07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XXVm EPISTOLAE.

exstiterint. HOG vero non cadit in paucas aliquot sohedas quas sola Bezae editio nobis servavit ex galliois

latinas factas, quarumque archetypa dudum deperdita sunt. Ubicunque vero horum nobis copia fuit,

latinam versionem, quamvis tribus saeculis unice cognitam, futuris quoque leotoribus commodare super-

Taoaneum duximus, eiusque bactenus tantum rationem habuimus, ut sicubiBeza liberius verterit, oasuve

aut de industria sensum mutarit, utrumque textum barum rerum curiosis proponeromus.

Gaeterum in latinis desoribendis usque eas leges observavimua quas ab initio sequi constitueramus

quum opus nostrum primum aggrederemur, quarumque in Prolegomenis tomi L pag. 50 rationem reddidimus.

In gallicis yero, quae saeoulo XYL minime regulis certis normaeque publico yirorum doctorum

consensu stabilitae adstricta erant, quam accuratissime singulorum autorum, imo singulorum documentorum

modum eervavimus, quamvis subinde yarium et saepissime evidenter falsum, atque ex negligentia

etiam obscurum dubiumque. Ubi plura eiusdem epistolae exemplaria ad manus erant, eaque quoad literaturam

sive aqdoyQayCav multifariam alteram ab altero disorepantia, semper antiquissimum expressimus|

reliquorum scriptura in iis tantum locis ad marginem collata ubi lectionis varietas ipsam sententiam

afficiebat, quod tarnen rarius factum videmus.

De ordine, quern nobis in disponendis epistolis tenendum praescripsimus, pauois te certiorem

facere possumus, vel potius omnino tacere. Neminem enim putamus esse qui aliam quam temporum

rationem babendam fuisse, aut babêri posse praetenderit. Quae et Bonneto placuit et Herminjardo:

quam etiam Lausannensis editor suo exemplo suaque industria commendavit, quamvis non per omnia

felici stilo usus, adeoque ipse Beza princeps sequuturus erat, nisi festinantius ad prelum accessisset, antequam

copias suas omnibus numeris absolutas ad manus habuerit, quas deinde convenienter ac libère

distribueret. Sunt tarnen non paucae schedae in quibus autorum raptim scribentium et de posterorum

commodo miriime cogitantium negligentia editoribus non levé negotium facessit, omissa scilicet vel omni

temporis vel saltern anni mentione. In bis suo loco restituendis et yindioandis iam alii plus minus féliciter

desudarunt. Inter caeteros commendamus industriam et sagacitatem viri cuiusdam doctissimi Geneyensis

qui plurimis buius generis epistolis notas suas adscripsit quibus sedulo excusais argumentas tempora,

quantum fieri poterat, accuratius definire praesumebat. Exstant scilicet inter calvinianos codices

Genevae asservatos, praeter eos quibus autographa continentur, etiam recentiorum exemplarium volumina,

fortasse in eorum usum transscripta qui yeteri literaturae minus assueti tamen Oalvini reliquiis frui gestiebant.

Atque haec apograpba eo quo diximus modo passim illustrata sunt. De origine et autoritate

illorum annotationum quaerentibus nomen Turretini scriptoris ex traditione bibliotbecariorum, ut videtur,

designatum est; sed an alterutrius duumvirorum celeberrimorum opera sic nobis uti contingeret, Francisci

patris an Ioannis Alpbonsi filii, de quibus potissimum cogiLabamus, id Genevae compertum non

habuimus. Iam vero ex libro infra laudando, Senebierii oatalogo MSS. Genevensium p. 290 didicimus,

neutri istorum illam acceptant referri, sed Samueli Turretino Michaelis filio qui saeculo XVII. vergente

academico munere fungebatur. Etiam Bonnetus et Herminjardus hoc nomine laudandi, qui multum

curae talibus studiis impenderunt: verum quum illi, Turretinum dicimus et Bonnetum, fere nonnisi de

ipsius Oalvini epistolis yerba faciant, hie vero recentissimus editor grande suum et splendidum opus yix

inohoaverit, quantum quidem ad tempora calviniana pertinet, multa nobis etiam pervestiganda restiterunt,

multa dubia solvenda, obscura et incerta elucidanda. In quibus, quamvis assidui et indefessi exploratores,

omne nos punctum tulisse minime gloriari possumus, et satis magnam copiam schedarum, omni

artis criticae acumine pro modulo nostro frustra adhibito, seponere debuimus, quas quo potissimum loco

collocaremus certis argumentis non potuimus diiudicare. Iam quo modo has nobis placuerit disponere,

accipe, bénévole Lector. Si aliqua probabili conieotura annus definiri posse yideretur quo epistola scripta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!