07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA. XXXTX

Neocomensibus plura dicemus, appendix habetur quadraginta et octo epistolarum, a recentiore manu

item ex Genevensibus exemplaribus descriptarum, in quibus octo latinae Bezae ad Calvinum, quadraginta

gallicae Calvini ad diversos.

Bernam vero recordari non possumus nisi optimi simul meminerimus viri F. Guil. Kampschulte,

in archivis illis quondam collaboratoris nostri diligentissimi et inter eos qui de vita Calvini scripserunt

facile principis. Cui ut attritam valetudinem instauret propitium numen, viregque suppeditet ad absolvendum

opus suum praestantissimum enixe precamur.

§. IT.

MANUSCRIPTA NEOCOMENSIA.

Neocomi, quod nomen scriptores nostri sacrorum instauratores clarissimae urbi Neuchatel indiderunt,

praeter bibliothecam civicam maiorem, alia quaedam exstat quae Pastorum dicitur, eaque non

tarn copia librorum insignis quam satis ampla collectione epistolarum saeculi XYI. manu scriptarum.

Sunt hae Farelli reliquiae, viri inter omnes Oalvino proximi, si fata utriusque familiaritatemque respicias

qua intima et inconcussa solaque morte diremta alter alteri coniunctus erat. Ipse Farellus enim non

solum quas accipiebat sedulo asservare consueverat, verum etiam, ut videtur, earum exemplaria quas ad

amicos mittebat. Quod idem passim in Oalvinianis observavimus. Ab hoc thesauro olim studia nostra

archivalia auspicati sumus, incaute a difficillima laboris parte exorsi. Farello enim scribendi methodus

fuerat perquam lecturis molestus, literatura exilis, Charta flavescens, atramentum mox amissa omni nigredine

infidum, ita ut saepius vitro microscopico usi armatis oculis, ut dicunt, quae nudos fugiebant quasi

spectra ex orco evocare debuerimus. Qua etiam de causa post aliquot annos, quum iam in legendis veteribus

manuscriptis ex diuturno usu maiorem essemus nacti facilitatem, denuo eandem adiimus bibliothecam,

easdem schedas iteratis curis tractaturi. Utraque occasione eius praefectum D. Coelestinum Du Bois,

professorem theologiae, humanissimum experti sumus fautorem ac patronum. Qui indefessa sollicitudine

et inexhausta liberalitate quotidie nobis certum epistolarum numerum concredidit in diversorio nostro

examinandarum, quum in ipsis aedibus publicis pro loci angustiis id commode fieri non potuerit, quae

deinde sequenti die eo reportabamus cum aliis permutandas.

In his Neocomensibus manuscriptis duo tantum compacta habuimus volumina epistolarum aliorumque

documentorum, alteram 211 alteram 215 foliorum. Oaeterae omnes non inter se colligatae asservantur,

sed separatim singulae, et quidem olim satis promiscue et inordinate: nunc vero cura et studio

Viri clarissimi modo laüdati in certos fasciculos distributae sunt et praeterea secundum temporis

rationem suis numeris distinctae. Ita perlegimus 114 opistolas Farelli, plerumque ad Calvinum et Libertetum

datas, 126Vireti adFarellum, 52 Liberteti, Tossani fere centum, plurimas Buceri, Oapitonis, Grynaei,

aliorum, sed non nisi undecim Calvini, quem exiguum numerum sane mireris. Caeterum has reliquias

tantum esse amplioris collectionis quae olim exstiterit, non sine causa nobis videmur suspicari.

Adest enim in eadem bibliotheca Codex MS. saec. XVII. continens Oliv. Perroti Vitam Farelli ex

ipsis illis documentis epistolaribus Neocomensibus ita concinnatam ut occasione omnium et singulorum

quae narrantur factorum testes laudentur eae chartae ex quibus autor quae refert se depromsisse affirmât,

iionnunquam etiam longiora transscribit excerpta. Sic haec tota elucubratio quodammodo indicis vice

esse potest earum quae eius aetate Neocomi supererant. Quare nos diligenter earn relegimus, quas ibi

allegatas reperimus epistolas in ipso chartulario quaesituri; verum satis magnum numerum ex eo inde

tempore.quo scripsit ille deperditum fuisse cognovimus. Apographa huius operisBernae etTurici vidimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!