07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. xxm

Calvini et aliorum ad Bezam, variosque insignes illius saeculi viros. E quibus circiter centum in nostra

quoque. collectione reperies, nunc vero, ut par erat, denuo ad authentica exemplaria Genevae, Turici

et Neocomi collata et recognita.

Ambrosius Blaurer's des schwäbischen Reformators Leben und Schriften. Von Dr. Theodor Presset,

Archidiaconus in Tübingen. Stuttgart, S. G. Liesching. 1861. VIII. 611 s. 8. Inter alia documenta

legüntur in calce huius libri septem epistolae Calvini ad Blaurerum a Iulio Bonnet ex codicibus Sangallensibus

descriptae, quarum tarnen una iam olim a Beza édita fuerat, quod viros doctos fugisse videtur.

Crato von Crafftheim und seine Freunde. Ein Beitrag zur Kirchengeschichte. Nach handschriftlichen

Quellen von Dr. I. F. A. Gület, Prediger in der Hofkirche zu Breslau. Erster Theil. Frankfurt

a. M. bei H L. Broenner 1860. XIV. 502 ss. Zweiter Theil. VIII. 555 ss. 8. Exstant ad calcem

yoluminis secundi octoginta duo documenta inter quae paucissimae sunt variorum ad Calvinum epistolae

a nobis quoque recipiendae. Suntque hie primum typis exscriptae ex codicibus ditissimae bibliothecae

Rhedigerianae Vratislaviensis.

Hie pro tempore gradum sistimus alios titulos passim in fronte unius vel alterius epistolae' laudaturi,

ubi singulae ab aliquo viro docto occasione oblata editae aut excerptae fuerint. Attamen ad

unam omnes hoc modo iam olim vulgatas nobis innotuisse minime affirmarimus, et si tu, bénévole

Lector, forte alicubi in aliquam incideris quam nos tibi quasi nunc primum editam exhibemus, sane hoc

veniale peccatum aestimabis.

§. XIII.

EDITIONES OPERUM ALIORUM REFORMATORÜM.

Seqnuntur editiones operum et opusculorum, vel olim iam factae vel nostris temporibus institutae,

virorum praeter Calvinum in negotio restaurandi evangelii maxime insignium, qui commercio epistolico

oum Nostro iuncti saepius in ipsius uteris et salutantur et appellantur, quorumque olim exstabant, aut

nunc etiam exstant schedae a nobis minime negligendae. Quorum seriem fortasse non omnibus numeris

absolutam iam tibi proponimus.

Loci communes D. Petri Martyris Vermilii Florentini ss. literarum in schola Tigurina professons

ex variis ipsius authoris scriptis in unum librum collecti Accesserunt huic aeditioni .... orationes

sive condones nee non quaestiones aliquot et responsa: epistolae item partim theologicae partim familiäres.

Tiguri exc. Christophorus Froschoverus Anno. M. D. LXXX. 36 et 589 folia form. max. Ad nostra

pertinent epistolae iliac familiäres quas titulus promittit fere omnes, paucis exceptis: scilicet sedecim ad

Calvinum datae, quatuor ad Bezam, quinque ad Bullingerum, una ad Lavaterum. Quarum plurimae

alibi non exstant; quatuor tantum a Beza editae sunt. Editio prior eiusdem operis Londini 1576 evulgata

neque has epistolas neque caetera additamenta continet.

Operum theologicorum D. Hicronymi Zanchii Tomus octavus. Genevae apud Sam. Crispinum

MDCXlX. fol. Inter alia exstant in hoc volumine epistolarum Zanchii et familiarium ehis libri duo,

in quibus ex amplissima farragine, praeter decern alias Zanchii ad varios datas et Calvini res attingentes,

quatuor ipsius Calvini ad Zanchium et Holbracum, quinque Zanchii ad Calvinum habentur. Ex his

omnibus duae tantum sunt quas Genevae manu scriptas reperimus, caeterae omnes ex hac editione

repetendae erunt. Haec epistolarum collectio singulari et propria paginarum numeratione a reliquis volumini

illi insertis opusculis distinguitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!