos. Pauca haec obiter vobis rcferre visum est, optimi fratres, unde intelligcretis, quam sit omnino neccssarius bio conventus. Videtis cnim paucorum malitia fieri ut discordiis ac contentionibus misère laceretur ecclesia. Gliscit in dies pestis ac nos statim opprimet, nisi mature succurratur. Plura in nostram purgationem nunc afferre nihil rcfert, cui locus erit in conventu opportunior, ubi sic innocentiam nostram bonis omnibus approbatum iri confidimus, no qua in nobis suspicio residere queat. Nunc vos per Christum obtestamur, partes ipsi suscipite de ipso maturaudo. Quantum enim periculi immineat si diutius inoramur, aliqua ex parte videtis, sed ne id quidem ipsum satis perspicitis, quam necessaria sit ccleritae. Graves turbas passim excitavit Carolinum illud dogma: plerique ministri non admodum probo se gerunt: alii, nisi ad officium stimulentur, torpeBcunt: quaedam dissidiorum semina caput exserere incipiunt. Sunt et alia nonnulla, quae omnia nisi in conventu nullo modo explicari possunt. Duae nos rationes monent ut ante diem paschatis 4 ) haberi optemus, quia nullum anni tempus commodius deligi potest, et ante diem ilium certain iniri inter fratres consensionem magni interest. Si vos pro vestro officio gnaviter apud senatum instabitis, minime dubitamus, quin sit vestrae flagitationi concessurus. Loci dcligendi arbitrium, etsi senatui penes quern est relinquimus, nihil tamen videtur impedire quominus etiam nobis liceat quern maxime idoneum putemus indicare. Oppidulum est eis Lausannam duobus sabaudicis millibus, Morgias 6 ) vocant, ad lacus ripam situm, non modo novae provinciae sed omnium paene gallicarum ecclesiarum umbilicus. Eo si cogatur synodus, nee se ultra modum gravari ullus iure conqueretur, nee longe a suis ccclesiis distrahentur ministri, et locus hospitiis non incommodus erit. 6 ) 4) Quae spes eum fefeUit, quum synodus tardius congregata fuerit, sctl. 14. Maii quum pascha iam prima Aprilis incideret. 5) Etiam in hoc eius desiderio saiisfactum non est. Synodus Lausannae convenu. 6) Hanc epistolam ipsi Calvino tribuendam, neque Megandro soli, ut olim margini nescio quis Godicis 106 adscripsit, sed collegio ministrorum Bernensium destinatam, et mense Februario a. 1537 scriptam esse, iam Turretinus in Cod. 111. diserte significavit.

85 1537 FEBRUAR. * 86 50. CALVINUS N. >) MINISTRO BERNENSI. Fusius eadem privatim ad cdllegam unum Bernensem, quae in praecedente publice nomine omnium ad omnes narraverat. (Autographon exstat Genev. Cod. 106, fol. 4 unde desoripta exemplaria ibid. Cod. 111, fol. 6. Arch. Bernens. Epp. T. VII. p. 205. Simlor vol. 42. — Anglice ap. Bonnet-O. T. I. p. 23. — Neque inscriptio adest in autographo neque subscriptio.) Gratia et pax tibi a Domino, frater integerrime. Iam tibi satis cognitum arbitrer quam nobis camarinam bis diebus moverit Carolus. Modum enim excogitavit quo mortuos precibus iuvare liceat; 2 ) non ut peccatis solvantur sed ut quam celerrime suscitentur. Res scilicet cognitu perquam necessaria, hoc tempore praesertim quo tot seriis difficultatibus urgemur. Sed voluit homo ambitiosus aliqua novitate se ad populum veuditare, cui alioqui non est commendabilis, s ) perinde ac si novum istud esset quod longe antebac a diversis quoque autoribus proditum est. Laudem tarnen inventionis impudenter sibi vendicat, quo sane testatum facit quo primum consilio motus fuerit ad hoc dogma publicandum. Quod si eius cupiditati istam quam postulat falsam laudem concedamus, quid tarnen consequetur ubi evidenter demonstratum fuerit, non euriosum modo et futile sed stolidum esse inventum? Quod ego quidem ostensurum me profiteor. Verum ut dogmatis veritatem ac falsitatem omittamus, in ratione tamen eius vulgandi summam et malitiam et improbitatem excusare non potest. Quamdiu Viretum habuit praesentem, verbum de hac re nullum fecit. Invisit ille nos: rumor extemplo subsequutus est. Res ipsa loquitur, ilium malitiose collegae absentiam observasse ad tranquillitatem ecclcsiae perturbandam. Hue accedit quod vobis autoribus fratrum omnium decreto 4 ) constitutum erat ne quid ad plebom inauditnm aut in- 50. 1) Quemnam ex Bernensibus ministris hie aUoquafur satis difficile dictu. Id tamen •palet de Megandro quem Bonnetus producit eogilari non posse, quum is Lausannae praesens fuisset dum inter Calvinum et Carolum disceplabatur (vide eius Ep. infra N. 52). Collegae eius erant turn temporis Seb. Meyer, Petrus Conzenus et Erasmus Ritter. 2) Plura dabit libellas Calvini contra Carnlum scriptus. Tom. VII. Opp. insertus, ubi etiam p. 328—334 describitur Vireti Confuiatio Caroli, quam alioqui hie describere oportuisset ex Autographo Cod. Genev. 145, fol. 9 seqq. 3) in whose esteem he does not rank, very high (B.-O.). 4) Vulliemin Chron. p. 357: Le doyen devrait prendre garde à la doctrine des membres du clergé et ne pas permettre qu'il fût prêché aucun dogme nouveau, sans qu'il en eût été conféré avec les ministres de Berne. Sed in en fallitiir tir doctus quod hoc decretum même demum Maio promulgatum dicit, ut ex nostro loco palet usitatum efferretur, nisi compluribus consultis. Id quam aequum sit, et ad fovendam doctrinae unitatem appositum vides. Hoc decreto nostras ecclesias optime munitas confidebamus no qui bus dissidiis 8cinderentur. Isto vero ut nequaqnam ponsi habuit quantum sua temeritato Christi regno incommodaret, ita totius ecclesiae decretum susque deque habuit. Etsi yitam hactenus dùxit non legibus modo sed omni etiam ratione solutam, alia tamen diaeta nunc sibi utendum esse considerare debuerat. Iam vero qui" in traetando modus? Nihil unquam furiosius auditum est. Ut palam esset adversum nos ipsos data opera hostiliter belligerari. Tanta erat cerebri commotio, ' tanta clamandi ferocitas, tanta acerbitas verborum. Viretus primum eo remigravit. Sed quum nihil efficeret, iussu fratrum ipse quoque aecurri. 5 ) Coram vestris legatis se facti sui rationem redditurum arrogantissime pernegavit. Nostram vero sollicitudinem ad se postulandum nihil quam nequitiosam ad so evertendum conspirationem esse criminatus est. Quum tamen certo certius sit me nullas unquam cum eo inimicitias gessisse, Farellum autem et Viretum nunquam nisi ob morum foeditatem illi succensuisse. Atqui omnes eiusinodi strophas ac calumnias tanta dexteritate Viretus réfuta vit, ut manifeste deprehensus hac parte teneretur. Ut ergo aliqua in re superior videretur, universam nostram cohortem 6 ) Arianismi insimulavit. Surrexi extemplo ac confessionem e catechismo nostro protuli quae in uteris ad collegium vestrum publice scriptis recitatur. Ne sic quidem conquievit, sed nos sibi suspectus fore pronunciavit, donec in Athanasii symbolum a nobis subscriptum esset. Rcspondi me non solere quidquam pro Dei verbo approbaro nisi rite expensum. Hie beluae rabiem agnosco. 7 ) Tragice exclamavit, indignam esse christiano homine vocem. Legati conventu generali opus esse dixerunt 8 ) ubi haec discuterentur, quem etiam reeeperunt se curaturos. Neque ego verbis satis assequi possum, neque tu cogitatione, quantum ecclesiae periculum immincat, si diutius differatur. Itaque exspectandum non duximus dum legati fidem praestarent; sed has partes potius ad te collegasque tuos esse reiiciendas. In earn scntentiam literae ad vestrum collegium publice scriptae sunt. Verum tu, integerrime frater, qui et plurimum hac in re potes, et pro tua facultate prae aliis adniti debes, 5) Errat ergo Ruchat V. 21 qui disputationem hanc Bernae habitam fuisse perhibet, quo Carolus et Calvinus evocati fuerint. Inw Ianuario Lausannae res transacta est, quo tempore legati Bernenses, inter quos et Megander, ecclesias Vadenses ordinabant. 6) the whole meeting (B.-O.). 7) Here observe the rabid fury of the little ass. 8) Abhinc texlus huius epistolae eadem Calvini manu iterum descriptiis legitur, fere usque ad finem Cod. 106, fol. 4 v. et 5. 6*

85 1537 FEBRUAR. * 86

50.

CALVINUS N. >) MINISTRO BERNENSI.

Fusius eadem privatim ad cdllegam unum Bernensem,

quae in praecedente publice nomine omnium ad

omnes narraverat.

(Autographon exstat Genev. Cod. 106, fol. 4 unde desoripta

exemplaria ibid. Cod. 111, fol. 6. Arch. Bernens. Epp. T. VII.

p. 205. Simlor vol. 42. — Anglice ap. Bonnet-O. T. I. p. 23.

— Neque inscriptio adest in autographo neque subscriptio.)

Gratia et pax tibi a Domino, frater integerrime.

Iam tibi satis cognitum arbitrer quam nobis

camarinam bis diebus moverit Carolus. Modum

enim excogitavit quo mortuos precibus iuvare liceat;

2 ) non ut peccatis solvantur sed ut quam celerrime

suscitentur. Res scilicet cognitu perquam

necessaria, hoc tempore praesertim quo tot seriis

difficultatibus urgemur. Sed voluit homo ambitiosus

aliqua novitate se ad populum veuditare, cui

alioqui non est commendabilis, s ) perinde ac si novum

istud esset quod longe antebac a diversis quoque

autoribus proditum est. Laudem tarnen inventionis

impudenter sibi vendicat, quo sane testatum

facit quo primum consilio motus fuerit ad hoc dogma

publicandum. Quod si eius cupiditati istam quam

postulat falsam laudem concedamus, quid tarnen

consequetur ubi evidenter demonstratum fuerit, non

euriosum modo et futile sed stolidum esse inventum?

Quod ego quidem ostensurum me profiteor.

Verum ut dogmatis veritatem ac falsitatem omittamus,

in ratione tamen eius vulgandi summam et

malitiam et improbitatem excusare non potest.

Quamdiu Viretum habuit praesentem, verbum de

hac re nullum fecit. Invisit ille nos: rumor extemplo

subsequutus est. Res ipsa loquitur, ilium

malitiose collegae absentiam observasse ad tranquillitatem

ecclcsiae perturbandam. Hue accedit quod

vobis autoribus fratrum omnium decreto 4 ) constitutum

erat ne quid ad plebom inauditnm aut in-

50. 1) Quemnam ex Bernensibus ministris hie aUoquafur

satis difficile dictu. Id tamen •palet de Megandro quem Bonnetus

producit eogilari non posse, quum is Lausannae praesens

fuisset dum inter Calvinum et Carolum disceplabatur

(vide eius Ep. infra N. 52). Collegae eius erant turn temporis

Seb. Meyer, Petrus Conzenus et Erasmus Ritter.

2) Plura dabit libellas Calvini contra Carnlum scriptus.

Tom. VII. Opp. insertus, ubi etiam p. 328—334 describitur

Vireti Confuiatio Caroli, quam alioqui hie describere oportuisset

ex Autographo Cod. Genev. 145, fol. 9 seqq.

3) in whose esteem he does not rank, very high (B.-O.).

4) Vulliemin Chron. p. 357: Le doyen devrait prendre

garde à la doctrine des membres du clergé et ne pas permettre

qu'il fût prêché aucun dogme nouveau, sans qu'il en

eût été conféré avec les ministres de Berne. Sed in en fallitiir

tir doctus quod hoc decretum même demum Maio promulgatum

dicit, ut ex nostro loco palet

usitatum efferretur, nisi compluribus consultis. Id

quam aequum sit, et ad fovendam doctrinae unitatem

appositum vides. Hoc decreto nostras ecclesias

optime munitas confidebamus no qui bus dissidiis

8cinderentur. Isto vero ut nequaqnam ponsi habuit

quantum sua temeritato Christi regno incommodaret,

ita totius ecclesiae decretum susque deque habuit.

Etsi yitam hactenus dùxit non legibus modo

sed omni etiam ratione solutam, alia tamen diaeta

nunc sibi utendum esse considerare debuerat. Iam

vero qui" in traetando modus? Nihil unquam furiosius

auditum est. Ut palam esset adversum nos

ipsos data opera hostiliter belligerari. Tanta erat

cerebri commotio, ' tanta clamandi ferocitas, tanta

acerbitas verborum. Viretus primum eo remigravit.

Sed quum nihil efficeret, iussu fratrum ipse quoque

aecurri. 5 ) Coram vestris legatis se facti sui rationem

redditurum arrogantissime pernegavit. Nostram

vero sollicitudinem ad se postulandum nihil

quam nequitiosam ad so evertendum conspirationem

esse criminatus est. Quum tamen certo certius sit

me nullas unquam cum eo inimicitias gessisse, Farellum

autem et Viretum nunquam nisi ob morum

foeditatem illi succensuisse. Atqui omnes eiusinodi

strophas ac calumnias tanta dexteritate Viretus réfuta

vit, ut manifeste deprehensus hac parte teneretur.

Ut ergo aliqua in re superior videretur, universam

nostram cohortem 6 ) Arianismi insimulavit.

Surrexi extemplo ac confessionem e catechismo

nostro protuli quae in uteris ad collegium vestrum

publice scriptis recitatur. Ne sic quidem conquievit,

sed nos sibi suspectus fore pronunciavit, donec in

Athanasii symbolum a nobis subscriptum esset.

Rcspondi me non solere quidquam pro Dei verbo

approbaro nisi rite expensum. Hie beluae rabiem

agnosco. 7 ) Tragice exclamavit, indignam esse christiano

homine vocem. Legati conventu generali

opus esse dixerunt 8 ) ubi haec discuterentur, quem

etiam reeeperunt se curaturos. Neque ego verbis

satis assequi possum, neque tu cogitatione, quantum

ecclesiae periculum immincat, si diutius differatur.

Itaque exspectandum non duximus dum legati fidem

praestarent; sed has partes potius ad te collegasque

tuos esse reiiciendas. In earn scntentiam literae ad

vestrum collegium publice scriptae sunt. Verum

tu, integerrime frater, qui et plurimum hac in re

potes, et pro tua facultate prae aliis adniti debes,

5) Errat ergo Ruchat V. 21 qui disputationem hanc

Bernae habitam fuisse perhibet, quo Carolus et Calvinus evocati

fuerint. Inw Ianuario Lausannae res transacta est,

quo tempore legati Bernenses, inter quos et Megander, ecclesias

Vadenses ordinabant.

6) the whole meeting (B.-O.).

7) Here observe the rabid fury of the little ass.

8) Abhinc texlus huius epistolae eadem Calvini manu

iterum descriptiis legitur, fere usque ad finem Cod. 106, fol. 4

v. et 5.

6*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!