07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

213 OONSILIA. 21é

diendus est, non debemus attendere quid aliquis s oportet ex cognatis, familiaribus et vicinis, ut fiat

ante nos faciendum putaverit; sed quid, qui aqte 3 distributio ex mandato Christi: deinde coniuncta

omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim ho­ sit actio cum mysterii explicatione : nee quidquam

minis consuetudinem sequi oportet, sed Dei verita- a communi occlesiae ratione diversum. Promiscue

tem. Haec certe apud modestos et placidos lectu­ etiam hue et illuc déferre, valde periculosum est. ,

res plena est ac solida causae definitio, ubi homi- Atque hie difficillimum est cavere, ne alios supernum

placitis in ordinem coaotis, et consuetudine 3 stitio, alios ambitio et vana ostentatio ad petendum

quamlibet veteri abdicata, Christi autoritas sola emi- sollicitet. Itaque iudioio opus esset ac delectu, ne

net. Vale. Nonis Aprilis 1558.

quibus daretur nisi in magno vitae discrimine. Panom

tanquam sacrum e templo afiferri praeposterum

est: gestari vero in pompa nullo modo tolerabile.

AD QUAESTIONEM DE QUIBUSDAM ECCLESIAE

Yalete eximii viri et ex animo colendi fratres.

RITIBÜS. !)

Dominus vos tueatur, gubernet ac benedicat perpetuo.

Genevae, 12. Augusti 1561.

Confessioni publicae adiungere insignem aliquam

promissionem, quae peccatores ad spem veniae

et reconciliationis erigat, nemo nostrum est

qui non agnoscat utilissimum esse. Atque ab initio

hunc morem inducere volui: sed quum offensionem

quidam ex novitate metuerent, nimium facilis fui

ad cedendum. Ita res omissa est. Nunc vero non

ésset opportunum hic quidquam mutare: quia, antequam

ad finem confessionis ventum fuerit, magna

pars inoipit surgere. Quo magis optamus, dum vobis

integrum est, populum vestrum ad utrumque

assuefieri.

In coena administranda aliquando Pauli verbis

usus sum: sed quia apud singulos repeti non poterant,

quin longior mora iniioeretur (si autem inter

ipsam recitationem plures transirent, vix .decimus

quisque assequebatur quid vellem, nemo percipiebat

integram sententiam) desistere malui. lam vero

singulis mensibus coenam celebrari maxime nobis

placerct: modo ne usus frequentior negligentiam

pariât. Nam dum maior pars a communione abstinet,

quodammodo dissipatur ecclesia. Malimus tarnen

singulis mensibus invitari ecclesiam, quam quater

duntaxat in singulos annos: ut apud nos fieri

solet. Quum hue primum veni, non distribuebatur

nisi ter quotannis: et quidem ut inter coenam Pentecostes

et Natalis Christi, septem toti menses intercédèrent.

Mihi placebant singuli menses; sed quum

minime persuaderem, satius visum est populi infirmitati

ignoscere, quam pertinacius contendere. Curavi

tarnen referri in acta publica vitiosum esse

morem nostrum, ut posteris facilior esset ac liberior

correctio.

Cur coenam aegrotis negandam esse non arbitrer,

multae et graves causae me impellunt. Yideo

mterea quam proclivis in multos abusus sit lapsus,

quibus prudenter seduloque occurrendum esset. Nisi

enim sit communicatio, perperam deflectitur a sacra

institutione Christi. Conveniat ergo aliquis coetus

1) Epp. et Besponsa ed. Genei). p. 329, Laus. p. 625,

Banov. p. 704, Chouet p. 452, Amst. p. 206.

AD BAPTISMÜM MINUS LEGITIME ADMINISTRATUM. ')

Literae vestrae perquam nobis iucundae fuerunt,

optimi fratres, quod tandem vobis concessuB

sit in urbe locus, et data concionandi libertas. Hoo

singulare beneficium aliis maioribus Deus cumulabit.

Etsi autem vos manent novi et assidui conflictus,

et brevi forte erumpet diaboli furor, strenu©

pergendum erit. Superioribus vestris Uteris hue

usque non respondimus: quia nemo se obtulerat,

qui nostras tuto perferret. De quaestione autem

proposita sic sentimus. Quia nemo privatus baptismi

legitimus est minister, huic malo severe occurrendum

esse: quia manifesta baptismi est profanatio.

Et quoniam hie mos pèrversus ex superstitione

traxit originem, dum salutis nécessitas signo

affixa fuit, eo minus fovendum est duplex malum.

Dubitanter hac de re loquitur Augustinus : Si quispiam

privatus baptizet, ubi cogit nécessitas, aut nullum

est aut veniale delictum. Atqui nobis longe

pluris esse debet inviolabile Christi mandatum: Ite,

docete, baptizate (Matth. 28, 19). Hie nexus absque

sacrilegio solvi non potest. Accedit apostoli

sententia: Nemo usurpât sibi honorem, sed qui vocatus

est (Heb. 5, 4). Adulterinum ergo baptismum

censemus, qui administratus est a privato homine.

Ac in ecclesia recte composita tolerabilis non esset

haec temeritas. Sed quia id apud vos inter principia

contigit, ante restitutum ecclesiae ordinem, et

rebus adhuc confusis, non tantum errori danda est

venia, sed ferendus est qualiscunque baptismus:

modo ne in exemplum trahatur, quod semel perperam

g68tum est. Nam in ecclesiae dissipation©

multa Deus condonat, quae nullo modo admittere

fas esset in ecclesiam bene ordinatam. Olim quum

vitiata esset religio, haud dubie multis vitiis ac oorruptelis

implicita circumcisio fuit: quam tarnen ite-

1) Epp, et Besponsa ed. Genev. p. 334, IdOtts. p. 539,

Hanov. p. 605, Chouet p. 459, Amst. p. 209.

14*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!