07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA. XT

eo magis hoc nomine appcllanda, quo minus tcmporum ratio in singulis describendis habita est, imo, ufc

quaeque scheda in editoris manum incident quam prelo non indignam iudicarot, sine mora caoteris

addita fuisse videtur. Habes igitur in toto volumine trecenta nonaginta et novem documenta, scilicet

299 Calvini autoris, octoginta et octo epistolas aliorum ad eundcm datas, duodecim denique extera.

Et hacc quidem do ordine epistolarum in hac cditione principe. Multo maioris momenti esset,

si de editoris fide |n transscribendis autographis citra omnem suspicionem constaret. Ipse autem fatotur,

fieri posse ut quaedam a se typis mandata apud eos qui authentica exemplaria in manibus habeant, non

perinde exstàre reperiantur, sive apices singulos, sivo dictiones, ac fortassis etiam sententias aliquas conferri

contigorit: addit se satis bonam fidem et diligentiam praestitam duxisso, vel cxpunctis nonnullis

quae nq6axai,Qa tantum, aut mere familiaria vidofcntur, aut denique minus ad rem ipsam pertinere. Quibus

bene pcrpensis summo viro iniuriam vix fecerit aliquis, dubiis do integritate, quam dicunt critici,

epistolarum calvinianarum ab eo editarum motis. Scd quousque in singulis licentia ista mutandi et

demendi, quam sibi iure quodam sumpsisse putabat, abusus fuerit, hoc difficillimum est dictu. Nam ex

quadringentis schedis eius thesauro insertis, non nisi sexaginta et octo hodio manu scriptas et authenticas

exstare videmus (Gothae quatuor, Neocomi sex, Sangallis unam, caeteras Genevae): reliquao omnes

perierunt, probabiliter a Beza typographo traditao. lam collatione instituta, quatenus talium subsidiorum

ope fieri potuit, sane hinc inde in impressis lacunas deprehendimus satis insignes, rarius quas dixeris

textus emendationes tales quas silentio praeterire non potuissemus, saepius falsas lectiones et nomina

propria viroruin suppressa, in quorum locum simplicitcr litcra N. succcssit, si quid non sine offensione

hominum evulgari posse videretur. Omnes etiam epistolarum inscriptiones omissae sunt. Ex quibus

facile conieceris quam multa hie criticorum curas sollicitare possent, et textum denuo edondum notis

marginalibus onerare, nisi subsidiis ad emendandum et supplcndum paene omnibus destituti essemus.

§. II.

EDITIO PRINCEPS GENEVAE 1575.

Gaeteris pro tempore neglectis ad cditionis principis externam formam paucis describendam transimus.

Titulus est:

IO'ANNIS I CALVINI | EPISTOLAE ET | RESPONSA. | QVIBVS INTERIECTAE \

sunt insignmm in Ecclesia Dei virovum | aliquot etiam Epistolae. | EIYSDEMI.

OALVINI | VITA A THEODORO BEZA | GENEVENSIS ECCLESIAE | Ministro accurate descripta. | INDEX

BEBVM INSIGNIORVM. | Omnia nunc primum in lucem édita. | (Emblem«) | GENEVAE, \ Apud

Petrum Santandreanum. | M. D. LXXV.

Emblema Santandreani illud est quod in Prolegomcnis Tom. V. p. 19 tibi ad oculum depinximus.

Forma libri est maxima. Folia liminaria quatuor praeter titulum exhibent dedicationem Friderico

Electori Palatino inscriptam, tum Admonitioncm ad lectorem supra tecum communicatam, porro dclectum

formularum viginti et septem ex varus variorum cpistolis (Calvini trcdecim, amicorum singulis) petitarum,

quibus in parte chartae exteriore nomina virorum ad quos scribebant honorifice salutantur (Adressformeln)

; quae eum in finem hoc loco praemittuntur, ne lector quod in corpore voluminis ei negatur omnino

deBideraret. Agmen claudit index epistolarum quae non sunt ipsius Calvini, verum aliorum autorum,

quorum numerus est triginta et sex.

Sequitur vita Calvini latine a Beza conscripta, ternionibus duobus cum dimidio absoluta, sive

foliis quindecim non numeratis: ad cuius calcem denique folio ultimo exhibetur Catalogus librorum a

B*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!