07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. XXIX

fuerit, ab ipso autore non defmitus expressis verbis, ad finem eius anni, in appendicem quandam, earn

retulimus. Sin minus, ad calcem totius operis thesauri epistolici relegaviinus, ubi tandem totam hanc

residuam farraginem inverties. Quod tamen non nisi turn fecimus quum omnia nos deficerent auxilia,

et res ad liquidum perduci omnino non posset. Multo saepius accidit ut mensis saltern nomine apposito

et diei numéro, quae nonnullorum fere constans consuetudo fuit, ipsi autores nostras in bis studiis partes

faciliores redderent.

Unicuique epistolae praemittimus breve argumentum cuius ope lectores facilius et uno quasi

obtutu quid in singulis tractetur perspicere poterunt. In quo exarando eo semper sermone usi sumus

quo quaeque epistola conscripta erat. Nunquam vero has àvaxtyiaXauôatiç maiorem in molem excrescere

ginemus. Quod alibi factum observavimus, etiam gallico sermone adhibito, fortassis in eum finem ut iis

qui latine non callerent quasi translatione proposita succurreretur. Nos ab huiusmodi labore, utpote

inopportuno et ut ita dicamus supererogatorio, abstinuimus, minime dubitantes quin ii qui talibus studiis

incumbunt satis docti habendi sint ut subsidiis meris tironibus adcommodatis carere possint. Verum

aliud quoddam adiumentum lectionis cursim et subitario modo instituendae iam a pluribus olim editoribus

excogitatum nos quoque recepimus, omnibus virorum nominibus propriis, quae passim in textu occurrunt,

ita expressis et typorum forma insignitis ut statim lectoris oculi in iis haererent.

Argumentum illud ubique sequetur notitia fontium ex quibus singulae epistolae petitae sunt, sive

hodieque manu scriptae exstent, sive tantum typis expressae, sive denique ab aliis iam vulgatae a nobis

ad fidem codicum denuo recensitae prodeant. Tales notitias apud plurimos eorum, qui ante nos similibus

studiis incubuerunt, vel minus accurate conscriptas vel omnino neglectas reperies; neminem autem qui

ita concinnaverit, ut totum apparatum criticum et literarium, in singulis passim 6atis locupletem, curiosis

offerrent. Qui fortassis ad ipsam lectionem firmandam, ubi archetypa prostant, minus videbitur necessarius;

certe ad commendandam editorum sedulitatem, adeöque textus ex collatione plurium exemplarium,

ubi difficilior lectu erat, constituti, fidem stabiliendam non parum idoneus erit.

Annotationes textui subiciemus criticas ubi insignem aliquam inter diversa exemplaria deprehenderimus

lectionis varietatem, vel inter editum et manu scriptum, quod in Bezanis libris maxime contingere

memineris, vel denique inter authenticum latinum ineditum et versionem cuius hucusque solius

copia studiosis fuit. His omnibus tamen rarius nos institisse animadvertes, quum plurimos librariorum

errores, ex veteris literaturae insolentia natos, ubicunque vera scripturae forma citra dubium ex autographis

constitui poterat, simpliciter silentio sepelire maluerimus, quam declamando levem gloriam affectare.

Saepius autem, imo saepissime, incides in eas annotationes, quibus ex historia rerum gestarum

petitis ipsa autorum dicta illustrare conati sumus, haud raro tecte et obscurius scribentium, quippe qui

de rebus et sibi et amicis apprime notis loquentes minus facile post tantum temporum intervallum intelligantur.

Yerum in his quoque aliquatenus stilo temperandum duximus, ne in commentarii perpetui

molem excrescerent. Multa praeterea sunt quae hodie vel doctissimos fugiant, neque quantumvis pertinaci

indagantium cura elucidari queant. Tu igitur nolis mirari, vel adeo vitio nobis vertere, sicubi non

omni ex parte tibi satisfecerimus in singulis enucleandis. Etenim vel in clarissimorum virorum vita

sunt quae ignorari possint absque ullo damno, et quum non in tironum usum hunc thesaurum epistolicum

edamus, plurima vel leviter attigisse vel tuae ipsius sagacitati permisisse non erit quod deprecemur.

Talem quidem annotationum omnis generis amplitudinem qualem Herminjardus, vir summus, ex suis stupendae

doctrinae cornucopiis passim depromsit, hic et exhibere noluimus, et, ut libère dicamus, si vel

animus fuisset, at fortasse vires defuissent. Indices vero copiosissimi et quales in Oalvinum nunquam

adhuc editi sunt, item Annales maxima cum sedulitate tarn ex ipsis his epistolis quam ex aliis authen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!