07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

77 1536 DEOBMB. 78

qui intinguntur, ac connubiorum, ut eorum quae per

ministros fieri debent, ut nisi doceant omnia iuxta

verbum facta, ipsi et non solum parentes rationem

reddant ac rei peragantur, vix profligabitur superstitio.

Videtur mihi expedire ut gravius iniungatur

officiariis, ut probe suo fungantur munere, caveantque

ne palam vel clam aliquid fiat pontificium.

Curabis mandatum Frumento, et si videtur, ubi nomine

ministri non sit assumptum ut possit etiam

alius emitti, ut eo convocari possit plebs, non erit

inutile. Pluribus tecum egi. Vale bene. Saluta

omnes, praccipue praefectum, quern salutare non

potui per Leviculum laborantein aegrius. Taceo

quod torve plus satis nos intuebantur in aedibus

famuli. Te salutant omnes. Genevae 6. Decembris

1536.

Tuus Farellus.

44.

FARELLUS LIBERTETO.

Monachorum notât tricas et insidias plebem contra

Bernâtes et refortnationem excitantium, de quibus

quae hie narrantur nobis alioquin minus omnia cognita

sunt. Garoli molimina Lausannae. Ministri in

Ula regione constituendi. Viretus aegrotat.

(Ex autographo bibl. pastorum Neocomensium. Bpp. Farelli

faêc. I. N. 22. Apographa exstant in bibl. civic. 'Tnric. B.

217, p. 75 et apud Simlerum vol. 41. Fragmentum huius Ep.

exhibet Ruchat IV. 393.)

Suo Ohristophoro Tononii. ')

S. Gratiam et pacem a Deo patre quam Optimo,

qui paterni in nos affectus non solum in filio

pro nobis tradito quod maximum est ' signum reliquit,

verum etiam in parentibus non prorsus depravatis:

ut vidimus in Senecione probo Iacobi patre,

qui non potuit sese continere donee gravis annis

non exiguo emenso itinere vidit an ita haberet ut

impii cupiunt et disséminant. Habenda esset ratio

aliqua tarn impiorum rasorum. Vocantur ut sua

tueantur: muti magis sunt quam pisces. Iubentur

omnes pie vivere, evangelium sequi, cessare quum

verbis tum factis ab impietate. Hic se strenuos

praestant impietatis milites, sed clam. Mox dissolvetur

hoc quidquid est negotii. Lex ista vanescet

mox, nam insanire videmus sectatores ipsius. Bernae

non pauci insani sunt effecti ac carceribus vincti

44. 1) Vide quae annotavimus ad Ep. praecedentem. Cf.

etiam Kirchhofer, Farel, I. 221.

obierunt. In id morbi incidit lacobus misère insaniens.

Quam est videre multos qui resipiunt et ad

pristinam fidem redennt, quum videant omnes qui

factionis illius sunt pessime torqueri. Simon ille

Bellagarda fuit admonitus a domicella quadam per

visionem, locum sibi paratum apud inferos vicinum

abbati 2 ) qui iam migravit. Haec fertur edisse et

bibisso cum illo, idque fatnulum aut alium vidisse.

Haec rasi, qui omnes in hoc sunt ut gravissima

minentur omnibus qui sequuti fuerint evangelium,

in menseque Maio futurum ut omnia corruant, tam

misère afflictandos qui vel minimum faverint. Bernâtes,

soli quum sint, prorsus perituros. Interroga

diligentius bonum hune virum, audies mira et quae

ferenda non sunt. Rasi quum ad defectionem a

principibus populum adigant, modisque omnibus pietati

reluctentur, non videtur mihi principes debere

amplius ferre tales, nisi bella et motus alere velint.

Si diligenter pervideatur qui sint primi ita omnia

clam perturbantes, ac coram omnibus rogentur quid

factum sit, ut Lausannae 8 ) non prodierint, suaque

tuiti non sint, aut palam non agant, et si quid habeant

in medium proférant, ut nemo dicat inauditoa

multatos esse: res fiet, ut decet: nemo non approbabit

iudicium. Tu ages apud praefectum, quern

plurimum mihi salutes. Placet quod de misello

Dionysio scribis, viro paene deplorato. Rasus ille

de quo scribebas, insignis proditor hic agit. Si favor

non tantum posset, retegerentur multa turn ducis

*) turn cornutorum consilia, praecipue Lausannensis.

Sed curent ilia qui debent. Nos utinäm plebem

Domino paremus perfectam, quamvis cönnivere

ad tam iniqua non possumus nee debemus. Paxit

Christus ut in tantis ac tam difficilibus turn rebus,

turn temporibus omnia ut addecet peragamus. Longe

alia constituerai Carolus quam Caspar 6 ) et alii Bernâtes

intelligerent. Nescio quid hominem ita moverit.

Praeterea nescio qua rationo factum sit ut

Molanum 6 ) Viviacenses petierint, Bernatesque voluerint

ut Molanus Viviacum concederet, Tornacensis')

vero Aquileiam. Praefectus satis novit, quantum

miser Molanus Aquileiae aedificarit, vir qui se

unum admiretur et sequatur, alios non audiat sed

rideat. Praefectus qui satis novit hominem, poterit

senatum vel pios aliquot huius admonere, ne id patiantur,

nisi velint Viviacum perdore. Tornacensis

et illic et in vicinia aedificare poterit, ubi alter

2) Michel de Blonay abbas Tononensis qui refortnationem

favore suo prosequutus fuerat. Ruchat 1V. 144.

3) in disputatione mense Octobre habita.

4) Sabaudiae.

ô) Megander.

6) G. Du Moulin, antea Genevae. VuMemin Chron.

p. 339, Ruchat III. 242.

7) Fortasse dicit de Claudio de Tournon Gallo fugitivo,

cf. Ruchat V. 208 (?).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!