07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

29 1533 30

medici. Rector renunciavit ordinis sui decretum,

post decanus medicinae, tertius canonici iuriß doctor,

quartus theologus. Ultimus verba fecit Clericus

parochus Sancti Andreae, 10 ) in quem omnis culpa

derivabatur, aliis a se amolientibus. Primuin magnificis

verbis extulit regis integritatem, qui fidei se

animosum protectorem hactenus gesserit. Esse aliquos

sinistros homines, qui hunc egregium animum

conentur pervertere, qui etiam conspiraverint in

exitium sacrae facultatis: sibi tarnen certam spem

esse nihil. obtenturos adyersus talem constantiam,

quam in rege esse novisset. Quantum attineret ad

negotium quod esset in manibus, se quidem fuisse

delegatum academiae decreto ad earn provinciam,

nihil tarnen minus sibi in animo fuisse quam adyersus

reginam quidpiam moliri, feminam turn Sanctis

moribus turn pura religione praeditam, cuius rei

argumente esse poterant iusta, quae matris suae

manibus post mortem persolvisset: se pro damnatis

libris habuisse obscoenos ' ') illos Pantagruelem, Sylvain

cunnorum, 12 ) et eius monetae : hunc interim

inter suspectus reposuisse, quod sine facultatis consilio

editus esset, magna fraude aresti, quo vetitum

erat, inconsulta facultate quidquam edere quod ad

fidem spectaret. Denique sibi hoc esse praesidium,

mandate facultatis factum quod in quaestionem vocabatur.

Omnes esse culpae affines, si qua esset,

quaritumvis abnegarent. Atque haec omnia gallice,

ut omnes intelligerent, si verum praefabatur: omnes

tarnen fremebant, eum obtendere ignorantiae suae

banc speciem. Aderant autem episcopus Sylvanectensis,

,s ) Stella, et quidam ex praefectis aulae regiae.

Ubi finem fecit dicendi Clericus, Parvus dixit

Tectum a se librum, nihil se dignum litura comperisse,

nisi oblitus esset suae theologiae. Demum

postulavit ut ederetur decretum, quo regi satisfieret.

Copus rector pronunciavit, academiam non agnoscere

censuram illam qualis qualis fuisset, quo 14 )

libellus censitus esset in libris aut damnatis aut

suspectis, non probare neque in se recipere. Vidèrent

qui id fecissent qua ratione se defensuri essent:

paratas fore in tempore literas quibus se academia

regi excusaret, ageret etiam gratias, quod se tarn

benigne paterno more compellasset. Allatum est

regium diploma, quo Parisiensi episcopo permittitur

praeficere quos velit singulis parochiis concionatores,

qui prius pro libidine illorum '*)• eligebantur, ut

10) Nie. le Clerc, doet. sorbonicus.

11) Apographa Bernensia hdbent: obscuros.

12) Sic in MSS. Beza substitua: amorum. Herrn,

omisit. 13) Quill. Petit (Parvus). Sylvanectes, hodie Senlis.

Petrus Stella (de VEstoile) Parlamento Paris, a eonsiliis.

14) Vide an legendum sit: qua, aut quod.

15) Sic MSS. et edd. Herrn, scripsit: theologorum,

quod an ex deperdito autographo sumpserit nescimus. Lectio

enim minime praeferenda videtur. '

quisque erat clamosissimus et stolido furore praeditus

quern illi zelum vocant, quo nunquam arsit

Helias qui tarnen zolo zelabatur super domum Dei. I6 )

19 bis.

CONCIO AOADBMIOA

NOMINE REGTOKIS UNTVERSITATIS PARISEENSIS NICO­

LAI COPI SCRIPTA ET BECITATA CAL. NOV. MDXXXCŒ.

(Huius concionis fragmentum ex autographo Genevensi edidiinus

Opp. T. IX. p. 873 seqq. coll. Prolegg. p. LXXIII. lam

integram nupemme reperimus eoaeva manu descriptam in

Oodiee Archivorum ecclesiasticorum ad S. Thomae Argentoratensis,

signato Varia ad hist, reform. Vol. IX. fol. 334 seqq.

Quam igitur ne diutins lateat hoc loco iaserimus, et quidem

ita ut in hoc codice legitur multam lectionis varietatem praebente,

sed typis cursivis hano notantes, lacunas asteriscis. Insoriptio

simpliciter refert : In Mud Matth. V. Beati pauperes

spiritu, cui alia manus supcrscripsit: Est concio nescio cuius.')

Magna quaedam res est ac longe praestantior

quam dici aut animo et cogitatione comprehendi

possit, Christiana philosophia. Uni haec homini a

Christo divinitus data est, quae veram et certissimam

felicitatem explicaret. Hac una nos esse Dei

filios intelligimus et credimus: haec suo splendore

et praestantia universam mundi sapientiam obscuravit.

Hac qui excellunt tantum prope reliquae

hominum multitudini praestare mihi videntur, quantum

homines beluis antecellunt. Nimirum quum

ii inaiora longe et praestantiora quam reliqui animo

complectantur. Admirabile enim et sanctum genus

illud philosophiae esse.oportet, quod ut hominibus

traderet Deus homo fieri voluit, quum immortalis

esset, mortalis. Vere profecto hoc mihi videor esse

dicturus, nulla re magis amorem Dei erga nos innotescere

* quam quod verbum suum nobis reliquerit.

Quae enim aut proprior aut certior cognatio

esse potuerit? Quod si caeteras artes et disserendi

rationem, naturae scientiam, atque earn quae de moribus

est propter utilitatem et laudamus et miramur,

quae potest cum hoc genere philosophiae conferri,

quod voluntatem Dei omnibus philosophis diu

quaesitam, nunquam inventam exponit? quod sola

Dei gratia peccata remittit? spiritum sanctum, qui

corda omnium sanctificat et vitam aeternam adfert,

omnibus Christianis pollicetur? Hoc Studium qui

non laudaverit, haud sane scio quid laudandum

16) Epistolam versus finem Octobris 1533 scriptam esse

patet, ex mentione rectoris Gopi ( Vide T. IX. prolegg. p. 73),

ex • epistola Sturmii supra laudata, aliisque pluribus argumentis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!