07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

X EPISTOLAE.

Tilud insuper addimus, quod quum plerasqne amicorum Calvini ad ipsum eruditas literas, ac non

joerinde Calvini ipsius d/xeißatog nancisceremur, non ante edendas a nobis illas iudicasse, quam aliunde istas

Calvini quae desideranlur {quod ab ipsis lectoribus benigne postulamus, si quas nobis conferre poterunt, uti

nos hoc a multis quod sine ipsorum incommodo ac dispendio fiat, lubenter exspectabimus) adiungere ae reponere

possemus. Atque huius rei argumento hic agnoscimus, ne dimidiam quidem partem istorum quae nunc

exeunt Calvini scriptorum salvam futuram penes nos fuisse, nisi vel aliunde remissa vel ex ipsis avroyçâpotç

descripta quam plurima habuissemus: uti ad earn rem unius praecipue Caroli Ionvilaei studiosissimi istarum

rerum custodis fidem, diligentiam, operam denique et operosam et sumptuosam nobis appositissimam fuisse

profitemur. Et tarnen quum ita se res habuerit, inde ex parte factum admonemus, ut non pauca errata

inter excudendum ac dispungendum oculos et mentem effugerint, quae saltern ad calcem libri tanto exactius

connotanda studuimus.

Alterum etiam adiiciendum putavimus, venisse nobis in mentem nempe, fieri posse ut quaedam ex

ittis quae hie reperiuntur, apud nonnullos fortasse manu scripta non perinde exstent, sive apices singuli, sive

dictiones, ac fortassis etiam sententiae aliquae conferantur, turn quod bonam hic fidem et certam diligentiam

praestari a nobis satis esse duxerimus, turn etiam quod nonnulla subinde itcosxaiqa, aut mere famüiaria, ant

denique minus ad rem ipsam pertinentia quum occurrerent, expungenda sine ulla fraude iudicarèmus, ne quid

videlicet a vere seriis lectorem intentum revocaret.

Postremo quum non pauca ex gallicis istius argumenti et exempli scriptis occurrerent nobis, quae

cum nonnuUo ledorum usa adiungi latinis natis, si et ipsa latina facta essent, videremus (dum et ipsorum

gdllicorum et gallicae latinorum translationis edendae occasio sese deinceps offerret), ad certum usque numerum

nunc quidem gallica latine exprimenda curavimus: in quibus bonam etiam fidem praestitam testamur, reliqua

autem quae in translationis exaction opera desiderarentur, benigne condonari postulamus. Translationes ipsas

porro hac ad marginem nota: Ex gallico, designari voluimus. -'i

Ad haec nonnulla liceat annotare. Et quidem, quantum ad seriem epistolarum constituendam,

se annorum rationcm, bona saltern ex parte, observasse affirmât, attamen oxacte id praestare non potuisse

fatetur propter magnani schedarum congeriem et difficultates e re ipsa nascentes. Quae quid sibi

velint ex accuratiore oporis recensione a nobis instituta paucis edoceri te patiaris. Librum attentius

pertractanti mox constabit, in trcs partes eum dispesci posse, quibus distinctis, quo modo editor suscepto

munere defunctus sit, facile cuique patcbit. Ac primum quidem ex copiis suis eas selegit epistolas, quae

ip3i omnino eius momenti esse videbantur ut oblivioni ereptae virorum doctorüm amicorumque usui

inservirent. Has quasi primitias sedulo ad annorum, non vero ad mensium, ordinem disposuit, ita ut

rarissime hune interturbatum deprehenderis, et nusquam graviter. Ad quam primam seriem pertinent

ducentae nonaginta et quatuor, nullis tarnen numeris adscriptis insignitae, quarum prima ad annum

1533 pertinet, ultima ad Farellum valedictoria ipso autoris mense emortuali scripta fuit. Oui primae

seriei pag. 276 seqq. ed. 1575 subiunetae sunt appendicis loco paucissima alia non unius generis documenta,

praemisso titulo: Sex epistölae quae sequuntur suo loco inter excudendum non oecurrerunt. Verum

praeter sex istas epistolas adsunt etiam quatuor scripta publica prineipum Germanorum ad regem Galliae

(1541) et ad legates pontificios (1561) data, et legatorum ad eosdem principes orationes. Novum

titulum prae se fert pagina 286 : Quae deinceps sequuntur theologica fere sunt et ad responsa magis pertinent.

De his vide quae supra monuimus in Prolegomenis ad partem primam huius voluminis pag. xi. Memineris,

inter nonaginta quinque chartas hac sub rubrica comprehensas, non nisi quadraginta et quod excurrit

reperiri, quas aliqua specie consilia potius aut tractatiunculas dicere possis quam meras epistolas

familiäres:. ita ut haeo ultima libri sectio maiore ex parte supplementum sive auctarium primae sistat,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!