07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

227 CONSILIA. 228

lunt. Quo pauciores liodie boni sunt, eo maiore in

pretiö bonitas ipsa nobis esse debet, ubiennque apparet.

Tu vero, ut audio, non exiguum et prudentiae

et sinceritatis et sanctitatis specimen in eo

praebes, quod quum munus periculi et laboris plenum

ingenti difficultate istic sustineas, ita te geris,' ut

piis ac cordatis omnibus abunde satisfacias. Proinde

morito et istas tuas virtutes suspicere, et te

in Domino amplecti ao colère debent quibus cordi

est ecclesiae aedificatio. Quantum ad me attinet,

utinam luculentiore aliquo documente ostendere posaem,

quantopere te amem, quantumque tibi defer

ram. Quod tarnen unum mihi restât, polliceor tibi

meas ad Deum preces testes fore eius caritatis,

quam humanis officiis experiri non potes. Interim

ecclesiis vestris - ex animo gratulor, quibus praeter

sinceriorem doctrinam tot egregia bona contulit

Dominus. Neque enim parvo aestimandum est,

quod tales habent pastores a quibus regantur et ordinentur,

quod adeo bene moratae sunt, quod adeo

praeclara forma constitutae, quod optima disciplina

praeditae, quam iure Tocare possumus optimum atque

adeo unicum retinendae obedientiae vinculum.

Nos enim magna nostra molestia experimur quid

valeat, dum earn desideramus, nee ulla ratione possumus

ad earn pervenire. Haec res facit, ut saepe

animo vacillem ac minus strenue functionem meam

exsequar. Quin etiam desperarem prorsus, nisi succurreret

ecclesiae aedificationem semper esse opus

Domini, quod ipse virtute sua prosperabit, etiamsi

nos adminicula omnia deficiant. Est tarnen hoc

magnum rarumque bonum, adiuvari tam necessario

praesidio. Itaque ecclesias nostras tum demum rite

suffultas arbitrabor, ubi isto nervo colligatae fuerint.

Caeterum confessionem vestram quae nuper

fuit édita, inspexi tantum. Percurrere nondum per

opportunitatem licuit. Habet tarnen ab iis viris

testimonium, quorum iudicio facile acquiesco. Tarnen

in commendatione caelibatus cuperem vos esse

paulo parciores. Ignosces hac in re meae simplicitati,

quod libère tibi exponere non dubito, quid

mihi non ita placeat. Video consilium vestrum non

omnino destitui aliqua ratione. Coniugio qui impliciti

tenentur, minus sunt ad opus Domini expediti:

ut magnopere ab hac rémora solutos esse expédiât,

qui se totos volunt Domino consecrare: deinde

ipsa continentia non minimam sacro ministerio

dignitatem commendat. Postremo non vi nee

tyrannice adigitis ad caelibatum qui in functione

sunt ecclesiasticä, sed quod iudicatis in rem esse

ecclesiae, simpliciter illis consulitis ac suadetis. Atqui,

ut fatear coningium multa et varia impedimenta

secum trahere, a quibus optandnm sit liberos

esse Christi servos: non tarnen eiusmodi esse

concedam, quae ab officio illos revocent. Turn vicissim

obiiciam, caelibatum quoque suas habere in-

commoditates : easque non parvas nee unius generis.

Nondum de oontinentiae difficultate loquor.

Sed dico caelibes non minoribus neo pauoioribus

distrahi avocamentis, quam coniugatos: aut certe

parum esse discriminis, quin utrique ex aequo distrahantur.

Quod si etiam constaret nihil caelibatu

liberius, coniugio nihil esse magis impeditum: obstare

tarnen id non debet, quominus nocessitati consulatur.

Certum est autem, coniugio multos utiliter

carere non posse, qui sunt prae aliis ad ministerium

idonei. Ad secundum respondeo, Dominum

optime omnium providisse, quibus ornari dotibus

suum ministerium cönveniret. Videmus autem longe

abesse, quin caelibatum inter eas commendarit (1.

Tim. 3, 2; Tit 1, 6). Quod non imperatis earn

certa lege, probo. Bed vide ne illud ipsum legem

sit praescribêre, minoris aestimare eos qui uxorcs

duxerint, quod videantur nonnihil ornamenti amisisse.

Neque in veteri ecclesia lex erat, quae eogeret.

Sed ita invaluerat praepostera caelibatus

admiratio, ut coniugium in episcopis dedecore nota-

Tetur. Postea sensim irrepsit legis severitas, quae

innumeras malorum formas nobis peperit:. quid boni

attulerit, non possum iudicare. Proinde semper ve

sic te earn administrare confido, ut nullius exhortatione

opus habeas. Magis optarem abs te admoneri,

si quando tibi occasio daretur, et tantum otii

1) Vides hanc epistolam antiquioribus adnumerandam esse.-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!