07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XX EPISTOLAE.

dandum, etiam ab externa forma et specie. Annotationes Bonneti sunt rariores quam in gallioa eius

colleotione, et minoris ambitus. Unicuique epistolae praemittitur brevissimum quoddam argumentum,

Versio anglica, quod tarnen pro indole utriusque linguae minime miraberis, paullulum prolixior et quasi

difnuens dicenda, neque Calvinum suum sapit, in latinis certe, sin minus quum gallice scribit, pressa

quadam et adstriota concinnitate insignem. Sunt tarnen alia minus exousanda quae hoc loco silentio

praeterire non possumus. Et quidem ipse autor operis primarius non ubique textum suum ex autographis

depromsisse videtur, sed nonnunquam in recentioribus exemplaribus substitisse, vel Genevae vel

alibi asservatis, quorum falsas lectiones a translatore reoeptas deprehendimus, citra dubium e Bonneti

schedis derivatas. Quid quod incidimus in quasdam epistolas olim a Beza éditas, quae bio simplioiter ex

impresso versae leguntur, neglectis omnino emendationibus et supplementis, quae facile ex autographo

textu hodieque superstite mutuari et sua facere potuisset vir doctissimus. Exempla passim suis.loois

notata reperies. Verum aliud est multo magis mirandum et dolendum, quod tarnen non tarn Bonneto

ipsi quam translatori vitio vertemus. Cuius quidem diligentiam, etiam alius viri eruditi, versionem factam

recognoscentis, sollicita oura comprobatam multis laudibus ille effort (revised by the. Rev. Dr. Cunningham,

with a degjree of watchful care and enlightened solicitude that cannot be too highly appreciated).

lam vero sat multis in locis latina minus bene intelleota, et non recte reddita videbis. Nam et horum

errorum baud pauca exempla afferemus. Quae omnia hoc opus, alioquin non spernendum, virorum do&f

torum usui non omni ex parte accommodatum esse demonstrant. Obiter hie addimus clarissimum editorem

etiam alii operi (Récits du 16 e Siècle, P. 1864) aliquot Oalvini epistolas in gallicum translatas

inseruisse. .

§. xn.

DOCUMENTA AB HISTOEJOÜRAPfflS EDITA.

Yitam Calvini saepius et olim et nostris temporibus Uteris mandatam fuisse, non est quod .te.

pluribns doceamus. Iam Nie. Oolladon ad calcem narrationis suae gallice conscriptae a. 1565 duasNdstri

epistolas edidit alibi non serratas. Inter eos vero viros doctos qui recentius eundem laborem susceperunt,

unum prae caeteris hic nominatim producamus oportet, quippe qui narrationi suae plurima et

magna ex parte antea inedita documenta subieoerit. Is est Paulus Henry, verbi divini nuper minister

et inspector seminarii apud Berolinenses. {JDaS Leben Johann Cahins des grossen Reformators, mü

Benutzung der handschriftlichen Urkunden, vornehmlich der Genfer und Züricher Bibliothek, entworfen, nebst

einem Anhang bisher ungedruckter Briefe und anderer Belege. Hamb. 1835—1844. 3 tomis.) TJbi in additamentis

singulis tomis subiunetis praeter alia exhibentur amplius sexaginta schedae e codieibus manusoriptis

depromtae; in quibus fere quinquaginta ipsius Oalvini sunt, caeterae saltern ad eum missae vel

alio pacto ad eius res pertinentes. Fontes autem suos vel omnino non indicat autor, vel tarn parum

definite ut minus non possis. Sunt tarnen, ut curiosius inquirentibus patuit, maxime e codieibus Turicensibus,

Parisiensibus et Genëvensibus copiae eius desumptae; nonnulla etiam ex Bezae thesauro mutuatus

est. Vir alioquin ab industria et sedulitate laudandus in textibus transsoribendis non semper ad

•autographa rediit, sed in seeundariis fontibus subsistere satis habuit, scilicet in Simleri et Bernensium

libris, neque raro vel oculorum acie vel typographi oscitantia deeeptus minus fidam lectionem exhibet,

Quantum in bibliographicis eius studiis desiderare aliquis possit saepius iam alibi mohuimus.

Obiter tantum hoc loco magni Moshemii mentionem faeimus cuius tria exstant scripta de causa

Serveti saeculo. superiore medio édita, quibus varia inserta sunt acta publica, adeoque etiam nonnullae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!