volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
07.06.2013 Views

PROLEGOMENA. CAPUT LI. DECRETA ECCLESIASTICA ACADEMCA CIVHJA. Sub uno eodemque titulo comprehendimus varias constitutiones et leges quarum autor et promotor fait Calvinus, de re publica omni ex parte bene ordinanda semper perquam sollicitas. Sane in politick quae dicunt urbis negotiis non ûbique et semper omnia ad nutum eius gerebantur, ut ex ipsis fontibus Yir Clar. Amadeus Roget, rerum Genevensium acerrimus investigator, multis demonstravit exemplis (L'Eglise et l'Etat à Genève du vivant de Calvin 1867). Non tarnen infitias ibit cornes ille assiduus nostrorum laborum in tabulario publico Genevensi, Calvini sententiam et manum in condendis legibus permagni fuisse ponderis, et maxime in rebus ecclesiasticis inde ab anno 1541 fere omnia ex eo pependisse, eumque praesertim disciplinae ecclesiasticae autorem et patrem fuisse, eiusdemquo quoad vixit observatorem rigidissimum et vindicem inexorabilom. Testes hie habemus Oonsistorii commentarios sive protocolla, hebdomatim de moribus civium severe inquirentis et iudicantis, ex quibus alio loco multa historiam calvinianam illustrantia depromere ac tecum communicare constituimus. Talis scilicet fuit istius tribunalis severitas et (uxcokoyCa, ut multi passim dixerint, quod ad nostram aetatem fama pervenit, sese malle cum Beza apud inferos agere quam in coelis cum Oalvino. Inter illas constitutiones eminent et primum locum convenienter obtinebunt eae quae ad regimen ecclesiasticum spectant et solennem sacrorum administrationem. Et do his quidem nemo nobis litem movebit, quasi tractatibus theologicis subiunctae alienum locum et indebitum usurpassent. Quod autem caeteras quoque, quae rebus civilibus prospiciunt, illis comités addiderimus, de hoc consilio, quaesumus, ne severius iudicare velis: imo facile veniam impetraturos nos esse speramus, si consideraveris, cui commodiori loco eas reservaremus non habuisse. lam supra passim unum et alteram opusculum, quod profanis potius adnumeraveris, corpori huic nostro inseruimus, certis quibusdam rationibus ducti. Ita et hic clàrissimi legumlatoris studia, varia ilia et curiosa, simul omnia tibi proponere voluimus, quo magis ingenii eius magnitudinem, vel in rebus minoris momenti accurate disponendis diligentissime laborantis, admirari disceres. Singula hoc loco non pluribus persequemur. Satius habuimus unicuique decreto suam historiam praemittere ex actis publicis, ut plurimum, repetitam, ideoque gallico sermone exaratam. Ipsa enim antiquiorum documentorum authentica exemplarla hodieque exstant in archivis civitatis Genevensis, ex parte etiam in scriniis Venerabilis Ministerii, deque eorum promulgatione in Oommentariis summi Sena- Calvini opera. Vol. X. P. I. B

PROLEGOMENA.

CAPUT LI.

DECRETA ECCLESIASTICA ACADEMCA CIVHJA.

Sub uno eodemque titulo comprehendimus varias constitutiones et leges quarum autor et promotor

fait Calvinus, de re publica omni ex parte bene ordinanda semper perquam sollicitas. Sane in politick

quae dicunt urbis negotiis non ûbique et semper omnia ad nutum eius gerebantur, ut ex ipsis fontibus

Yir Clar. Amadeus Roget, rerum Genevensium acerrimus investigator, multis demonstravit exemplis

(L'Eglise et l'Etat à Genève du vivant de Calvin 1867). Non tarnen infitias ibit cornes ille assiduus

nostrorum laborum in tabulario publico Genevensi, Calvini sententiam et manum in condendis legibus

permagni fuisse ponderis, et maxime in rebus ecclesiasticis inde ab anno 1541 fere omnia ex eo pependisse,

eumque praesertim disciplinae ecclesiasticae autorem et patrem fuisse, eiusdemquo quoad vixit observatorem

rigidissimum et vindicem inexorabilom. Testes hie habemus Oonsistorii commentarios sive

protocolla, hebdomatim de moribus civium severe inquirentis et iudicantis, ex quibus alio loco multa

historiam calvinianam illustrantia depromere ac tecum communicare constituimus. Talis scilicet fuit

istius tribunalis severitas et (uxcokoyCa, ut multi passim dixerint, quod ad nostram aetatem fama pervenit,

sese malle cum Beza apud inferos agere quam in coelis cum Oalvino.

Inter illas constitutiones eminent et primum locum convenienter obtinebunt eae quae ad regimen

ecclesiasticum spectant et solennem sacrorum administrationem. Et do his quidem nemo nobis litem

movebit, quasi tractatibus theologicis subiunctae alienum locum et indebitum usurpassent. Quod autem

caeteras quoque, quae rebus civilibus prospiciunt, illis comités addiderimus, de hoc consilio, quaesumus,

ne severius iudicare velis: imo facile veniam impetraturos nos esse speramus, si consideraveris, cui commodiori

loco eas reservaremus non habuisse. lam supra passim unum et alteram opusculum, quod profanis

potius adnumeraveris, corpori huic nostro inseruimus, certis quibusdam rationibus ducti. Ita et hic

clàrissimi legumlatoris studia, varia ilia et curiosa, simul omnia tibi proponere voluimus, quo magis ingenii

eius magnitudinem, vel in rebus minoris momenti accurate disponendis diligentissime laborantis,

admirari disceres.

Singula hoc loco non pluribus persequemur. Satius habuimus unicuique decreto suam historiam

praemittere ex actis publicis, ut plurimum, repetitam, ideoque gallico sermone exaratam. Ipsa enim

antiquiorum documentorum authentica exemplarla hodieque exstant in archivis civitatis Genevensis, ex

parte etiam in scriniis Venerabilis Ministerii, deque eorum promulgatione in Oommentariis summi Sena-

Calvini opera. Vol. X. P. I. B

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!