07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

xxxvi

EPISTOLAE.

Yetiae quasi centrum erat, quo non solum vicinorum et sociorum res oonvergebant, quatenus communi

consilio tractandae erant, verum etiam exterorum, maxime Germanorum: habebatque suum antistitem

Henricum Bullingerum virum praestantissimum et impigerrimum, quern plurimi undique terrarum ob

diligentiam prudentiamque consultum adire consueverant. Eius ergo potissimum et collegarum industriae,

atque etiam autoritati magistratus civitatis, immensa congeries epistolarum debetur in ilia urbe ad huno

diem asservatarum, quae patrum memoriae atque gloriae curiosos et allicere et terrere valent. De quibus

nunc quantum expediet trademus, plura proponendi officio aliis relicto.

Incipiemus autem ab ea collectione quae quidem omnium recentissima est et authentica exemplaria

fere nulla continet, quam tarnen viri docti saepius solam exploraverunt, utpote locupletissimam

lectuque facillimam, et quae nobis quoque, etsi alia de causa, utilissima fuit. Hoc est amplissimum et

celeberrimum Io. lac. Simleri opus, theologi Tnricensis, qui non ignobilis inter suos nominis haeres

saeculo superiore quotcunque poterat decimi sexti epistolas vel ipse descripsit vel per alios descriptas

sibi comparavit, easque secundum ordinem tomporum dispositas in ducenta fere volumina maximae formae

redegit, multis doctisque annotationibus marginalibus argumento singularum passim illustrato et indicate

fonte unde repetitas'acceperat. Quern tbesaurum quum iam antea inter alios labores fidum et divitem

cognossemus, denuo atque etiam maiore cum-sedulitate eo uti decrevimus, simul ac prima viceGenevam

advecti incumbentem ibi nobis molem stupentes conspeximus, ad quam occupandam plurium annorum

spatium vix sufficere posse videbamus. Itaque virum honestissimum, bibliothecae civicae Turicensis praefectum

nostrumque optimum fautorem, D. Iacobum Hornerum, et per eum ipsos civitatis consules adiimus,

rogantes ut Simleriana volumina nobis per vices Argentoratum mitterentur, quo commodius, et

minoribus impensis quam si usque in diversoriis publicis vivere oportuisset, quae nostra referront describeremus,

descripta postea facilius et celerius cum ipsis autographis, suo quaeque loco conferremus. Sic

sensim septuaginta sex volumina excussimus, nempe a trigesimo quinto ad centesimum decimum, et horis

subsecivis plurimas schedas nostras fecimus, quibus alioqui partim ob lectionis difficultatem partim ob

breviora quae in archivis et bibliothecis otia exteris conceduntur, multo maius temporis spatium impendere

opus fuisset, quam quod collatio ilia critica et non raro necessaria exegit. Simlerus enim, oui suas

laudes nequaquam denegare volumus, fere in iis tantum operis sui partibus iustae docti iudicis legi satisfecisse

videtur, in quibus ad urbis et ecclesiae patriae tabularia recurrendum erat. In Ms enim, sicut

etiam in Sangallensibus libris tractandis, summa cura et diligentia usum deprebendimus, non item in

caeteris quae aliunde erant repetendae. Sic Genevensium codicum (tum temporis, ut videtur, exteris

denegatorum) ne unum quidem inspexit, neque aliis inspiciendum demandavit, sed satis habuit Bernensia

apographa, suspecta ilia et non semper e . primariis fontibus derivata iterum cum suis niendis

describere. Etiam Neocomenses non ipse tractavit, sed ex schedis Ruchatii, spectatissimi sane scriptoris

sed tarnen secundarii, hausit quae ex illis deprompta recepit. Plurima etiam a varus amicis sibi missa,

aut ab amanuensibus parata, quum ipse recognitione instituta probare non potuerit, dubia manent quanquam

ex priscis exemplaribus derivata. Caeterum notandum est, Turicenses codices omnes in utroque

tabulario Simleri aetate aliis siglis insignitos fuisse quam quibus hodie designantur, ita ut nos, ne qua

confusio oriatur, duplici modo definitos allegare constituerimus.

Exstant praeterea in eadem bibliotheca civica circiter quinquaginta alia volumina, tarn autographorum

quam recentiorum exemplarium, quae apud Simlerum plerumque sub nomine celeberrimi

I. H. Hottingeri veniunt, suis propriis numeris peculiarem seriein constituentia, nunc vero inter plurimos

alios manu scriptos codices siglo F torn. 36 et seqq. notata. In his etsi rarius in epistolas incidimus

Tel alibi non repertas, vel etiam omnino ad nostras res pertinentes, erant tarnen nonnulli tomi aliis hoc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!