07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. XIX

Qnum hio editor Calvinum suum gallice loquentem ei potissimum lectorum coetui commendare

studuerit, qui ex illarum epistolarum usu aliquam historiae notitiam hauriendam et fructum cum deleotatione

percipiendum quaesituri erant, nimiam vero axqißeCav in veterc scriptione accuratius observanda

positam, quae eruditis solis placet, non curant, imo refugiunt, non vituperanduin est quod in describendis

textibus horridam antiqui sermonis orthographiam paulo frequentius mutarit et expoliverit quam alias

debuisset. Neque mirandum, autorem, qui proprio marte et solus opus suum et diuturnum et laboriosum

fortiter aggressus est et strenue absolvit, nonnullis in locis in constituenda lectione errasse, quum nos

ipsi, qui ad idem perficiendum triumvirales curas impendimus, alter alterum corrigentes et recensentes,

non ubique nobis satisfecerimus.

§. XI.

VERSIONES.

Exstant etiam collectiones aliquot Epistolarum Oalvini vernaculo sermone editae in usum eorum

quibus latina legere datum non est. Uuae hic maxime in censum veniunt, altera hac nostra aetate

Ànglis commodata, altera multo antiquior Gallis qui patrium solum vertere coacti religionis causa, noros

pénates in ditione Electoris Brandenburgici sibi quaesiverant. Atque huius titulus talis est:

Les lettres- choisies de lean Calvin mises en françois pour l'usage de Monseigneur le Prince royal,

par Antoine Teissier, Conseiller d'Ambassade, et Historiographe de Sa Majesté le Boy de Prusse. A Cologne

sur la Spree. Chez Ulric Liebpert, Imprimeur de Sa Majesté. MDCII. VIII et 390 pag. 8.

In quo titulo insigne erratum typographi notandum, qui annum 1602 pro 1702 inscripsit. Nemo

enim est qui nosciat regiam dignitatem in Borussia anno demum 1701 institutam esse. Titulum sequitur

dedicatio editoris Comiti Alexandra de Dohna-Schlobitten oblata, quae sane pleno ore laudes viri illustris

canit verum de consilio huius translationis eiusque fontibus neque patron urn, quippe talia non desiderantem,

neque lectores, quorum tamen haeo nosse intererat, certiores facit. Praefatio enim alia adest

nulla.' Continet hie liber nonaginta très epistolas Calvini, suis numeris insignitas, quae omnes praeter

unam ex latino Bezae exemplari (a. 1576) translatae sunt, etiam illae quas ipse Beza ex gallico verterat

et quarum archetypa hodieque exstant. Una, quae est quinquagesima tertia totius seriei, dedicationem

commentarii calviniani in Epistolam ad Corinthios sistit, quod editor Bcrolinensis ipse in margine déclarât,

qui nusquam alibi quidquam de suo textui addit. Singulae epistolae paucis exceptis eo ordine veuiunt

quo in Bezano thesauro dispositae sunt, ita ut fere temporum ratio observata sit. Yersio satis libera,

et saepius decurtata, suppressis iis partibus quae minoris momenti in praesentia videri poterant.

Altera versio anglica eodem Iulio Bonneto auctore susccpta est, quern supra iam de Calvino

bene meritum laudavimus. Epistolis gallicis virum clar. olim latinas comités addere constituisse memineris.

Quarum tamen ad fidem codicum suo proprio sermone edendarum in ipsius patria quum ei copia

facta non fuerit, féliciter accidit ut saltern quae Galli aspernabantur Angli sibi vindicarent, non quidem

textu authentico typis mandato scd translatione facta, et ita magni Reformatons reliquias vulgi manibus

bradèrent, quas oblatas doctiores prae caeteris grato animo accipere debuissent.

Letters of John Calvin compiled from the original manuscripts and edited with historical notes by

Br. Jules Bonnet. Vol. I. translated from the latin and french languages by David Constable. Edinburgh.

Thomas Constable ei Co. MDCCCLV. (XXIV et 459 pp.). Vol. II. MDCCCLVII. (XV et 434 pp.) 8.

Yolumina duo posteriora quae* editor promiserat lucem non viderunt, ita. ut series epistolarum,

quarüm hie exstant 336, non ultra annum 1553 progrediatur. Caeterum opus est non paucis nunioris lau-

C*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!