07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

239 PRO FALiLESIO. 290

Deum, unicum nempe meum praesidium, invoco, per

eius filium, quem nobis mediatorem et patronum

dedit. Certusque sum hac ratione mihi ad Dei maiestatem

aditum patofieri. Bum autem invoco, turn

ut. gloriam suam regnumque promoyeat petiturus,

tum ut peccata mihi remittat, tum etiam ut mihi

perpetuo adsit, ad bonum veluti manu ducat, atque

[a] malo revocet: postremo ut me totum tuendum

Buscipiat, et quidquid neeessarium est, tarn corpori

quam animae, suppeditet. Neque tantum mihi privatim

haec omnia postulo, sed universis hominibus,

eo quem ipse magister docuit ordine.

Quod ad sacramenta attinet, eo apud me loco

sunt, quo esse debent apud Ohvistianos. Baptismum

agnosco esse certum testimonium, et veluti

sigillum nostrae per sanguinem Christi abluitionis

simul et regenerationis, per spiritum sanctum: [pag.

39] in eoque nos certiores reddi, de benevolentia

Dei et vita aeterna tum nostro, tum liberorum nomine.

Agnosco quoque et fateor, in coena Domini

sub 8ignis panis et vini vere nos corpus et sangui-

Dem Ohristi recipere: atque hunc esse recipiendi

modum, quod hie in terra locati, fide tarnen in coelum

conscendimus, ipse yero se nobis arcana Spiritus

sui virtute communicat, ut animas nostras alat

sua substantia quo eius facti participes, et illius

corporis membra, omnium quoque bonorum eius

participes fiamus. Atque haec quidem duo sacramenta

in ecelesia sentio esse administranda per eos,

qui ad ministerium ecolesiae vocati sunt et electi,

eorumque usum ad omnes, pro cuiusque modo, pertin«re.

Porr© et illud profiteer, -pios omnes religiose

tneri debere ecelesiae unitattem, extra quam nulla

salus sit, et capitale ooram Domino crimen esse, si

quis se divellat, et suam seetam instituât. Ut autem

unica est ecelesia universalis, quae pios omnes complectitur:

sie etiam passim ecclesias particulares,

quae illius sint veluti membra, esse distributas, in

qnarum coetu debeant Ohristiani Deum invocare,

sive fidei testimonium edere, sacrameatis uti, sacras

conciones [pag. 40] audire. Ac ne quid confuse fiat,

pastures gubernando populo praefi©iendos esse, huncque

ordinem quem Christus instituit turbari non

debere. , Qu»re et eos honorandos iudico, et iis esse

parendmm swum officium vere facientibus. Sic

enim ipsi Deo, cuius illi doctrinam proponunt, morem

geri. Atque ut fortasse dissolutae sint impuraeque

vitae, non esse tarnen privati hominis eos

statim depeller«: .sed «a de re suo ordine esse statnendum.

Atque, ut honesta àliqua politia conservari

possit, opus esse quibusdam legibus ad usum

singularum eeclesiarum accommodatis : ac sicut penes

ecclesiam est eas condendi autoritas, ita conditiß

debeue omnes parère.: modo latae non sint ad

eonscientias obstringendas, sed ad retinendam tan-

Calvini opera. Vol. X.

tum politiam, submota omni vel superstitione, vel

tyrannide. Sicut et honestas caeremonias, quae ad

ordinem conservandum pertinent, et erudiendo populo

sint utiles, a singulis esse observandas iudico

quo magis composite omnia gerantur. Eas autem

caeremonias, quae cum honore Dei, vel eius doctrina

pugnant, quales sunt quae manifestam habent

idololatriam, omnino abolendas esse.

Haec summa est, Caesar, eius religionis, quam

semper amplexus sum, et nunc quoque [pag. 41] retineo,

simul etiam coram te profiteor sine ulla dissimulatione.

Ac facile quidem tua maiestas iudicare

potest, quam simpliciter, minime vero ambitiöse

id faciam. Sicuti sane et ille unus mihi semper

propositus Scopus fuit, ut magna simplicitate

sequerer, quo timor et reverentia Dei mei me vocabat.

Ac nunc quidem cum Paulo vere profiteri possum,

eo tantum nomine, quod sperem in Deum viventem,

me accusari. Neque enim existimo, superiorem

meam confessionem, quum tota pertineat ad

gloriam Dei, vel erroris alicuius, vel blasphemiae

notari posse.

Porro evidentissimum est, in toto prope christiano

orbe, adeoque ubi mihi vivendum erat, huius

doctrinae puritatem mire esse adulteratam. Nam

et mérita humana adversus Christi gratiam illic superbe

efferuntur: et gratuita peccatorum remissio

satisfactionum figmentis evertitur: et iubetur populus

de sua salute perpetuo dubitare, et fides transformatur

in opinionem: -et loco verao poenitentiae,

quae spirituali renovatione constat, tantum commendantur

externa nescio quae corporis exercitia. Quum

ad Christum recta mitti debeant homines, ut eius

ductu ac patrocinio aditum ad patrem habeant: promiscue

ad sanctos [pag. 42] ablegantur. Unde fit,

quod etiam pridem iactatum est vulgari proverbio,

ut inter apostolos non agnoscatur Christus ipse.

Praetereà in locum divinae legis ingeruntur stulta

hominum commenta: quasi in eorum observatione

inclusus Dei cultus foret. Nee auditur ilia Christi

sententia: frustra se homines fatigare, quum Deum

colunt secundum humanas traditiones. Denique tota

legitimi «ultus vis aboletur, quod Deum extends

caeremoniis placari fingunt: ac interea relinquitur

ac secure negligitur spiritualis Veritas.

Tantundem atque etiam aliquanto plus de saoramentis

licet asserere, deque universis actionibus,

quae deooro et ordini servire debuerant. Nam quod

est in sacramentis praecipuum, ut intelligat populus

quid figurent^ quid mysterii contineant, quorsum

sint instituta, id totum omittitur: ac sepulta intelligentia

sacerdos confusum murmur blatterat. Quin

etiam nefas esse ducunt significationem et usum

toti ecclesiae palam explicare. Ita fit, ut quum

manuducere nos ad Christum debeant sacramenta,

et admonere, tarn peccatorum remissionem et ple-

19

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!