07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. XV

Epistolae ipsae continentur quaternionibus quadraginta quatuor cum dimidio (a—z, A—Y) paginis

numeratis 693, reliquis indioi rerum simpliciter ex editione Genevensi repetito commodatis. Singulae

epistolae numeris margini adscriptis insignitae sunt, ita ut quot toto volumipe exstent facile primo obtutu

appareat. Sunt illae 397. Quern numerum si cum co conféras quem supra in editione principo, nostras

archetypo, exhiberi diximus, errorem iu computando latere forte suspiceris, quum demtis quatuor illis

schedis quas hie desiderari significavimus tantum 396 esse deberent. Bed diversitas ex eo pendct quod

quae Confessioni de eucharistia a. 1537 editae (num. 348) adiecta fuit subscriptio Argentoratensium,

eaque paucis versibus absoluta (Opp. Vol. IX. pag. 711) hie velut peculiaris cpistola sub num. 349 in

censum venit.

Ipse liber parum spectabilis. Typi graciles sed minuti. Attamen hoc etiam nomine multo praeetantior

est Hanoviensi ad quam iam transimus.

§• vn.

EDITIO HANOVIENSIS.

Editio Hanoviensis per omnia Lausannensis merum apographon est, forma paulo maiori expressum,

typis cursivis satis deformibus, Charta germanica plus quam incana. Titulus est:

10AN. CALVINI | VIGILANTES!]*!! PA- | STORIS, ET FIDELISSIMI | Doctoris Ecclcsiae

Geneuensis, I EPISTOLAE et RESPONSA. | QVIBVS interiectae sunt etiam insignium in ecdesia \ Dei virorum

aliquot EPISTOLAE. | EIVSDEM IOAN. CALVINI vita a Theod. Beza | Geneuensis Ecclesiae ministro, accurate

descripta. | EDITIO TERTIA. | Nunc infinitis menais repurgata, praeter eas quas in ealce operis | nominaiim excusabat

editio prior, turn singulas Epistolas offert | temporis ordine digestas, promt de die et anno, vel ex subscriptio- \ ne auctoris

constabat, vel ex idoneis coniecturis diligenti eura\potuit elici. Imo et quaedam praetermissa, suis locis restituit. | Cum

IHDICE rerum et verborum copiosissimo. | {Emblema) | HANOVIAE | Apud Guilielmum Antonium. | M. D. xcvn.

Emblema repraesentat rupem praefractam in cuius vertice aquila pullos suos nutrire videtur,

dum a radice montis miles per aspera ad alta concitato gressu ascendit. Quae quid sibi veünt tibi tuaoque

sagacitati extricanda relinquimus. Praefationes et indices praeliminares cum Vita Calvini absol-

Tuntur quaternionibus tribus cum dimidio (a—d), Epistolae cum indice rerum quinquaginta et dimidio

(A—Z, Aa—Zz, Aaa—Eee), paginis numeratis 804, in quarum eifris tarnen varie peccatum est. Omnia,

ut iam monuimus, ex Lausannensi adeo serviliter descripta sunt ut exempli gratia in fronte indicis typographus

lectori significet, se libenter novum contexendum curaturum fuisse si satis otii dédissent proximo

instantes Francofordienses nundinae, quod ipsum amplius viginti annis antea prior editor in sui excusationem

scripserat.

§. VHI.

SUPPLEMENTA GOTHANA.

Post Bezam usque ad haec nostra tempora nemo thesaurum epistolicum calvinianum auctiorem

edere conatus est, plures tarnen viri docti et nostro et superiore saeculo partem olim editam novis curis

auxerunt et modo pluribus modo paucioribus additamentis locupletarunt. Inter quos, si temporis rationem

habueris primum locum obtinet autor libelli satis infrequentis, cuius titulus pro ambitu ipsius paulo verbosior

sic decurrit:

Christiani Sigismundi Liebii, serenissimo Bud Saxo-Gothano ai Epistolis Diatribe de Pseudonymia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!