07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XXVI EPISTOLÀE.

Index lectionum in universitäre liter. Bernensi habendarum. Bern. 1840. 4. Praemisit Car.

Bern. Hundeshagen epistolas aliquot inecUtas M. Buceri, Io. Oalvini, Th. Bezae aliorumque ad historiam

eoclesiastioam magnae Britanniae pertinentes. Depromptae sunt, ut et caeterae a Yiro Clar. editae quas

supra memoravimus, ex apographis Bernensibus. Duae tantum earum quae hio exhibentur ad Calvinianum

thesaurum referendae sunt, quarum altera autem iam a Beza édita est.

The Zurich letters, comprising the correspondence of several english bishops and others with some of

the helvetioM reformers during the reign of Queen Elisabeth. Translated from authenticated copies of the

autographs and edited for the Parker Society by the Bev. Hastings Robinson D. D. F. A. S. rector of Great

Warley, Essex. Cambridge printed at the university press. M. DCCO. XLV. XXIII. et 377. VI. et

2'07 pp. 8 (Second series). Huic secundo volumini inseruntur 141 variorum epistolae inter quas quinque

tantum ad nostras res pertinent. Exhibentur anglice et ex parte latine. Sunt tarnen très tantum antea

non impressae. •

Derenimus ad opus recentissimum idemque omnium praestantissimum, ' dootissimum et looupletissimum,

in quo id unum dolemus quod nondum absolutum sit et lentius procedat, nosque in maiore

parte nostri laboris eius auxilio destitutum iri praevideamus, quo et paratissimo et fidissimo inter initia

U8i sumus: Correspondance des réformateurs dans les pays de langue française, recueillie et 'publiée avec

d'autres lettres relatives, à la réforme, et des notes historiques et biographiques par A. L. Herminjard. Genève,

S. Georg. 1866 suiv. T. I—Hl. 8. Haec tria volumina pertinent ab a. 1512, a quo clar. editor primos

ecclesiae in Gallia reformandae conatus ducit, usque ad a. 1536, ita ut paucissimi. pro tempore nobis

cum eo textus communes sint: sed vel in his, ut et in caeteris a nostro penso alienis, tarn magnam et

exoptatam copiam notitiarum, tamque multa exquisitissimae doctrinae specimina reperimusj ut huno

thesaurum omnium qui unquam in hoc literarum génère exstiterunt principem, adeoque inoompärabilem

dicere ausimus, imo nostra laude maiorem. In argumentis epistolarum gallice scriptis paulo prolixior

est, quasi lectorum .scientiae diffidens; in annotationibus multo largiorem et effiisiorem eruditionem

ostendit, quam cuius gustum, quamvis grato animo ea ipsi usi, nostris lectoribus praebere Tel potuimus

vel conveniens duximus. Yerum haec Tix memoratu digna, quum ipsum opus, utinam féliciter absol-

Tendum, a nulla bibliotheca abesse debeat, neque ab ullo., qui saeculi XVI. historiam accuratius explorare

et addiscere Toluerit, praeteriri. Oaeterum quum nos in colligendis et seligendis epistolis alium nobis

proposuerimus scopum quam aemulus* ille noster doctissimus, sane etiam in posterum accidet ut multae

a nobis omittantur quas ille in suas tabulas recipiet, et vicissim aliae passim apud eum non occurrànt

quas apud nos invenies.

Agmen claudet amplissima illa collectio documentorum quae a Societate Parisiensi pro historia

protestantium gallicorum excolenda édita (Bulletin de la Société de Vhistoire du protestantisme français)

iam ad viginti fere volumina excrevit. In qua tarnen SaeculumXVI. adeoquo ipsius Calvini aetas rarius

illustratur, et epistolae eius nullae exhibentur. Tarnen quum alioquin saepius ad ea reourrendum erat

quae Tiri docti hie passim tradiderunt, instituti titulum et laudes omnino silentio praeterire noluimus.

Atque haec fere sunt quae de epistolis calvinianis antehac editis sedulo inquirentes reperimus.

Fieri potuit ut quosdam libros minus fréquentes, vel etiam minoris momenti, hoc loco praetermittereinus,

vel potius rêvera seimus omissos esse. Cuius rei abs te, bénévole Lector, veniam petimus, quum de iis

tantum disserere constituerimus quae ipsis ad manus erant. Quo ehim tempore ad conscribenda haec

prolegomena nos accingebamus, iam insignis et ditissima nostra bibliotheca publica cum omnibus suis copiis

literariis tristi incendio deleta erat, et multis impensis ab exteris repetere eos libros quorum vix'ullùs

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!