07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

259 CONSHJA. 260

voluntas, ut ilU vos submjttatis, quam ut fraena laxetis

vestris affectibus. Nam et infidelium olim

exemplum hie nobis incutiat pudorem oportet. Utcunque

enim illi non earn reverentiam' adhibuerint

in suis super8titionibus, quae a nobis praestanda

est in sacramentis : hoc tarnen habuerunt pro confesso,

ab illis arcendos esse quicunque aliquo orimine

polluti censerentur. Quum vero coena Do-

,mini alicui interdicitur, ne se perpetuo excludi

existimet, neque coniici in desperationem, sed hoc

fieri ut sese deiiciat, utque alii per ilium discant.

Quum igitur hoc totum Dei verbo praescribatur,

petimus a vobis per Dominum, ne vos subiicere

pudeat rei de qua compertum habetis quam recta

quamque sancta sit. Non est etiam nobis dubium,

esse apud vos 'delectos homines et constitutos ad

corrigenda scandala, ad monendos qui peccaverint,

atquo illos agnoscendos qui sese honeste gerunt.

Qui autem ad ea nnraera vocantur, earn humanitatem,

eamque inodërationem prae se ferre debent, ne

censurae praetextu quis infametur, aut prematur car

Jumniis, falsis delationibus aut suspicionibus. Atque

hoc attingimus nominatim, ut ita admittantur

quae fient admonitiones, ut is ad quern pertinebunt

audiatur etiam si quam excusationem habeat, ne

âperiatur fenestra detrahendi et molestia afliciendi

innocentes. Sic igitur expediet aliquem pro officio

deferri apud seniores, ut delato sese purgare liceat:

ac si innocens comperiatur, delator seorsim corrigatur

ut minus circumspectus: sin vero malus animus

ad delationem calumniosam ipsum impulit, illud

esset plane intolerabile. Vestrum est autem

orare Dominum, ut quos ad istud munus elegistis,

illos spiritu suo regat cum vera prudentia, mansuetudine,

zelo, rectitudine. Vos vero ipsos sinite fraenis

illis contineri, quibus omnes opus habemus: et

quorum est inspicere in alios, primi illi et corrigantur

et castigentur.

Inter alia vitia quae multi sibi condonart vellent,

unum est: nempe ut liceret ipsis bénéficia ilia

papatus quae vocant retinere, vel de illis negotiari.

Quod omnino extra disceptationem damnandum est.

Crimen est enim quod christianismo diserte répugnât,

si quis se talibus sacrilegiis contaminet. Alteram

est non tanti momenti in speciem, offerre

nempe infantes ad baptismum papisticum, aut prosequi

fanera mortuorum. Atqui ubi illi, qui hoc

sibi licere aut non imputari volunt, serio se ipsos

excusserint, ac Deum iudicem sibi posuerint ante

oculos, facile in se ipsos ferent sententiam. Satis

enim est notum vobis, quam foedis et detestandis

superstitionibus, adeoque meris Satanae ludicris

foedatus sit baptismus in papatu, ut quisquis offert

illic infantem, polluât ipsum quantum in ipso est,

non autem benedictionem Domini ipsi procuret.

Participare etiam precibus quae fiunt pro mortuis,

hoc non aliud esse potest, quam tantandem derogare

unico Christi Domini nostri saorifioio, quando purgatorium

solis humanis'satisfactionibus nititur. Videte

igitur an illud sit excusabile, et an, ubi quis

ita scandalizayerit ecclesiam, dissimulari debeat, auf

pro levi delicto tolerari: ac non potius earn reprehensionem

mereatur, quae ilium moneat, at sit

cautior in posterum, cui tale aliquid acoiderit. Soimus

in quibus versemini angustiis, ac vobis quoque

pro caritatis officio condolemus: sed quia nihil iuvaret

a nobis absolvi, sinite in vos potius ex Dei

verbo ferri sententiam, ut totum istud vestro bono

et saluti cedat.

Audimus aliud inter vos disceptari: nempe an

liceat ouiquam ingerere sese ad praedioationem eo

loci ubi ecclesia reformata exstet, etiamsi ab eoolesia

hoc ratüm habitum non sit. Atque ut quis ita

se gesserit, an etiam liceat ad ilium audiendum

venire. Hie autem oramus ut diligenter attendatis,

uteunque Dominus inter vos corpus aliquQd ecelesiae

constituent, inde non sequi, multa non esse toleranda

in âuxÇfa publica quae istic adhuc viget,

quae in ecclesia bene constituta ferenda non essent.

Non loquimur de illis actionibus, in quibus peccatur

in Deum, quaeque ipsius verbo repugnant. Sed

quum miseri papistae sint ut oves dispersae, ubi

Dominus excitât certos homines, qui illos ex dissipatione

colligant, tantum abest ut talem opem illis

oblatam impedire ipsi debeamus, ut potius eo casu

nobis usurpandum sit illud Domini, ut habeamus

pro nostris turn, qui non sint adversum nos (Luc.

9, 50). Quia hic non agitur de munere pastoris,

sed tantum de illius opera, qui ita docet, ut sehsim

ad Christum adducat qui erant prius dispersi.

Non agitur etiam de ordine perpetuo: sed de medio

quodam extraordinario, quo Dominus utitur in

confusione papatus. Recordamini etiam illius apostoli

sententiae, quod qui non sunt ecclesiae domestici,

ipsius regulae et statutis non sint subiecti

(1. Cor. 5, 12). Observandum denique quod alibi

tradit idem apostolus, offerri nempe gaudii materiam,

ubi evangelium promovetur, etiamsi hoc per

occasionem fiat (Philip. 1, 18). Quamobrem nobis

non videtur interdicendum fidellbus ab istorum

praedicatione, modo illic exstet proba et pura doctrina:

absit autem precatio omnis superstitiosa, aut

quaevis alia mixtura. Neque tameh hoc eo pertinet,

ut inde occasionem captent subducendi se a coetu

ordinario, aut etiam segnius conveniendi ad ordinarium

pastorem audiendum.' Incitandi sunt potius

et confirmandi ad tenendum ordinem, in quern ipsos

semel introduxit Dominus. Ac proinde attendee

vobis, ne circumveniamini ab illi« qui obliqua

via tentant abducere oves a grege, ut a

pastu ordinario aliénas reddant Interea si qui illos

adeunt non curiositate quadam illeoti, neque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!