07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

283 APOLOGIA 281

Quod si mihi aditus patuisset, Caesar, ad cogitationes

meas tibi aperiendas, praeclare certe mecum actum

putassem: neque id tarn privatae meae excusationis

causa, quam ut officio erga te meo defungerer. Sentio

enim, tarn communi subditorum lege, quam peculiari

quod tibi dixi sacramento, obligatum' esse

me, ut si quid scire tua intersit, ne id tibi per me

tegatur. Sed quia non abs re verebar, ne, si te monendum

[pag. 25] susciperem quam vitiata multis partibus

sit religio quae hodie vulgo obtinuit, mihi

praeclusa esset via, utcunque perperam obrepsisse,

claris argumentis ostenderem, quod adversa iam esses

persuasione oocupatus : amplexus sum, quod

proprium erat, subsidium: ut mea discessione docerem,

quam alienissimuin me esse ab iis imposturis,

quibus intelligo nihil quam iram Domini provocari

adversus omnes qui illis communicant. Quanqunm

itaque, Oacsar, discessus te meus, quod nullam eius

rationem prius reddiderim, offenderit, spero tamen

aliquando boni te consulturum, quod a me factum

est. Interim me hoc apud Deum consolatur, ex

tua nobilitate primum fuisse me, qui re ipsa magis

quam verbo professus sim, alienum animum ab iis

habere, quae quum Dei honorem graviter laedant,

non possTint tuao maiestati non esse perniciosa. Denique

conscientia, quam in hisce rebus sequutus

sum, me ab omni culpa vindicat. Et res ipsa, opinione

mea, vitio mihi dari non debet.

Superest ut de eo, in quern me recepi, loco

verba faciam: et qualem vitam omnibus in locis

egerim. Si me in hostilem ditionem contulissem,

nonnullius esset maledicentiae locus. Ego vero primum

diverti in civitatem tuam Ooloniensem, [pag. 26J

ùbi innocenter et citra cuiusquam offensionem ita vixi,

ut iure nemo de me queri possit. Quinimo archiepi8Copus

princepsque Ooloniensis elector, quum vitae

ac morum meorum certior esset factus, maiori me

humanitate et favore dignatus est, quam ab eo postulare

ausus essem: eodemque a se proficiscentem

est prosequutu8. Qua ex re perspicue intelliges

rationem vivendi nostram illic honestissimam fuisse,

et ab omni sinistra nota remotam. Spero enim a

te, Caesar, non improbatum iri eius in me principis

propensum favorem, quasi testem spectatao ab eo integritatis

meae. Si de magistratu Coloniensi agatur:

spero idem fore, ut existimationem meam suo

testimonio non laedat. Inde morbo coactus, Argentoratum

profectus sum, civitatem illam tui certe imperii

non postremam: ut vereri non debuerim, ne

aut novum, aut ingratum id tibi esse posset. Si

aut Parisiis agerem, aut Venetiis: non existimarer

éo nomine quidquam gravius adversus tuam maiestatem

commisisse. Quanto itaque magis mihi permissum

erit, in ea civitate habitare, quae tui sit

imperii et ditionis?

Atqui, Caesar, hac praecipue ratione senatus

ille tuus Machliniensis, et tuo nomine [pag. 27] manum

inieoit meis possessionibus, et reum me deinde

peragere non dubitavit. Tua vero maiestas iudicare

potest, an iusta sit haeo causa, our me tarn atrooiter

persequantur. Scio equidem et alias duas causas

congeri, quod scilicet, te ad ventante, disoesserim

Colonia, adversus tuum interdictum. Quumque

mandasses Argentoratum relinquerem, quod pedeni

tamen inde non moverim: proptereaque me

inobedientiae convie tum. Quod ad priorem causam

attinet, Caesar, existimo fuisse tibi meis Uteris satisfaction,

quod et aequissima fuerit, quam proposui,

excusatio et verissima iudicari possit, si dé mei discessus

tempore inquiratur. Certe medici, frustra

tentatis omnibus aliis remediis, ad balnea mo relegarant,

quumque intuerentur illam meam imbeoillitatem,

in quam longo morbo debilitatus ineideram,

properandum quantum possem consuluerant: habita

quoque rationo affecti et propemodum fracti corporis,

ut iter eligerom minus asperum, praeeeperant.

Et sane quum mihi equi aut cursus ') decussio non

esset tolerabilis, Rhenum conscendi: quia nayigatio

mollior futura erat. Sol vi igitur Colonia, nullo

certe consilio vitandae, Caesar, tuae praesentiae:

sed coactus gravissima, ut iam dixi, necessitate.

Neque vero [pag. 28] tum nota mihi erat tua voluntas.

Quum longe progressus essem, et Argentorato

iam appropinquarem, tunc primum literas a tua

maiestate aeeipio : quibus iubebas me Coloniae tuum

adventum praestolari. Caeterum ut eo redirem,

nullo modo facere potui. Sic enim de via lassus,

deque longo itinere fractus eram, ut hie leoto affixus

multo tempore fuerim, sine ulla fere longions

vitae spe. Certum est itaque, me non po^

tuisse iter bidui conficere, quin mihi capitalis fuis^

set haec loci mutatio. Sic itaque, Caesar, iudicari

non possum, tuo mandate non paraisse, quum Colonia

discederem. Neque enim illud acceperam:

neo, nisi re confecta, quid velles intellexi: quod facile,

ubi permiseri8, probare mihi promptum erit.

Ut ad secundum caput veniam, misisti ad me,

Caesar, nobilem quondam virum tuae ouriae, cuin

litteris et fiduciario mandate. Is a tua maiestate

mandatum se habere dixit, ut intelligeret ecquid

valorem, cur hue venissem, et quid deinceps facere

instituèrent simul etiam me moneret obliquae suspicions,

qua notabar religionis nomine, quo de es

tuae maiestati me purgarem. Verum idem potuit,

Caesar, certum ferre testimonium de mea valetu*dine,

qua me turn laborantem vidit, isque unus lo»

cuples erit [pag. 29] testis, quod paulo ante dixi,

esse verissimum. Si enim tum quoque, quum iani

convalescere inciperem, usque adeo tamen infirmus

adhuo eram, facile certoque inde coniioere liouit,

1) CUTTU8?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!