07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

221 OONSILIA. 222

a populo approbatum esse, antequam in ministerii

possessionem mittatur. Quod si quis se ipsum intrudit

alia via, ubi in ecclesia ordo iam constitutus

est, légitima vocatione destituitur. Ex eo tarnen

nego seqtii, populum electioni sui pastoris praeesse

debere. Testatur scriptura, institutes fuisse per oppida

ac vicos ab apostolis pastores cum populi consensu

(Act. 14, 24). Sed illinc constat praefuisse

ipsos sua prudentia et autoritate tanto negotio, ut

populum regendo omnia decenter fièrent et absque

tumultu. Viguit porro eadem politia in ecclesia

Christiana, quamdiu ordini äc disciplinae locus remansit.

Quare si hoc ius vobis adrogatis, ut pro

arbitrio asciscatis vobis pastores, hoc nihil aliud est

quam ordinem a Deo positum cum honestate Christiana

convellere. Accedit alterum. malum, quod temerariae

illae mutationes, et perpetuae novationes,

non possunt non certissimum periculum et pessimam

caudam secum trahere: ac vitium illud plane

damnandum est. Scio natura hoc quaeri, quia placéat:

sed tanto consultius est ilium nativum pruritum

somel exstinctum esse. Hoc vero quum in vita

humana perpetuum usum habeat, tum in primis ea

in re qua de agitur. Fit enim Satanae artificio, ut

de die in diem huius et illius pastoris tacdium nos

corripiat, ut tandem sapor et gustus verbi Dei in

nobis evanescat: quumque appetitu incerto et immoderate

feremur, nihil quod rectum sit et salutare

amplius admititamus. Iam ut non. defuerit vobis

ratio quacdam et apparentia, ut vocant; tarnen non

desinit vitiosus esse agendi modus. Quae tarnen

ratio subesse potuit? Quum unus ex vestris ad

certas ecclesias visitandas profectus esset, alter illius

loco submissus est cum vestro iudicio et approbatione:

ignotus vobis esse non poterat qui iam multo

ante concionatus fuerat apud vos.. Neque coniecturis

actum fuit, quum et de doctrina et de vita

constaret. Si quis ilium despicit, arrogantiam cum

superbia in Deum. prodit. Quid igitur sibi hoc

vult, quum idem ille et legitime electus, et fideliter

defunctus pastoris inter vos munere, uti etiam apposita

ad earn rem Dei dona in ipso exstant, iam

vero minus vobis adlubescat? Quern vero illi praefertis?

hominem incognitum. Quis vero superest

a temeritate apertissima vos nunc purgandi locus?

Regeritis scilicet, istnm multo ornatius dicere. Sic

nempe meministis illius Pauli, sententiae: Quod

regnum Dei non sit in sermone, sed in virtute (1.

Cor. 4, 20)? Proinde ut ipse alibi confirmât, ille

unus in pretio nobis sit, qui ost in Christo nova

oreatura (2. Cor., 5, 17): neque' haereamus in came

et apparentia ilia externa, quae .nobis oculos hebetet,

ne sincere, ut par est, iudicare possimus. Cavendum,

inquam, a larvis, id est, ab omni eo quod

extra sese ostentat, ubi ut plurimum fucus latet:

sed ad id quod praecipuum et verum est intenda-

mus, atque illic pedem figamus. Atqui bene iudicandum,

ubi malum non apparet. Concedo, ubi de

aliquo pro fratre agnoscendo agitur: sed quum de

instituendo pastore agitur, longe aliud examen requiritur.

Interea vero meis istis verbis praeiudicium

cuiquam fieri nolim, quum qui sit nobis incognitus,

eo doterior non sit in sese. Tantum hoc damno ut

levitatis et temeritatis plenum, quod eo loco et ad

tale munus hominem adhibere audemus, quern minus

idonee exploravimus, ut legitimum de illo testimonium

praecedat. Scriptura enim ita pastorem

probum esse vult, ut et talem agnosci haberique

praescribat. Enimvero si quis se ipsum ita immittat

atque ingerat, ut iste a vobis inductus est, iam

ipso ambitionis notam sibi inussit, ut non inquiratur

ulterius. Ego sane malim pugnum mihi prae-'

cidi, quam ferre ut aut ea ratione intromitterer, aut

intromissus coenam ministrarem, uti erga ipsum a

vobis hac in re per tumultum gesta sunt omnia.

Tanti momenti est vel unum exemplum. Pertinet

omnino ad pastoris veri munus Mosis exemplum,

quum neminem ex Domini populo non prophetam

esse optaret (Num. 11, 29). Agnoscere etiam oportet,

adeoque locum cedere quantum est in nobis,

illis, qui dona ilia acceperunt a Domino quae ad

ecclesiam aedificandam conférant: quod ad fratrem

nostrum spectare non dubito, uti aperte ostendit,

quum ilium admisit etiam promptius quam ipse fecissem.

Sed ut res ipsa per se excutiatur, quis

vobis suggessit penes populum esse, ut pastorem

temere mutetis, prout hie potius quam ille, huius

vel illius oratio aut ornatus in dicendo vos plus

minusve ceperit: aut penes populum esse pronunciare,

placere sibi ut coenam ministret? Quin relegamus

potius huiusmodi ambitum ad claustra monachorum,

quum Dei ecclesiam alia moderatio prorsus

deceat? Vos vero plus etiam audetis quam par

sit, si ex una concione statim fertis scntentiam.

Non pertinet, ut puto, ad onines huius vitii notatio.

Nam vel unum susurronem huius turbae autoretn

esse potuisse mihi persuadeo. Quum tarnen

ita vos humiliavit Dominus, ut ista tentatione abropti

fueritis, ego sane vobis vehementius obstitissem

quam a fratre nostro factum sit. Ut enim laudo

ipsius modestiam, ita etiam motum ilium insolentem

maiori severitate mihi refraenandum esse duxissem.

Accedunt et circumstaistiae quae malum exaggerant.

Habetis pastorem in carcere detentum. Illo ita absente

tales motus excitare, an excusationem ullam

admittit? Inter extraneos ita tumultuari, ut quum

illos vobis una modcratione conciliare debueritis»

iam ipsorum iudicio obnoxios reddatis, qui in vesstrao

ecclesiae administratione tam praocipitanter vos

geritis? Neque vero offendi vos oporteat mea ista acerbitate.

Si enim essem apud vos, vehementius multo

urgerem istud publicum delictum, cuius momentum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!