07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XIY

EPISTOLAE.

tolae alio ordine veniunt quam antea, scilicet quae fuerant centesima vigesima quinta et sequentes iam

sic dispositae leguntur: 125, 128, 127, 129—132, 126, 133 etc. Quod qua de causa factum sit ne

coniiciendo quidem assequimur, quum ita ratio temporum non accuratius servata sit, quam quae olim

Bezae paulo negligentius in hac parte procedenti placuerat.

EDITIO AMSTELODAMENSIS1671.

In editiono Operum calvinianorum Amstelodamensi, de qua in praefatione Tomi primi plura

diximus, epistolae ultimum locum obtinent, scilicet Voluminis IX. partem posteriorem. Titulum accuratius

describere, ut alias solemus, hie noil attinet. Quadringentao ot quindecim epistolae eodem ordine

hie veniunt atque in editione anni 1576 paginis 268, binis columnis expressae. Pag. 170 vero, inter

Ep. 288 et 289, quae leguntur in Genevensi pag. 271 seq. in Lausannensi et Hanoviensi Num. 338 et

339t irfserta est quaedam Ep. Oalvini ad Colonium d. d. 10. Iunii 1562 quae in nulla alia editione obvia

est et quam unde habuerint Batavi nescimus, quum etiam in bibliothecis a nobis exploratis vestigia eius

frustra quaesierimus. Caeterum haec editio Genevensi multo emendatior.

§• VI.

EDITIO LAUSANNENSIS 1576.

IOANNIS OALYINI | VIGILANTISSIMI PASTO- | BIB, ET MŒMSS. DOOTO- | ris Ecclesiae Genevensis, |

(flasculus) | EPISTOLARUM ET RESPONSO- | rum Editio secunda, quae turn infinitis menais est repurgata prae- | ter

eas quas in calce operis nominatim excusabat editio prior: turn \ singulas Epistolas offert temporis ordine digestas, prout de

die et \ anno, vel ex subscriptione authoris eonstabat, vel ex idoneis conie- | cturis diliyenti cura potuit elici. Into et quaedam

praetermissa, suis locis restituit. | | INTERIECTAE SVNT ETIAM IN- | SIOHIVM IH ECCLESIA DEI | virorum

aliquot etiam | Epistolae. | EIVSDEM I. CALVINI | VITA A THEODORO BEZA | QENEVEXSIS ECCLESIAE | Ministro

accurate | descripta. | * » * [ INDEX RERVM INS1GNIORUM. | | LAVSANNAE, | Excudebat

Franciscus le Preux Illustriss. D. Bernensium | Typographus. | cio. io. LXIVI.

Forma octonaria minor. Dedicationem, admonitionem ad lectorem, vitam Calvini caeteraque

Genevensis editionis additamenta praeliminaria exhibent quaterniones primi quatuor (A—D), quorum

tarnen très ultimae paginae vacuae sunt. De nomine editoris altissimum silentium, quem tamen Nicol.

Colladonum fuisse nonnulli suspicati sunt. Consilium eius titulus aperte déclarât, neque quidquam promittit

quod non praestiterit, uno excepto. Vere mendis repurgata est haec nova editio, et epistolas singulas

temporis ordine digestas offert, saltern quatenus diebus et consulibus non ubique appositis post

obitum Oalvini definiri poterat. Quod tamen non ita accipiendum ac si iam per omnia in Lausannensi

ordine acquiescere posses. Ideo etiam in praefatione ea omissa sunt quibus Beza ordinem non ubique

accurate observatum excusaverat. Cave etiam titulo fidem habeas nimia canenti de quibusdam epistolis

antea omissis, nunc autem suo loco restitutis. Tales minime adsunt: imo in hac Lausannensi editione,

ad priorem Genevensem conformata, omnes illae desiderantur quas in altera a. 1576 primum suis copiis

addidit Beza. Desunt etiam duae Confessiones quas hie epistolis subiunxerat ultimo loco. Deest quoque

epistola quaedam Grynaei ad Calvinum quae in editionibus Genevensibus prima fuerat et antiquissima

in auctario Consiliis theologicis subiecto, noscio quo casu omissa. Deest porro Calvini ilia ad Vitum

Theodorum data'quam typographus Genevensis mediam inter indices posuerat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!