volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

275 APOLOGIA 276 teemo illam, quae promise» est, compensationem intueoi': nos cum illo ad nihilum tantum non redigi oportere, ut quum dies venerit, in regnum Dei patris tanto altius erigamur. Novum itaque mihi esse non debet, si coram hominibus deprimar, atque etiam, quum opus fuerit, plane deiiciar, quum' ea simul meo animo insideat consolatio, esse illud mihi apud Deum et oius angelos gloriae, atque honori. Et sane, non ita tenuiter in Dei verbo profeci, quin illud vere sentiam quid sibi velit, quantumque valeat, quod eius filius pronunciavit: Beatos fore nos, quum propter nomon suum vulgo male audiemus. Aequo itaque auimo feram quod Dominus, statuit, noc aliquo privilegio eximi peto [pag. 7] eorum conditione, quorum alioqui in numéro censeri, longe abest quin dignüs sim. Sed si tuae maiestati placuerit, Caesar, aequis auribus audire, quae me causae cogant, hanc, quam nunc tibi exhibeo, excusationem conscribere: spero tibi probatum iri meum hoc patefaciendae tibi innocentiae meae Studium. Primum enim si te mihi offensum esse intellexero, mei officii est, quoad potero, rationem tibi reddere eorum quibus oneror criminum. Nam quum natura ipsa me tibi obstrictum genuerit, ut qui sub tua ditione natus sum: tu earn obligationem magis etiam auxisti tua erga me b'enevolentia, qui me a puero in aula tua educasti. Velim itaque tibi persuadeas, Caesar, dare me velle operam, ut tuam maiestatem, quod quidem in me fuerit, hac maxime ratione h abeam propitiam, ne officio meo desim. Quanquam et alioqui ultro animus meus eo inclinet. Nam etsi mihi male conscius non sim, grave tarnen mihi est, benevolentia tua excidisse. Neque sane id alia de causa, quam quod tuae maiestati, quantum in me est, gratus esse cupiam. Est ct alia, Caesar, quae me dissimulare non patitur, ratio. Nobis enim a Domino praecipitur, ut os obstruamus calumniatoribus, [pag. 8] honeste nos gerentes, non modo coram Deo, sed et coram hominibus. Et quanquam primum illud fieri debeat honesta et irreprehensibili vita, in qua nullam inveniant de nobis maledicendi occasionem, qui earn qüaerunt: tarnen quum id praestare studuimus, si ea nihilominus sit adversariorum impudentia, ut non erubescant falsis calumniis nos impetere,. operae pretium est interdum, eiusmodi libidinem cohiberi, ne alioqui, propter nos, male nomen Domini audiat. Non sane quod nominis tantum nostri et honoris as8erendi causa, de calumniatoribus reprimendis solliciti esse debeamus: sed ubi quae nobis obiiciunt crimina, Dei nomen attingunt, et in eum veluti redundant, non modo non tacere debemus, sed constanter reclamare. Nam et alioqui ex nostra dissimulation e aliud malum sequeretur. Multi enim boni viri, hac occasione turbati, a recto itinere ab- duci possent. Cuius generis soandala vult imprimis Dominus nos amoliri. Itaque coram eo crudelis iudicari possim, si quis silentii mei culpa in offensionem aliquam incideret. Postrema causa, quae me mo vet, ut horum sycophantarum audaciam compescam, haec est: ne in posterum idem audeant adversus [pag. 9] alios. Solent enim illi nostra patientia audaciores fieri. Si de mea re tantum agoretur: facile conquiescerem, et malum benignitate vincere praeoptarem: quin etiam exemplo Christi, quod Iesaias proponit, plane obmutescerem. Sed quum aliis damnosam fore video meam patientiam: non possum non hoc periculo moveri, ut, quantum possim, ei occurram. Nam hoc est mendacii proprium, ut si toleretur, magis invalescat: si refellatur, statim concidat. Neque vero tali me dignor honore, ut gloriosum aliquod post mortem testimonium appetam, quod mei nominis quasi monumentum in hoc mundo supersit. Utinam potius apud homines oblivione sepultum sit nomen meum: id vero quod unum laude dignum est, in iusto pretio habeatur. Sed illud mihi curae est, ne meo vitio perniciosum aliquod exemplum in me statuatur, quod bonis viris deinceps obsit, quibus homines malevoli calumnias struere vellent. Quasi impuno liceat eos traducere, qui patienter iniurias tolerant. Quod nisi mea me conscientia cogeret tueri Christi causam, in asserenda evangelii ipsius veritate: meo deinde erga tuam maiestatem officio satisfacere: tum omnem, quae ex mo nasci posset, offensionem amoliri: postremo [pag. 10] in- Bolentiam maledicorum reprimere: nil mihi sane, Caesar, antiquius esset, quam innocentiam meam Domino, qui innocentiae iustus est patronus et vindex, commendare: meaeque conscientiae testimonio contentum esse potius, quam tuam maiestatem nunc mea defensione occupare. Sed quum perspicue ostendisse mihi videar, etiam si velim, non esse id mihi integrum: spero tuam maiestatem ea erga me fore aequitate, ut et aliquam audientiam mihi tribuat, et de eo quod liquide intellexerit, sententiam ferat. Atque adeo tua interest, Caesar, verum in talibus causis tibi patefieri, ne quibus patet ad aures tuas aditus familiaritate tua impune, dum omnes tacent, abutantur. Cacterum ut ad ipsam causam aggrediar, quam coram te agere, Caesar, instituo, adversarii me accusant haereseos: quae religioni christianae adversetur, eoque nomine cessisse patria ut poenam quam meritus essem, effugerem. Sed prius quam ad praecipuum causae statum descendam, respondendum mihi est quibusdam calumniis quas iidem illi, ut mihi invidiam et odium conflarent, vulgo sparsere. Non tarn fortasse apud te, Caesar, quem quidem ita fallere non pössunt, quam apud alios bonos viros, qui neque me norunt, neque rationem I

277 PRO FALLESIO. ' 278 [pag. il] exactae meae vitae aatis perspectam habent. Illud tamen spargitur, quasi tua maiestas idem de me suspicaretur. Suntque ii autores, quorum alioqui dignitatem haee calumnia minime decet: et quos cur habeam tarn adversaries non satis intelligo. Nisi si illud, quod scriptum est, implere in me cupiant: Odio me habuerunt gratis. Primum crimen, quo me onerant, tarn futile est ac frivolum, ut nisi ista autoritate et confidentia ab iis diceretur, ullam eius facere mentionem nollem. Nunc vero si tacuero, eorum oratio non nihili esse videbitur. Iactant dilapidasse me meas facultates; ut quum dignitatem mcain amplius tueri non possem, necesse mihi fuerit omnia pro derelicto habere, et non minus bonis, quam patria cedere: ne id fecisse videar religionis ergo. Si id diceretur in re praesenti: nulla mihi opus esset confutatione, ad coarguendam talem impudentiam. Sed procul facile audent mali homines haec fingere, quibus infamem me reddant, priusquam quid verum sit cognosci queat. (Jaeterum gratias ago Domino meo: nee esse me talem helluonem, vel huius generis (ut ita dicam) barathrum, cui satiando tarn copiosi provenais non sufficerent: nee unquam fuisse tarn profusae [pag. 12] ostentationis quin facile sumptus sustinuerim. Quanquam et si supra vires patrimonii fuissem sumptuosus: quis credat maluisse ultro bonis omnibus cedere, quam sumptum minuere? atque ut me aliqua forte desperatio praecipitem egisset, saltern quod reliquum erat, ut me in alia regione sustentarem, vendidissem. Nam quae tandem ilia astutia fuerit, ita patria cedere quod sumptus nonnihil contrahere puderet: interim vero plurima, quibus alibi sit opus, bona derelinquere? Atque adeo quos reliqui annuos proventus, alendae honeste familiae fuisse pares testimonio est sollicita eorum cupiditas, qui illis ad se trahendis inhiarunt. Si quibus hypothecis nonnullae ex possessionibus implicitae erant: nisi obstitisset mea absentia: faeilis erat explicandi ratio. Sed gratias ago Deo meo, Caesar, te ipsum testem mihi locupletem esse, quam vana sit haeo, qua me adversarii infamant, calumnia. Gerte si de sumptibus tantum ageretur, nil mihi facilius erat quam sumptuose vel in aula tua vivere, et multo quidem magis quam natura mea ferat. Neque enim, vel tenues, vel accisae opes fuerunt eius familiae, in qua natus sum nee ego tam male tuitus sum Patrimonium a progenitoribus relictum, ut infami cessione, vel ignominiosa [pag. 13] fuga inopiae pudorem discutere necesse habuerim. Imo vero non ignoras, Caesar, ultro me ab eo munere quod detuleras praeclarum, excusari volui8se. Nulla quidem tuae maiestati obsequendi recusatione, sed ingenua simplicitate, quod eo defungi, sicut optassem, minime poteram. An id est hominis, cui desit quo se alat? Sed ineptus fuerim, si hic pluribuB te morer, Caesar, coram quo nullam huius rei mentionem facere opus fuerat, nisi ut te verecunde monerem, quam fidem mereantur tam effrontés calumniatores. Eiusdem generis est, quod iactarunt, conscnsisse me, vel certe fa visse Anabaptistis. Autores huius oalumniae suis nominibus non notabo. Nam et mihi molestum est, quod se ita ipsi infanient, ac omnem in posterum fidem suam apud bonos viros élèvent. Sed tamen usitatum est hoc illis stratagema, Anabaptistas vocare quotquot non consentiunt vulgaribus corruptelis. Ut iam principum aures ad hanc cantilenam occalluisso putem. Quo fit, ut longiori responsione non indigeat. Sed illud nimirum est: nil de nobis dici tarn absurdum posse, quod non fidem inveniat, etsi ne ullam quidem prae se ferat veri speciem, nisi nos respondeamus. Hie enim [pag. 14] si uno verbo totam meam defensionem conclusero, iniuriam mihi ab iis fieri, qui illud obiiciant, quod ne per somnium quidem unquam cogitavi, peracta breviter causa fuerit. Omnino enim eorum probare est, quod obiiciunt: certumque est accusationem, quae sua probatione destituitur, pro m era haberi calumnia. Iam vero quae tandem indicia adversum me proferre possunt, quae vel tenuem coniecturam ingérant: certe nihil est quod reformidem. Sed si iis tantum ultro indulgetur, ut nuda eorum accusatio fidem habeat, nisi contrarium ipse probem: saltern vel id mihi tribuatur, ut hac conditione audiar. Primum igitur dico, nullum unquam mihi verbum excidisse, quod ullam huiusce criminis suspicionem praebuerit. Et sane tarn vana et inepta esse audio Anabaptistarum deliria, ut non nisi omnium literarum rudes plane homines circumveniant. Caeterum quo me beneficio Dominus affecit, adeo non sum alienus a uteris, quin et legere possim, et aliquid iudicare. Sicuti et a puero haec me studia semper oblectarunt: et hoc quoque nomine aliqua mihi intercessit necessitudo cum doctis viris et literatis. Sic itaque omnis a me aditus Anabaptistis obstruetus erat, ut etiam si aspirarent, [pag. 15] frustra id ab iis factum esset. Certe ab eorum haeresi sie perpetuo abhorrui, ut quoties mentio eius aliqua facta est, quid sentirem, minime dissimulaverim. Cuius rei nee paueos, nee levés testes, qui meis sermonibus interfuerunt, commemorare possum. Atque adeo, quum minime ignorarem, magna astutia eos irrepere in animos simpliciorum hominum, sedulo curavi ut haec pestis, quam perniciosissimam iudicabam, prorsus a tota domo mea et familia arceretur. Rogentur ipsi Anabaptistae, an me in suorum numéro habeant. Cuperent certe ita esse, et libenter gloriarentur, si ita esset. Sed nunquam me suum esse ipsi fatebuntur. Ac nescio sane an qui mo hoc nomine infamant, eadem con- 18*

277 PRO FALLESIO. ' 278

[pag. il] exactae meae vitae aatis perspectam habent.

Illud tamen spargitur, quasi tua maiestas

idem de me suspicaretur. Suntque ii autores, quorum

alioqui dignitatem haee calumnia minime decet:

et quos cur habeam tarn adversaries non satis

intelligo. Nisi si illud, quod scriptum est, implere

in me cupiant: Odio me habuerunt gratis.

Primum crimen, quo me onerant, tarn futile

est ac frivolum, ut nisi ista autoritate et confidentia

ab iis diceretur, ullam eius facere mentionem

nollem. Nunc vero si tacuero, eorum oratio non

nihili esse videbitur. Iactant dilapidasse me meas

facultates; ut quum dignitatem mcain amplius tueri

non possem, necesse mihi fuerit omnia pro derelicto

habere, et non minus bonis, quam patria cedere:

ne id fecisse videar religionis ergo. Si id diceretur

in re praesenti: nulla mihi opus esset confutatione,

ad coarguendam talem impudentiam. Sed procul

facile audent mali homines haec fingere, quibus infamem

me reddant, priusquam quid verum sit cognosci

queat. (Jaeterum gratias ago Domino meo:

nee esse me talem helluonem, vel huius generis (ut

ita dicam) barathrum, cui satiando tarn copiosi provenais

non sufficerent: nee unquam fuisse tarn profusae

[pag. 12] ostentationis quin facile sumptus sustinuerim.

Quanquam et si supra vires patrimonii

fuissem sumptuosus: quis credat maluisse ultro bonis

omnibus cedere, quam sumptum minuere? atque

ut me aliqua forte desperatio praecipitem egisset,

saltern quod reliquum erat, ut me in alia regione

sustentarem, vendidissem. Nam quae tandem ilia

astutia fuerit, ita patria cedere quod sumptus nonnihil

contrahere puderet: interim vero plurima,

quibus alibi sit opus, bona derelinquere? Atque

adeo quos reliqui annuos proventus, alendae honeste

familiae fuisse pares testimonio est sollicita

eorum cupiditas, qui illis ad se trahendis inhiarunt.

Si quibus hypothecis nonnullae ex possessionibus

implicitae erant: nisi obstitisset mea absentia: faeilis

erat explicandi ratio. Sed gratias ago Deo

meo, Caesar, te ipsum testem mihi locupletem esse,

quam vana sit haeo, qua me adversarii infamant,

calumnia. Gerte si de sumptibus tantum ageretur,

nil mihi facilius erat quam sumptuose vel in aula

tua vivere, et multo quidem magis quam natura

mea ferat. Neque enim, vel tenues, vel accisae

opes fuerunt eius familiae, in qua natus sum nee

ego tam male tuitus sum Patrimonium a progenitoribus

relictum, ut infami cessione, vel ignominiosa

[pag. 13] fuga inopiae pudorem discutere necesse

habuerim. Imo vero non ignoras, Caesar, ultro me

ab eo munere quod detuleras praeclarum, excusari

volui8se. Nulla quidem tuae maiestati obsequendi

recusatione, sed ingenua simplicitate, quod eo defungi,

sicut optassem, minime poteram. An id est

hominis, cui desit quo se alat? Sed ineptus fuerim,

si hic pluribuB te morer, Caesar, coram quo nullam

huius rei mentionem facere opus fuerat, nisi ut te

verecunde monerem, quam fidem mereantur tam

effrontés calumniatores.

Eiusdem generis est, quod iactarunt, conscnsisse

me, vel certe fa visse Anabaptistis. Autores

huius oalumniae suis nominibus non notabo. Nam

et mihi molestum est, quod se ita ipsi infanient, ac

omnem in posterum fidem suam apud bonos viros

élèvent. Sed tamen usitatum est hoc illis stratagema,

Anabaptistas vocare quotquot non consentiunt

vulgaribus corruptelis. Ut iam principum aures ad

hanc cantilenam occalluisso putem. Quo fit, ut longiori

responsione non indigeat. Sed illud nimirum

est: nil de nobis dici tarn absurdum posse, quod

non fidem inveniat, etsi ne ullam quidem prae se

ferat veri speciem, nisi nos respondeamus. Hie

enim [pag. 14] si uno verbo totam meam defensionem

conclusero, iniuriam mihi ab iis fieri, qui illud

obiiciant, quod ne per somnium quidem unquam

cogitavi, peracta breviter causa fuerit. Omnino

enim eorum probare est, quod obiiciunt: certumque

est accusationem, quae sua probatione destituitur,

pro m era haberi calumnia. Iam vero quae tandem

indicia adversum me proferre possunt, quae vel tenuem

coniecturam ingérant: certe nihil est quod

reformidem. Sed si iis tantum ultro indulgetur, ut

nuda eorum accusatio fidem habeat, nisi contrarium

ipse probem: saltern vel id mihi tribuatur, ut hac

conditione audiar.

Primum igitur dico, nullum unquam mihi verbum

excidisse, quod ullam huiusce criminis suspicionem

praebuerit. Et sane tarn vana et inepta

esse audio Anabaptistarum deliria, ut non nisi omnium

literarum rudes plane homines circumveniant.

Caeterum quo me beneficio Dominus affecit, adeo

non sum alienus a uteris, quin et legere possim, et

aliquid iudicare. Sicuti et a puero haec me studia

semper oblectarunt: et hoc quoque nomine aliqua

mihi intercessit necessitudo cum doctis viris et literatis.

Sic itaque omnis a me aditus Anabaptistis

obstruetus erat, ut etiam si aspirarent, [pag. 15]

frustra id ab iis factum esset. Certe ab eorum

haeresi sie perpetuo abhorrui, ut quoties mentio

eius aliqua facta est, quid sentirem, minime dissimulaverim.

Cuius rei nee paueos, nee levés testes,

qui meis sermonibus interfuerunt, commemorare

possum. Atque adeo, quum minime ignorarem,

magna astutia eos irrepere in animos simpliciorum

hominum, sedulo curavi ut haec pestis, quam perniciosissimam

iudicabam, prorsus a tota domo mea

et familia arceretur. Rogentur ipsi Anabaptistae,

an me in suorum numéro habeant. Cuperent certe

ita esse, et libenter gloriarentur, si ita esset. Sed

nunquam me suum esse ipsi fatebuntur. Ac nescio

sane an qui mo hoc nomine infamant, eadem con-

18*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!