07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

35 EPISTOLAE 19 bis—21 36

verbo veritatis plaçant, nullis minis agunt. Qui

eniin verbo Dei non credunt, qui possunt cruciatu

moveri? Nonne oportet nos Christum duoem optimum

imitari, qui quum omnes gentes, omnes Iudaeos

perdere potuerit, verbo tarnen allicere mahnt?

Atque utinam hoc nostro infelioi saeculo verbo potius

quam gladio pacem in ecclesia sarciamus. Sane

aut Satanas non vincitur, aut verbo Dei. Quum

fortis armatus custodit atrium suum etc. Fortior

Christus est* non humana ratio, non hominum afflictiones.

Quod qui non assentiuntur, non tarn Christum

quam perditissimos Pharisaeos sequuntur. Quis

nescit, Christum liberum benevolum promptum animnm

requirere? Beati igitur paoifici qui verbo veritatis

pacem inter dissentientes conciliant.

Magis ac magis beati qui persequutionem patiuntur

propter iustitiam. Romani suum laudant

Regulum, qui ut fidem servaret extremum ac longe

omnium miserrimum tulit supplicium. Athenienses

Socratem satis mirari non possunt, qui tanta animi

constantia mori non dubitaverit, apud iudicés accusatus

quod gentiles deos contemneret. Verum quis

tales viros felices existimaverit qui iustitiam Dei

ignorabant, suam non Dei quaerebant gloriam?

Non desunt qui ob maledicta in bonos viros, con-

, tumelias in principes, persequutionem patiantur,

i quos nullo loco beatos Dominus nominavit.. Beati

1 sunt qui, dum iustitiam Dei quaerunt, persequui

tionem patiuntur. Porro iustitiam Dei quaerunt qui

verbo Dei adhaerent, qui nugas hominum et somnia

contemnunt, qui ne latum unguem ab evangelio in

suis concionibus recedunt, qui illud Pauli diügenter

sequuntur: Etiamsi nos aut angélus e coelo praedicaverit

vobis evangelium praeter id quod praedicavimus

vobis, anathema sit: quemadmodum enim

diximus, et nunc dico: si quis praedicaverit vobis

evangelium praeter id quod accepistis, anathema

sit. Felices enim et beatos esse oportet qui his

nominibus persequutionem patiuntur. Ne igitur

famae et nomini ita consulamus, ut in cultu Dei, in

voluntate Dei explicanda, in veritatis praedicatione

frigidiores simus. Beati, inquit, eritis quum probra

in vos iecerint homines, et insectati vos fuerint, et

dixerint omne malum adversus vos mentientee,

propter me. Quid igitur dissimulamus, ao non potius

verum dicimus? An aequum hominibus potius

placere quam Deo? An timendi qui corpus perdere

possunt, animum minime? O ingratum hominum

genus, quod ne vel minimam affliotionem illius

nomine pati velit qui pro omnium peccatis mortuus

est, qui morte aeterna et Satanae vinculis suo sanguine

nos liberavit. Haereticos, seductores, impostor

es, maledicos mundus et improbi eos appeÛare

soient qui pure et sincere animis fidelium evangelium

insinuare contendunt, atque obsequium Deo

se praestare putant. Yerum felices sunt et beati

qui haec aequo animo ferunt, qui in afflictionibuB

gratiam habent Domino, qui forti animo magnoque

calamitates ferunt. Gaudete, inquit, quia merces

vestra copioBa est in coelis.

Agite, viri christiani: ad hanc tantam felioitatem

summis enitamur viribus. Deus, qui in omnibus

fidem spem caritatem verbo suo gignit, suo favore

nobis aspiret, mentesque nostras aperiat, ut

evangelio credamus, vereque intelligamus unum esse

Deum cui soli ex animo serviendum sit, cuius nomine

omnia pati, omnia ferre oporteat. Impleat nos

omni gaudio et pace in credendo, ut spe exsuperemus

per virtutem spiritus sancti, ac demum perpetuum

in coelis agamus triumphum. Amen. 4 )

4) Jam quum totam orationem relegisse contigii, si quit

earn Calvino abiudicaverit, sane gloriae theologi nihil, eerie

non multum, detraxisse videbitur, famae vero scriptoris, alias

stilum romanum tarn féliciter exercentis, non parum consuluisse.

Verum enimvero hoc qualecunque schediasma, quo attentius

illud consideramus, eo magis genuinum aestumamus

calviniani ingenii foetum, eumque omni studio maxime eo nomine

dignum, quod antiquissimum nobis conversionis eius foetoe,

vel potius inchoatae documentum est, imperfectae scilicet

et nondum ad lucidum illam et certam veritatis evangelical

cognitionem progressae, qua postea vir summus inter omnes

sui saeculi theologos inclaruit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!