07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

243 CONSILIA. 244

lunt, quam coniugium fateri. Atqui si ex duobus

malis altcrutrum eligere oportuit, praestabat libertatem

pecunia redimoro, quam se demergere in hunc

làbyrinthum. Nam inde factum est, ut mulier, simulatque

obrepsit fastidium mariti, neglecta fide divortium

faceret: eadem levitate maritus, causa incognita,

ad novas nuptias transvolaret. Digni ambo

in quos severe animadvertatur, indigni in quorum

gratiam tarn laboriose de perplexa causa inquiras.

Quis enim iam exitus reperietur? Uxor iugum

mariti excutiendo, violavit datam fidem. Voluntarium

ergo hoc divortium non procul abfuit ab adultéra

specie, sive earn morositas, sive libido impulit.

Verum maritus, quia res adhuc manebat intégra,

licet frustra tentata reconciliatione, et quidem

saepius : debuit- quodvis potius subire discrimen, ut

earn ad praestandum officium cogeret, quam et private

consilio sacrum et insolubile vinculum abrumpore,

et sibi iudiciunv sumere in propria causa. Itaque

secundae uxoris inductio nihil aliud est, quam

mcrum adulterium honesto coniugii titulo velätum.

Neque enim ilia uxoris discessione liber erat, donee

legitime cognitum foret, suo iure eum privari. Fefellit

igitur secundam, cui fidem iam alibi obstrictam

quasi solutus dedit. Mulieri quoque nihilo maior

libortas, quae occasionem adulterio praebuit. Silere

enim, quum videret adulterinum coniugium tractari,

quid aliud fuit quam subscribere? Oerte turpissimi

lenocinii rea tenetur, quae volens et sciens marito

permisit se ita prostituere. Rogabis, quisnam ergo

sit exitus. Certe nisi hominibus conceditur, ut peccando

maiorem peccandi licentiam sibi acquirant,

uterque prima fide manet devinctus: neque alia solutionis

ratio apparet, nisi ut vir se adultorum fuisse

fateatur, ubi ad secundam uxorem praepostere transiit:

mulier se quoque sociam criminis agnoscat,

imo primam culpae originem in se residere. Nunc

si ad priorem redire nolit ille, suberit non parva

collusionis suspicio, et res erit mali turpisque exempli.

Mulieri quae divortium temere fecit, non video

liberum esse ius nubendi, donec se ad reconciliationem

obtulerit. Quid faciet ille? nisi valde fallor,

porplexum haerere neoesse erit. Ego igitui

quid pronunciem, nisi perspectis melius circumstantiis,

non reperio. Ac te rogo, eximie vir, ut meae

dubitationi ignoscas, si de re adeo confusa inter homines

ignotos iudicium ferre non audeo. Plus forte

aliquid a me exspectasti: boni consules quod possum.

Vale, frater mihi honorande. Dominus tibi

semper adsit, te guberhet spiritu prudentiae et rectitudinis,

praesidio tueatur, et virtute sustineat.

3. Calendas Ianuarii 1557.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!