07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

79 EPISTOLAE 45—49 80

neutrum praestare potest. Utinam apud Gallos aut

alibi haesisset. Faxit Dominus ut tales nunquam

vyleamus: plus satis arrogantium habemus, et qui

recta non audiunt consilia. Non potuit adduci ut

colloquerentur fratres. vel semel totis quindecim diebus.

Labores refugit et contumelias, quietem et

honorem ambit. Viretus pro fratre suo pharmacum

poscit ut rupturae medeatur. Frumentus ait te habere,

ac nosse ut applicari debeat. Vireto igitur

mitt6s, ac ut expédiât uti. Levetus beri a lecto

surrexit. Bene sperat, nisi quod splen adhuo male

habet. Ratio aliqua illi medendi tibi curanda erit.

Sed iam concio nos vocat. Vale salutatis omnibus

piis, quibus ecclesias quae verbum cupiunt hic et

in Gallia commendabis, ac vinctos pro Christo. Te

Balutant omnes. Genevae 16. Decembris 1536.

45.

Tuus Farellus.

Tononii.

S. Gratiam et paoem a Deo. Frumentus brevi

istuc veniet ac omnium te certiorem reddet. Rasi

latrones iam non clancularios sed apertos agunt, ut

ex eo audies. Oarreriensis Hernerius is est quo

nemo tibi notior est, proximus Neocomensibus ac

Oorcellensibus, vir sine fuco, pectore et manu valons.

Oonveni Syndicum super raso, ac diligentius

admonui. Dixit se curasse ut praefecto suaderetur,

diutius rasum in vinculis teneret, quod exspectaret

brevi futurum ut nonnulla retegerentur, unde proditoris

nequitia palam fieret. Erat enim qui nonnullos

produceret in lucem, sed praestare non po­

tuit. Rem certain esse nemo ignorât, sed qui approbet,

nemo est. In tempore omnia. Dolet mihi

non parum, quod neminem habeamus ad te mittendum.

Tu penuria laboras et nos extreme. Bene

facis, mifrater, quod aedificationj studes. Utinam

tecum facerent omnes ! Cras coenam celebrabimus,

autore Deo, pane communi. Tertio vel saltern bis

adnunciamus desponsandos. Reliqua alias, frater.

Claudius referet aliqua si te inviserit* In meo fratrisque

nomine praefectum salutabis et plurimum.

Plura non licet. Vale. Genevae 23. Deoembris 1536.

Tuus Farellus totus.

P. S. Diem nativitatis et alios uno habemus

ordine. Tu vide quid aedificet.

46.

OALVINUS OHEMINO.

FARELLUS LIBERTETO.

De hac epislota, quae in tractatus molem excrevit,

et sine dubio in eum finem conscripta fuerat ut ede-

Idem argumentum tracked ac praecedens epistdla. retur, adeas quaesumus Tomum V- edüionis nostrae,

Genevae coena Domini iam communi pane celebratur, ubi in Prdlegomenis pag. xxxviii quae ad rem faciunt

dies festi in posterum non singulariter feriandi. reperies. Textum ipsum inter Opuscula theologica recepium,

I. c- pag. 239—278 habuisti. Exaratum

(Ex autqgrapho bibyothecae pastorum • Neocomensium. Epp. fuisse, vel iam Basileae,. vel in itinere italico, effici-

Parelli faso.I. N. 23. Apographa exstant in bibl. .civica Turic. mus ex praefatione idus Ianuarii 1537 natales prae

B. 217, p\ 78 et ap. Simlerum vol. 41.)

se fer ente, simul considérantes, autorem per uUimbs

praecedentis anni menses, quos Genevae'transegit, vix

Ohristophoro fratri

satis otii sibi facere potuisse ut de Gallorum necessir

tatibus vel cogitaret vel scriberet. Verum quo pacto

tempus conscripti opusculi accuratius definiremus non

habentes ad calcem caeterarum huius anni reiiciendum

putavimus.

47.

OALVINUS RUFFO.

Sane alteram eiusdem generis et temporis elucubrationem

legisti I. c. p. 279—312.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!