07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

217 CONSILIA. ' 218

nmltorum calumniis. Atqui N. convictus iam satis

tenetur bis (displosa in N. bombardula ex qua secunda

vice ignis emicarit) tontatae caedis. Accedit

quod iam antea parum ex officio sese gcssit inter

TOS, ut mirum sit tamdiu tolerari potuisse. Ut igitur

earn provineiam deinceps retin eat, qua sese

plane indignum praebuit, nobis quidem nullo modo

probari potest. Nominatim quod ita praefracte detrectavit

acquiescere piissimae exbortationi vestrae,

ita hoc exaggerat hominis factum, ut abdicandum

plane iam constet. In modo autem agendi hoc consilium

damus, ut deligatis ex vestro coetu qui totius

coetus nomine aperiant fratribus N. uti rationibus

idoneis mature ac legitime expensis pronunciatum

fuerit N. ferendum non esse amplius in

ministerio quod male exercuerit: proinde rogare ut

illius loci ecclesia ipsum etiam a se emittat, ac probet

ut in eius locum submittendus alius eligatur,

quem et ipsi ägnoscant et approbent. Si ecclesia

requiret rationes iudicii, ut plenius de re tota ipsis

liqueat, turn demum expediet eadem ilia ipsis articulatim

proporiere, quae a vobis accepimus. Quod

si ita ille populum loci pellexerit atque irretierit

suis artibus, ut ipsi non acquiesçant vestro consilio

et exhortationi, turn demum admonendi erunt serio,

videant uti hoc admissuri sint: quum si in eo "obstinate

perstent, schismaticos sese exbibituri sint,

unde et ipsos a yestri corporis unitate separandi

ihiicienda sit yobis nécessitas. Quod ad alterum

attinet, quia plus in illo est imprudentiae et impetus

quam certae improbitatis, satis fore videtur, si

ecclesiae etiam ipsius significetur suspendi ilium a

ministerio : turn ut ipse sese ita humiliet, tum etiam

tit scandalum sarciatur: atque illud ita demum, ut

quoties ipsis yidcbitur, ipsum liceat repetere et recipere

in ministrum. Monendi autem erunt nominatim

si de illo repetendo agetur, non aliter hoc

posse procedere, quam ut ipsi etiam omnem culpae

ipsius memoriam sepeliant, neque ipsi ullo modo

qùod acciderit, exprobrent, neye haee temporalis

castigatio illi sit fraudi, quominus ipsi integrum sit

ahos deinceps reprehendere ex ministerii ratione,

adeoque ut doctrina ipsius plenum ius et autoritatem

quam meretur, obtineat. Optassemus quidem

iii mitiorem sententiam inclinare si fieri potuisset,

sed yeriti sumus ne parcendo illis Dominus interea

tanto minus parceret. Yalete fratres dilectissimi.

Dominus suo vos praesidio tueatur, spiritu confirmed

atque sua in yobis dona semper adaugeat.

Gènevae in nostro coetu.

Tester Io. Calwnus omnium nomine.

QUÜM MINISTRI VETERANI CONTEMPTü TÜRBAE IN­

COMMODE IN ECCLESIA SUBORTAE ESSENT. l )

Plurimum dolet, fatres dilectissimi, non offerri

potius occasionem gratulandi yobis de prospero ecclesiae

vestrae statu, quam significandi yobis quam

moleste tulerim, quod tristia ad me de yobis perlata

sint. Iam enim acerbüs'fuit de optimi fratris

N. morte nuncius, quum in illo yobis oblatus esset

a Domino pastor opportunissimus et vere fidelis:

quod est rarius, his temporibus maxime, quum qui

se sincere Domini operi impendant, pauci reperiuntur.

Ac iam yobis exploratum esse non dubito, et

quam utilis esset illius opera, et quam integre se

inter vos gereret. Et tarnen spero illum qui a vobis

iam electus est, fidelem etiam operam praestaturum,

pro Dei gratia in ipsum collata, ùt vos destitui

non contingat: modo etiam videatis ne alii

interea exuti ma'neant, ut omnino vos facturos spero,

quum ista inter vos et illos fratres ex communi

consensu tractari' existimem, et ipsorum angustiae

fidem yestram implorent. Illud vero me ad scribendum

impulit, aegritudo nempe animi mei, quam

vestrae contentiones et iurgia mihi conciliant, quorum

nullum finem video. Putabam enim omnia

consopita esse, ac Deo eo nomine gratias egeram,

maxime ubi ab optimo fratre N. istorum teste idoneo,

ita so rem habere accepissem. Atque illud

vulneris illius mei acerbitatem parit, quum vigere

malum audio, quod exstinctum audier am. Agebatur

ante de quibusdam, quae in fratre N. desiderabatis,

quibus ilia medicina adhibita fuerat, qua vobis

idonee, ut existimo, satisfactum esse oporteret:

quum et ipse nominatim censurae sese submisisset.

Nunc novam litem exortam audio, quod plerique

ilium pro pastore habere detrectent, nisi abire ministerio

iussus novae electioni subiiciatur. Ego vero

tacere non possum, videri mihi illos mali consilii

autores, qui omnia ita ad yivum resecant, quod ad

ecclesiae aedificationcm nullo modo faciat. Equidem

non teneo quomodo istic primum sit institutus

pastor, et ministerio fungi coeperit. Si electio in

forma sua locum habuisset, nullus esset hodie controvertendi

locus. Sed (Jemus rem non carere defectu

aliquo. Expendite interea, quum aliquis exsistit

in regione extranea qui postulet sibi dari locum

et facultatem colligendi gregis Domini, annon

qui illic adsunt et in ministerium primum consentiunt,

re ipsa ilium elegisse dicendi sint, etiamsi

nulli tum ritus accédant? Illud vero mihi ingratituditiis

plenum videtur, si successu temporis ille reiicitur,

cuius opera erecta fuerit ecclesia: ac iam il-

1) Epp. et Besponsa ed. Genev. p. 349, Laus- p. 227,

Banov. p. 254, Chouet p. 479, Amst. p. 219. GaMicum ärehetypum

deperditum est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!