07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

275 APOLOGIA 276

teemo illam, quae promise» est, compensationem intueoi':

nos cum illo ad nihilum tantum non redigi

oportere, ut quum dies venerit, in regnum Dei patris

tanto altius erigamur. Novum itaque mihi esse

non debet, si coram hominibus deprimar, atque

etiam, quum opus fuerit, plane deiiciar, quum' ea

simul meo animo insideat consolatio, esse illud mihi

apud Deum et oius angelos gloriae, atque honori.

Et sane, non ita tenuiter in Dei verbo profeci, quin

illud vere sentiam quid sibi velit, quantumque valeat,

quod eius filius pronunciavit: Beatos fore nos,

quum propter nomon suum vulgo male audiemus.

Aequo itaque auimo feram quod Dominus, statuit,

noc aliquo privilegio eximi peto [pag. 7] eorum conditione,

quorum alioqui in numéro censeri, longe

abest quin dignüs sim.

Sed si tuae maiestati placuerit, Caesar, aequis

auribus audire, quae me causae cogant, hanc, quam

nunc tibi exhibeo, excusationem conscribere: spero

tibi probatum iri meum hoc patefaciendae tibi innocentiae

meae Studium. Primum enim si te mihi

offensum esse intellexero, mei officii est, quoad potero,

rationem tibi reddere eorum quibus oneror

criminum. Nam quum natura ipsa me tibi obstrictum

genuerit, ut qui sub tua ditione natus sum:

tu earn obligationem magis etiam auxisti tua erga

me b'enevolentia, qui me a puero in aula tua educasti.

Velim itaque tibi persuadeas, Caesar, dare

me velle operam, ut tuam maiestatem, quod quidem

in me fuerit, hac maxime ratione h abeam propitiam,

ne officio meo desim. Quanquam et alioqui

ultro animus meus eo inclinet. Nam etsi mihi male

conscius non sim, grave tarnen mihi est, benevolentia

tua excidisse. Neque sane id alia de causa,

quam quod tuae maiestati, quantum in me est, gratus

esse cupiam.

Est ct alia, Caesar, quae me dissimulare non

patitur, ratio. Nobis enim a Domino praecipitur, ut

os obstruamus calumniatoribus, [pag. 8] honeste nos

gerentes, non modo coram Deo, sed et coram hominibus.

Et quanquam primum illud fieri debeat

honesta et irreprehensibili vita, in qua nullam inveniant

de nobis maledicendi occasionem, qui earn

qüaerunt: tarnen quum id praestare studuimus, si

ea nihilominus sit adversariorum impudentia, ut

non erubescant falsis calumniis nos impetere,. operae

pretium est interdum, eiusmodi libidinem cohiberi,

ne alioqui, propter nos, male nomen Domini audiat.

Non sane quod nominis tantum nostri et honoris

as8erendi causa, de calumniatoribus reprimendis solliciti

esse debeamus: sed ubi quae nobis obiiciunt

crimina, Dei nomen attingunt, et in eum veluti redundant,

non modo non tacere debemus, sed constanter

reclamare. Nam et alioqui ex nostra dissimulation

e aliud malum sequeretur. Multi enim

boni viri, hac occasione turbati, a recto itinere ab-

duci possent. Cuius generis soandala vult imprimis

Dominus nos amoliri. Itaque coram eo crudelis iudicari

possim, si quis silentii mei culpa in offensionem

aliquam incideret.

Postrema causa, quae me mo vet, ut horum

sycophantarum audaciam compescam, haec est: ne

in posterum idem audeant adversus [pag. 9] alios.

Solent enim illi nostra patientia audaciores fieri.

Si de mea re tantum agoretur: facile conquiescerem,

et malum benignitate vincere praeoptarem:

quin etiam exemplo Christi, quod Iesaias proponit,

plane obmutescerem. Sed quum aliis damnosam

fore video meam patientiam: non possum non hoc

periculo moveri, ut, quantum possim, ei occurram.

Nam hoc est mendacii proprium, ut si toleretur,

magis invalescat: si refellatur, statim concidat. Neque

vero tali me dignor honore, ut gloriosum aliquod

post mortem testimonium appetam, quod mei

nominis quasi monumentum in hoc mundo supersit.

Utinam potius apud homines oblivione sepultum sit

nomen meum: id vero quod unum laude dignum

est, in iusto pretio habeatur. Sed illud mihi curae

est, ne meo vitio perniciosum aliquod exemplum

in me statuatur, quod bonis viris deinceps obsit,

quibus homines malevoli calumnias struere vellent.

Quasi impuno liceat eos traducere, qui patienter

iniurias tolerant. Quod nisi mea me conscientia cogeret

tueri Christi causam, in asserenda evangelii ipsius

veritate: meo deinde erga tuam maiestatem officio

satisfacere: tum omnem, quae ex mo nasci

posset, offensionem amoliri: postremo [pag. 10] in-

Bolentiam maledicorum reprimere: nil mihi sane,

Caesar, antiquius esset, quam innocentiam meam

Domino, qui innocentiae iustus est patronus et vindex,

commendare: meaeque conscientiae testimonio

contentum esse potius, quam tuam maiestatem nunc

mea defensione occupare. Sed quum perspicue ostendisse

mihi videar, etiam si velim, non esse id

mihi integrum: spero tuam maiestatem ea erga me

fore aequitate, ut et aliquam audientiam mihi tribuat,

et de eo quod liquide intellexerit, sententiam

ferat. Atque adeo tua interest, Caesar, verum in

talibus causis tibi patefieri, ne quibus patet ad aures

tuas aditus familiaritate tua impune, dum omnes

tacent, abutantur.

Cacterum ut ad ipsam causam aggrediar, quam

coram te agere, Caesar, instituo, adversarii me accusant

haereseos: quae religioni christianae adversetur,

eoque nomine cessisse patria ut poenam

quam meritus essem, effugerem. Sed prius quam

ad praecipuum causae statum descendam, respondendum

mihi est quibusdam calumniis quas iidem

illi, ut mihi invidiam et odium conflarent, vulgo

sparsere. Non tarn fortasse apud te, Caesar, quem

quidem ita fallere non pössunt, quam apud alios

bonos viros, qui neque me norunt, neque rationem

I

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!