07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

PROLEGOMENA. xni

§. ni.

EDITIO ALTERA. GENEVAE 1576.

Exstat altera editio Genevensis anni sequentis 1576 praecedenti simillima, vel potius maxima

ex parte ab ea non discernenda. Eius ratio haec est. Ex quatuor foliis liminaribus non nisi primum quod

titulum exhibet, et quartum, denuo prelo subiecta sunt, secundum vero et tertium cum dedicatione ad

Palatinum et Admonitione ad lectorem simpliciter ex priore editione servaèae. Et in quarto formulae

illae inscriptionum non mutatae, quanquam novis operarum curis opus fuerit; verum loco indicis epistolarum

quae non ipsius Oalvini erant, hie multo locupletior exhibetur omnium quotquot in toto volumine

exstant, secundum ordinem alphabeticum virorum ad quos vel a quibus datae sunt digestus, ita ut ille

alter index quern ad calcem operis prius editi adiectum vidimus, utpote iam supervacaneus, suo loco

cedere potuerit. Titulus est:

IOANNIS | CALVINI | EPISTOLAE ET | RESPONSA. I QVIBVS INTEBIECTAE

SVNT i insignium in Ecclesia Dei virorum aliquot eliam Epistolae. | EDITIO SECYNDA, |

EPISTOLIS ET RESPONSIS NON PAVCIS, | iisque grauissimis, ab ipso Oollectore aucta. 1I. CALVIN1 VITA A

TEEODOBO BEZA | Genevensis Ecclesiae Ministro accurate descripta. | (Emblema) | GENEVAE, | Apud

Petrum Santandreanum, | M. D. LXXVI.

Emblema bic multo maioris formae quam in prima editione. Caetera omnia, scilicet Vita Calvini

cum suis appendicibus, adeoque to turn epistolarum volumen usque ad pag. 410 s. penultimam minime

novae editionis sunt, sed ipsissimam priorem tibi pro nova venditant. Aliquatenus tarnen, quae titulus

nimis magno hiatu promittit, finis operis praestare voluisse videtur. Adduntur enim folia novem (pag.

411—428) auctarium sedecim epistolarum, quarum undecim Calvini sunt, exhibentia, ita ut qui iam olim

in pagina 411 legebatur textus, nempe clausula Oonfessionis quam ultimo loco Beza posuerat, hie sola

mutatis formis expressa sit. Reliqua vero non mutata: quid quod indicem rerum qui solus adest, omisso

indice epistolarum et epistola ilia ad Vitum Theodorum, sequitur ipsa erratorum tabula primae editioni

subiecta, quorum ne unum quidem emendatum est in hac falso secunda dicta, quod tibi omne dubium,

si quod forte remanserit, de ratione quae inter utramque intercedit adimet.

§• TV.

EDITIO TERTIA. GENEVAE 1617.

Alteram editionis principis apographon est Genevense anni 1617, quod ad earn Operum Calvini

collectionem pertinet de qua olim in Prolegomenis Tomi nostri primi pag. xi diximus. Titulus est:

IOANNIS | CALVINI | EPISTOLAE ET | RESPONSA. \ QVIBVS INTEBIECTAE SVNT\

insignium in Ecclesia Bei virorum aliquot etiam Epistolae. | INDICES BEBVM INSIGNIOBVM. j Tomi

Sexti: Pars altera | (Embiema anchorae cum serpente) | GENEVAE, | Apud Iohannem Viffnon,

Petrum et | Iacobum Chouet. | m. DC. XVII.

Forma est maxima. Folia liminaria quatuor ut in prioribus. Terniones viginti sex (AAA—ZZZ,

AAA A—CCCC) columnae numeratae 598, quum tantum esse deberent 592. Scilicet bis numeratae sunt

195 et 196, 563 et 564; praetereuntur 551—560. Ternio BBBB non nisi quatuor foliorum est et pro

543—546 iterum legitur 519—522. Ab hoc uno disce caetera. Très ultimae paginae vacuae.

Editionem anni 1576 presse sequitur in omnibus, si unum locum exceperis, ubi nonnullae epis-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!