07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

287 APOLOGIA 288

semen suffocatum, non exstinctum. Sic itaque,

quuin denuo admonitus et excitatus essem, autDeo

plane repugnandum erat, aut praeferenda cognitio

quam mihi infuderat. Nota est, et vulgo quoque

trita Domini nostri lesu Christi sententia, servum

eum qui [pag. 34] Domini voluntatem novit, si earn

contemnat, duplo puniendum esse. Atque hoc iure

communiter inter nos homines utimur. Sic itaque

gravius futurum erat meum peccatum, si quid fecissem

adversus conscientiae meae iudicium, quam

sit eorum quibus oculos non dum aperuit Dominus:

nam quae in his est ignorantia, in me fuisset pervicacia.

Quae quidem iusta mihi videtur excusatio,

cur me ad aliorum regulam non composuerim, quorum

diversa erat conditio. Neque vero id a me

vel gloriose vel arroganter dici existimari velim.

Sed quum mihiDeus verbo suo quidnam esset mei

officii praescriberet : qua decuit simplicitate sequutum

me scias, Caesar, quo yocabat agebatque conscientia

coram Domino : nulla autem temeritate incitatum

supra alios assurgere voluisse. Interim nee

mihi tantum tribuo, nee iudicio meo tarn sum addictus,

quin me relicto facile sim accessurus ineliora

docenti, si quid a Domino adferat. Nam ut

christiani hominis est, Dei veritatem constanter

amplecti, sic etiam docilem us se reddere, qui alicuius

erroris evidenter eum convincent.

Primum profiteor, sicut a me iam factum est,

certa fide amplecti, quidquid sacris Uteris et apostolorum

Symbolo continetur: planeque [pag. 35] alienum

esse ab haeresibus, quotquot a veteri ecclesia

damnatae sunt. Porro, sacram scripturam sequutus

unicum Deum adoro, et honorem ilium, quem sibi

proprium esse voluit, ad creaturas minime transféra.

Ipsum autem colo non ea quam ad meum

arbitrium effinxerim, sed quam ille praescripsit, ratione.

Agnosco etiam et pröfiteor autorem eum

esse, et fontem omnis bonitatis, sapientiae, virtutis,

iustitiae, et si quid praeterea laude dignum sit : eoque

nomine omnem illi uni gloriam esse tribuendam.

Simul autem in eius cultu, quern non ipsi

commenti simus, sed quern ille mandavit, totain

hanc vitam esse transigendam, eique veluti ur.i devövendam.

Sed earn tarnen esse nostram et pravitatem

et ingraditudinem, ut illius obedientiae quam

illi debemus loco, toti in eo simus, ut eius voluntati

adversemur, idque ex ea naturae nostrae corruptione,

quae a primo patre nostro Adam propagata

est. Sic enim is, ubi Deum deseruit, simul

nos omnes in suam traxit ruinam. Itaque agnosco

nos a matris utero, propter peccatum quod circumferimus.reos

esse mortis àetémae, ut iure possimus

a Domino damnari. Ad haec, adeo perversam vitiosamque

esse nostram naturam, ut et caecus

sit intollectus, et cor ipsum pravum, [pag. 36]

nihil ut a nobis, quod bonum sit, proficisci queat.

Nam et si quam boni speciem fartasse praetexuerimus,

nihilominus coram Deo mera est abominatio,

si in ea haereamus, quam dixi, naturae oorruptione.

Sed Deus, pro infinita sua bonitato, nos intuitus,

et iutelligens deploratum esse hunc morbum,

nisi si succurreret ipse, nostri misertus est et opem

attulit per illium suum Dominum nostrum Iesum

Christum, quern emisit, ut nos redimeret, et quod

in Adam ademptum fuerat, restituerez Itaque agnosco

Dominum nostrum Iesum, ut id cuius nomine

missus erat, impleret praestaretque, sua morte nos

reconciliasse Deo patri suo, et nostra poccata dqlevisse,

ne quid obstaret, quominus illi accepti essemus.

Nunc quoque per spiritum sanctum a Servitute

peccati nos asserere ac liberare, quum veterem

in nobis hominem, sive naturae nostrae pravitatem

mortificat, ut aliquando renascamur, sicuti ipse nos

régénérât. Sic itaque credo, nos, ex mortis aeternae

faucibus ereptos, a Domino in gratiam recipi, et

iam pro iustis haberi gratuita eius bonitate, nullo

autem nostro merito. Atque ea quidem ratione a

Domino adoptatis, et in numerum filiorum eius ascitis,

spiritum sanctum communicari [pag. 37] per

Christum, ut vitam nostram in Dei obsequium componamus.

Bam tamen esse nostram imbecillitatcm,

ut minime officio nostro respondeamus : sed Dominum

propter Christum eadem sua gratia supplere,

sarcirequc quod nobis deest, suaque misericordia

condonare: ut nobis perpetuo sit opus remission©

peccatorum.

Ergo totam salutis meae fiduciam in Christo

colloco, quern scio certum esse veluti pignus et arram

paterni erga nos amoris: quo Deus pater nos

complectitur: huiusque boni gratiam in solidum uni

Christo acceptam fero: ut ne per somnium quidem

ausim quidquam mihi adscribere. Credo autem fide

nos Christum cum bonis omnibus suis recipere, ubi

pleno assensu excepimus quidquid de eo nobis evangelium

testatur: atque ea ratione nos in eius salutis,

quam evangelium offert, possessionem mitti per

fidem.

Interim agnosco fidem hanc cum poenitentia

coniunctam esse debere, ut sanctam vitam instituamus

recta conscientia dignam: inanem et noxiam

esse confidentiam, imo sacrilegio et impia Christi

contumelia non carere, si qui licentiae peccandi obtendunt

Dei gratiam: quum ad sanctitatem et innocentiam

vocati [pag. 38] simus, non ad immunditiem.

Sic itaque sentio, nostrae quidem salutis

laudem solidam bonitati et misericordiae Dei tribuendam,

eaquë una nostram fiduciam debere niti:

sed tale tantumque bonum nobis non dari, nisi quum

ad Dominum convertimur: ùt fructus bonorum

sanctorumque operum 'conversione tali dignos eda-'

mus. Atque hac quidem fide solum et aeternum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!