07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

285 PRO FALLESIO. 286

quam deiectus faerim, quum intégra esset Tis morbi.

Nee certe existinio, voluisse te, Caesar, ut certo nihilominus

Titae meae periculo discederem Argentorato.

Quinimo mini persuasi, aequo te animo tulisse,

quod hie haererem in loco, cui me morbus ita

affixerat, ut me nullo modo dare in viam possem.

Saltern illud certum et perspicuum est, nulla me

vel contemptione vel rebellione laesisse tuam maiestatem:

quemadmodum tamen curia tua Machliniensis

statuit, quia hinc abscedere differrem, me contumaciae

esse damnandum. Certe ubi facultas deest,

de voluntate iudicari non potest. Constat autem

ab eo tempore, non potuisse me, nisi magno meo

malo, ne domo quidem mea pedem movere.

Superest tertium de ilia quam imperaras purgatione

caput: quod et praecipuum est (ex eo enim

omnia reliqua dependent) et postrema pars erit huiusce

meae defensionis. Quod ad superiora ilia crimina,

quorum obiter bactenus mentionem feci, non

omnino coram te, Caesar, obiiciuntur. Et certe vaniora

[pag. 30] sunt, quam ut speret quisquam iis te

fidem habiturum. Sed quae tuam maiestatem ad-

Tersum me irritare potuit, una est offensa: quod

male suspiceris de mea religione. Porro non ignoras,

Caesar, me per eundem ilium virum, quern miseras,

hac quoque in re satisfacere tibi conatum.

Misi enim quandam brevem meae fidei confessionem,

in qua nihil astute finxi: sed quod animo inclusum

habebam, ore sum confessus. Neque tarnten

pluribus verbis explicui singula capita, quia nee id

opus fore putabam. Sed nihil ilia continet, quod

cum vera doctrina Christiana plane non consentiat:

ut testis mihi esse possit, illud mihi cordi et curae

esse, ut Deum pura simplicitate iuxta eius verbum

colam. Atqui curia tua Machliniensis, Caesar, eo

nomine pronunciavit, descivisse me a fide Christiana.

Equidem non ea stulta ambitione ducor, ut literatus

videri affectem. Sed non possum tamen non mirari,

quid tandem in ilia mea confessione, quod ita

damnaret, legerit. Nihil enim continet, quod non

omnes et prophetae, et apostoli, et martyres semper

confessi sint. Nisi si forte illud non ferat,

quod errores eos non amplectar, quos omnino reiicere

cogor, siquidemDeo reclamare nolim. At quae

tandem haec [pag. 31] causa, cur ita graviter damnent

repudientque doctrinam, quae mihi cum omnibus

piis, et universa Dei ecclesia communis est?

Quod ad te attinet, Caesar, equidem spero aequiore

animo acceptam esse. Sed quia non omnino hie

certus esse possum, hicque mihi statu tum est, omnes

causae meae partes sine ulla dissimulatione exponere:

nee debeo, nee possum, summum hoc praecipuumque

caput omittere. Illud vero a te, Caesar,

supplex peto., ut quum nihil hie agam malitiose,

nihil arroganter, nihil hypocritice: dicentem me ferat

et audiat tua maiestas, donee breviter expli-

ouero, quae fuerit hactenus mea roligio. Quam

etiam rctinere spes est, quamdiu Dominus me suo

spiritu gubernarit: id quod fore confido non minus

in morte quam tota vita.

Scis, Caesar, nullam esse tarn levem causam,

de qua liceat, nisi coguita et perspecta, pronunciare.

Nunc, si quo Dei timoré eiusque maiestatis

reverentia tangamur, certe causa de qua nunc agitur

supra alias digna est, quae et religiose et diligenter

expendatur atque excutiatur. Agitur enim

de ilia Dei doctrina, in qua tarn eius honor cultusque

situs est quam tota nostra salus: quae sceptrum

est spirituale summi illius imperii: quod [pag. 32]

pater coelestis Christo Domino nostro contulit, quae

fructum mortis ipsius nobis confert: quae vitae nostrae

lex est et régula: denique qua omnes aliquando

sive principes, sive plebeii, iudicabimur.

Illud quoque a te siipplex peto, Caesar, ut memineris

unum se nunc tuae maiestati sistere, qui

totus tuus est, quique ex nobili ortus familia sic

perpetuo vixit, ut de eo vix quisquam iure queri

possit. Nunc eo tantum nomine defertur, quod a

fide catholica dissentire aiunt. Equidem fateor,

grave id et atrox crimen fore. Sed qiium iniuria

me accusari contendam: permittat mihi tua aequitas,

Caesar, ut audiar, donec rem totam penitus

perspexeris et prudenter expenderis.

Quia vero id usu venire videmus, ut propter

rerum confusionem, qualis nunc est, multa et nova

et mala videantur, quae tamen Dei sunt, et ex eius

verbo desumpta: illud initio a tua maiestate, Caesar,

petere cogor, ut quod tibi omnibusque sani iudicii

hominibus compertum est, in memoriam revoces,

plurimos in ecclesiam christianam irrepsisse

abusus, qui et iram Domini non leviter provocant,

ac ut corrigantur necesse est. Abusus dico non

modo propter vitia hominum, [pag. 33] sive contaminatam

pastorum totiusque cleri vitam: sed maxime

propter exitiales superstitiones et errores, quibus

infelici populo, atque adeo principibus ipsis imponitur.

Constat enim supra quam dici posset, omnia

dégénérasse, et ab ea quae apostolorum tempore

fuit puritate decidisse: multaque praeterea ab annis

quadringentis nata esse, quae plane vitiosa sunt: ut

de recentioribus nil dicam.

Deinde et illud expendas, Caesar, quam grave

fuerit christianae conscientiae, iis quae mala esse

noverit, vel assentiri, vel aliquem simulare consen-

8um. Ego certe tanto graviori Dei iudicio premerer,

quo magis iam olim discussa fuerat ignorantia.

Vix enim annos natus eram quindecim, quum id

gustare coepi quod mihi postea Dominus suo beneficio

plenius patefecit. Id quidem aliquo tempore

veluti sepultum in me esse videbatur. Sed Dominus,

pro sua infinita bonitate, passus non est prorsus

aboleri. Ut tandem apparuerit, fuisse illud

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!