07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. XYII

et iiuper quoque in Prolegomenis partis primae huius voluminis pag. xi. Hie de collectione epistolarum

ad eum eiusque uxorem datarum pauca addere libet* Editor anonymus se in eas incidisse narrât et sibi

incognitas et nusquam antehac éditas, verum ubi eas repererit ne verbulo quidem indicat. In praefatione

gua non indoeta maxime in eo versatur ut accuratiorem notitiam viri istius Fallesii ex variis fontibua

derivatam conscribat eiusque cum Cal vino consuetudinem illustret," per aliquod tempus satis intimam,

postea vero inter Bolsecianas turbas subito diremtam neque amplius redintegratam. Epistolas ipsas,

postquam huic editioni curandae inserviérunt, in bibliotheca Genevensi se' deposuisse affirmât, ubi re

tera exstänt in peculiari codice'de quo infra suo loco dicemus. Sunt numéro quadraginta novein, omnes

gallico sermone exaratae, quarum sex ad Iolandam, caeterae ad eius maritum datae pertinent ad annos

1545 et sequentes usque ad 1548, quoFallesius Argentorato Genevam se contulit, ibi aut in vicinia commoraturus,

usque dum omne ipsum inter et Calvinum commercium fuerit abruptum. Adest etiam una

gallica Balduini et una latina Gallasii. Praeterea editor subiunxit Apologiam pro F.allesio a Calvino

conscriptam (quam supra legisti in hoc ipso volumine) ex impresso repetitam; item epistolam quandam

I. Burgundi ad Calvinum ex Liebii opusculo modo laudato depromptam, cuius autorem perperam cum

Iacobo nostro a Burgundia confudit. Omnes hae epistolae hodieque manu scriptae exstant et ad fidem

exemplarium authenticorum a nobis recudentur.

§. X.

EPISTOLAE GALLICAE.

Nostris temporibus plures viri docti epistolas Oalvini gallico sermone scriptas et adhuc prae

latinis neglectas vel iunctim edere, vel saltern ad illustrandam historiam ecclesiarum in Gallia reformaterum

selectas evulgare studuerunt. Inter quos eminent Alexander Orottet et Iulius Bonnet. De

quorum industria et in rem calvinianam meritis iam hoc loco dicendum. Prior Genevensis, olim in

Santonum finibus verbi divini minister, postea Ebroduni in Helvetia, ubi paucis abhinc annis diem suum

obiit, thesaurum epistolicum antea collectum auxit editis opusculis duobus non aequalis dignitatis. Alteram

fuit hoc:

Petite chronique protestante de France, ou documents historiques sur les églises réformées de ce

royaume, recueillis, mis en ordre et publiés par A. Orottet. XVI e - siècle. Paris, A. Cherbuliez et C ie etc.

1846. IV. 387 et 124 pag. 8.

Cuius libri appendix continet septuaginta et sex documenta vel rariora vel omnino inedita, sed

parum accurate descripta et plerumque non intégra, sed manca et tantum excerpta, vel potius, ut videtur,

ex Ruchatii opère desumpta, de quo infra dicemus. In notandis Genevensium codicibus, ex quibus

editor suas copias dérivasse affirmât, saepissime peccatum quoad eorum sigla sive numéros: textus parum

fidus, et ubi ex manu scriptis libris depromptus est, erroribus et lacunis misère defiguratus. Ad nostra

pertinent XL epistolae e quibus sex tantum latinae sunt; triginta Oalvini, decern aliorum ad eundem.

Yiginti sex apud Ruchatium quoque exstant, a quo Noster, nisi nos omnia fallunt, eas simpliciter mutuatus

est; quanquam ubique Genevensem aliquem cadicem ut fontem suum indicat. Unam Argentoratensem

a nobis cum eo communicatam caeteris adiunxit.

Alterum de quo modo diximus opusculum multo minoris ambitus, sed vere novum, hoc

titulo venit:

Correspondance française de Calvin avec Louis Du Tillet, chanoine d'Angoulême et curé de Claix,

sur les questions de l'Eglise et du ministère évangélique, découverte parmi les manuscrits de la bibliothèque

Oalvini opera. Vol X. P. IL C

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!