07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XII

EPISTOLAE.

Oalvino conscriptorum. Opus epistolicum ipsum constat ternionibus 35 (A—Z, AA—MM) sive paginis

numeratis 411 praeter indices. Notandum tarnen numéros paginarum inoipere a quinta, ex quo colligea

ea omnia quae titulum et dedicationem sequuntur post absolutum demum opus epistolicum typis mandata

fuisse. Medio loco inter indicem epistolarum Oalvini et indicem rerum, in nostro quidem exemplari,

inserta legitur epistola qnaedam ad Vitum Theodorum, quam omissam dicit typographus suo loco,

et qua addita quarta epistolarum centuria iam compléta est. Caeterum haec editio princeps mendis ope*

rarum scatet plurimis, quorum nonnulla ad calcem voluminis corriguntur.

Ne quid in bibliotheca nostra calviniana desideres, quod olim in ea fuit, addimus hoo loco Bezae

dedicationem tomo epistolarum praemissam.

IMustrissimo et potentissimo Principi ac Domino, D. Friderico Comiti Palatino ad Bhenum, Bavariae

Duci, sacri Bomani imperii Electori primàrio, gratiam et pacem a Domino.

Migraturus aä Dominum Iohannes Calvinus, quum de commodis ecclesiae ne tum quidem cogitare

desineret, sua mihi xti^Xia, id est, schedarum ingentem acervum commendavit, ut si quid in iis invenissem

quo possent adiuvari ecclesiae, id quoque in lucem ederetur. Cogitanti autem hac de re mihi eaque omnia

pervolutanti multipliées obstiterunt difßcultates, quominus id tarn cito praestaretur quam ego .volui, et fortassis

etiam oportuii. Praeterquam enim quod evolvendis tot schedis aliorum etiam opera fuit adhibenda, et muUum

in eo temporis ponendum, eae consequutae sunt in hac civitate calamitates, pestis videlicet aliquot annos continuata,

et tumultus Uli ingénies in contiguo nobis regno excitati, quae et me et illos mstitutum opus saepissime

dbrumpere coegerunt. Magna quoque nobis in epistolarum delectu difficuitas, maligna praesertim ac perversa

huius saeculi hominum ingénia reputantibus oboria est, dum horum scriptorum editionem sic temperate

studemus ut, quoad eius fieri poterit, sine cuiusquam offensione quam plurimis prosit. Multa quippe familiariter

inter amicos did scribique consueverunt, praesertim ab ingenui Spiritus hominibus, qualis fuit Calvinus

si quisquam nostris temporibus alius, quae minime expédiât emanare. Et habenda quoque nobis fuit

non modo personarum verum etiam temporum et locorum ratio. Itaque ex plurimis non ita multa tandem

edidimus, eaque expunctis interdum nominibus, ne cui praeberemus expostulandi argumentum. Qua in re,

etsi testari de nostra diligentia bonaque fide merito possumus, tarnen non temere metuimus ut ne sic quidem

omnium iudiciis perinde satisfecerimus. Fuerit enim hoc, praesertim in opere tarn vario et tanta sententiarum

multis de rebus varietate, non modo perdifficile, verum etiam dSwmov. Omnibus quidem certe prodesse studuimus,

et futurum speramus ut Ulis quidem qui nullum ad haec legenda praeiudicium attulerint, neque ex

eorum genere fuerint quibus vere dicit Comicus nihil quidquam esse iniustius, nostrum saltern institutum probetur:

imprdbos autem calumniatores aut apertos veritatis hostes non est profecto cur vel tantillum moremur.

Caeterum, illustrissime Princeps, dum apud me ipsum reputarem quanti Célsitudinem tuam Calvinus

ipse fecerit, venit et iUud in mentem, si heme tibi ultimam ipsius scriptorum partem consecrarem, hoc ipsum

facturum me quod ille, si superstes esset, facturus erat. Fuit enim hoc iUi in more positum, et quidem, «I

aiebat, apostoli exemplo, ut quos videbat dignos esse quorum virtutes réliqui sibi prqponerent imitandas, eoi

lïbenter operum saltern suorum initiis nominatim appellaret. Sed et illud vicissim ausim mihi singulari Cel

situdinis tuae humanitate fretus polliceri, fore ut qua benevolentia Calvinum ipsum vivum tanquam exceUentm

servum Dei complexus es, eadem quoque scriptum istud utüissima nostris futurisque temporibus multa com'

plectens, perinde atque autoris ipsius manu oblatum accipias. Quod quidem a Célsitudine tua vehementei

etiam atque etiam peto. Bene vale. Dominus Iesus Célsitudinem tuam heroicis omnibus demis magis at

magis locupletet, et singulari suarum ecclesiarum bono quam diutissime conservet. Genevae, Calend. FebruarUi

anno temporis ultimi MDLXXV. Celsitudini tuae addictissimus

Theodoras Bern.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!