07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. xxvn

usus foret, in uno vel altero experientia facta, supervacaneum duximus. Sub sole nihil perfectum esse

et in mortalium operibus semper aliquid desiderari, et veteres candide proclamarunt, neque nostri infiidas

ibunt. Ignoscas igitur benigne, si et nos communi omnium sorti obnoxios deprehenderis.

CAPUT n.

EDITIONIS NOVAE CONSILIUM.

Iam laudatis aliorum curis et meritis de thesauro Oalvini epistolico condendo, paucis nostros

quoque in eodem locupletando positos labores tibi commendare liceat, ut si non omne punctum tulisse

videamur, certe baud segni manu rem arduam et paene immensam aggressos esse iudices. Itaque benevolo

ac propenso animo accipo quae de consilio nostro tecum communicare non abs re erit, deque subsides

quibus diligentissime usi legitimae virorum doctorum curiositati satisfacturos nos esse speramus.

Primum omnium constituimus ipsius Calvini scripta omnia, quotquot reperiri possent, adeoque

vel minimas eius schedulas in quas forte alicubi incideremus, nullo discrimine facto in censum vocare;

turn etiam non minori studio eas epistolas colligere, quae a quibuscunque aliis ad eum missae fuerint.

Et quidem utriusque seriei documenta intégra describere decrevimus, ne illis quidem partibus suppressis

quae nostrae aetatis lectoribus videri possent fere nullius amplius inomenti esse, Tel quae TtqoaxalQmg

tantum, ut Beza dixit, et familiariter scriptae et quasi in aures dictae bodie vix intelliguntur. Praeter

has duas epistolarum classes oloxl^qwg recipiendarum tertiam fecimus earum quae a diversis coaetaneis,

maxime Helvetiis, G-allis et Argentoratensibus scriptae Calvini res attingunt vel de eo iudicia ferunt.

Ex bis ea tantum decerpere placuit quae ad historiam summi viri aliqua ex parte illustrandam facere

posse videbantur, ita ut rarius, certe non semper, intégras caeteris addere necosse fuerit. Hunc in finem

plura millia epistolarum inter annos 1530 et 1564 scriptarum perlegimus, praeter illas quas strictiori

sensu calvinianis adnumeraveris, ut quam ditissimos futuris rerum a Calvino gestarum scriptoribus fontes

aperiremus. Oaeterum nos omnes eas récépissé quas Beza in suum tbesaurum retulit, quam vis inter

has nonnullae reperiantur quae de Calvino penitus taceant, sane hoc a viris doctis non yituperabitur.

Est tarnen de quo te hic moneamus, ne quid a nobis omissum desideres quod olim sub hoc

Epistolarum titulo venire solebat. Iam supra Volumini operum IX. et primae parti X. inserta habuisti

nonnulla quae Beza in sua collectione epistolarum comprehenderat, alio potius nomine digna, plures

scilicet confessiones, praefationes quasdam aliorum scriptis praemissas, et maxime quae dicuntur consilia

theologica. Haec omnia plurimis similibus tractatiunculis iuncta, quae primus editor vel neglexit vel

etiam alii tomo destinavit Opusculorum sive Tractatuum titulo insignito, seorsum sub certis commodisque

rubricis collocare maluimus: ita tarnen ut ea quae citra errorem ad suum diem et consulem referri posaunt,

ne quid per oblivionem exsulare videatur, hie quoque suo ordine Ventura sint, textu quidem non

iterum descripto, sed tantum notato loco ubi in hac Operum editione unumquodque invenies. Illas quoque

praefationes, sive potius dedicationes, quas Calvinus suis ipsius operibus praefixit, non lectoribus in

Universum destinatas, sed fautoribus certis vel amicis nominatim inscriptas, hic minime praotermittemus,

eas quae ad tractatus iam editos a nobis pertinent obiter ex ordine commemoraturi, integre receptis illis

quas libri calviniani exegetici olim demum s. D. p. edendi suppeditabunt.

Quod ad sermonem attinet quo singulae epistolae exprimendae erunt, patet eum alium esse non

posse quam quo autores ipsi in scribendis usi sunt, siquidem exemplaria earum authentica hodieque

D*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!