volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
ia

CALYINUS DANIELI.

MDXXXm.

Nuntiat se simul cum hac scheda narrationem

missurum rerum novarum quibus nuper academia

Parisiensis turbata fuerat. Proprie duo sunt epistolia

in eadem tarnen scheda scripta, ut bis eum, àliquo

scilicet intervaïlo interiecto, de mittenda ilia relatione

cogitasse credideris. Narrationem ipsam habes in seguente.

(Ex autographe» bibl. Bern. Cod. 141, N. 43. Apographa exstant

ibid. eod. Cod. N. 51 et Cod. 450, fol. 115 v. item in

Arehivis Bern. Bpp. "VU. 192. Geneyae in bibl. civ. Cod. 106,

foL 1 verso et Cod. 111, fol. 1 v. — Ediderunt Herminjard

IE. p. 103 et Bonnet-Constable anglice T. I. p. 11, hie tarnen

posteriorem tantnm partem.)

A Monsieur freré et bon amy Monsieur Daniel

advocat à Orleans.*)

Quod prioribus Uteris 2 ) promiseram, foeouridas

rerum multarum literas nunc scribo, 3 ), publice quidem,

sed mihi fraudi esse non debet quominüs promissi

religione me solverim. Nihil enim interest

quam tibi cum multis haec communia sint, modo

tua sint. Intra paucos dies addam quae quod nunc

deest sarciant. Vale,.amice, et si quando tibi nostri

memoria succurrerit, rescribe. Lutetiae, pridie Simonis.

4 ) • •

Tuus Calvinus.

18. 1) Haec ut caetera Calvini manu, gui tarnen] alii

chartae anguîo inscripsit a Monsieur et bon amy Mr. de

.Thonry, quae verba linea inducta deletà sunt. Coda. Genen,

et Bern. 450 habent: Io. Oalv. Nicolao Chemino, quod'ab archetypo

àbfuisse testatur gui hoc ultimum exemplar descripsit

Petrus Daniel. .

2) deperditis.

3) Epistolam quae mox sub N. 19 segueiur innuit.

4) i. e. 27. Octobr. Annum P. Daniel adscripsit 1529

î«o tarnen anno pater eius iuris Studiosus, minime vero advocatus

fuit.

Mitto *) ad te rerum novarum collectanea, hac

tarnen lege ut pro tua fide officioque per manus

tuas ad amicos transeant, quos etiam mihi non vulgariter

salutabis, praeter Frambergum, 6 ) quem statui

silentio meo emolÜre postquam nee blanditiis elicere

nee convieiis expromere ab eo quidquam potui.

Quod tarnen omnium indignissimum est, quum frater

nuper hue venerit, ne salutem quidem illi commisit.

Litern Michaelis 1 ) velim tibi esse curae, si

qua ratione explicari potest. Sed celeritate opus

est. Oui si nihil reliquum feceris, habebo gratiam,

ac si mihi praestiteris officium. Fungeris apud sorores

interpretis vice, ne soli rideatis. Mitto epitomen

alteram Gr. nostri, 8 ) oui velut appendicem

assuere decreveram, quod ab Ulis prioribus commentariis

abruptum erat, nisi me tempus defecisset.

Yale, frater et amice integerrime.

Tuus frater Calvinus.

Ut non dicam haec esse tumultuaria, ipsa de

se loquuntur. Epitpmen cave temere divulges. 9 )

5) Haec in exemplari authentico spatio interiecto in

eadem Charta. Apographum Cod. 141 specialem inscriptionem

facti : Po. ' Danieli Aurelio, a praecedenti nimirum distineta

epistola.

6) Codd. Genev. simpliciter P. exhibent. Frambergorum

gens Aureliae insignis. Claudio P. Noster fidum servavii

animum quamvis a çatholicis saçris non discedenti.

7) De duobus vins huius nominis verba facit autor

Hist. eccl. T. I. p. 56 sg. ap. Bituriges liberius de rebus religionis

sentientibus et dicentibus. Verum an de tali aliquo negotio

hic vocabulum litis adhibeatur affi/rmare non ausimus.

8) Hm. de Gerardo Roussel cogitât, cuius Ubéllum

sub titulo Epitomes exstitisse coniieit. Versio anglica habet:

another Epitome of our Gymnasium, fortasse respectu habito

narrationis quae sequetur. Certe commentarii illi guos vocat

potius talis aligna narratio fuisse videntur quam sui priores

ad Senecam. Vide etiam post-scriptum.

9) Add.: ne in manus inimioorum inoidat Codd. 450 et

141 apogr. in margine. 'Annum ex relatione seguente elides.