07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

205 CONSrLIA. 206

colendo corpore tantopere laborant, de animae cultu

parum esse sollicitos. Hi non enervati mollitia sed

castrati. Eidiculum est hos captare vulgi admirationem

ex magnis vestium, aedium, coenarum sumptibus,

quum eorum sordes vestitae in illis partibus

emineant. Sunt enim in omnes sordidi ut aliquid

supersit unde sint erga se liberales, ant potius proftisi.

Alii coenant frugaliter ut luxuriöse aedificent,

alii ex aedium supcllectili detrahunt quod in ornatum

corporis conférant. In vitia alter alterum trudimus

et quum nobis simus vicissim mali causa,

consuetudinem et multitudinis exempla praetendimus.

Bona pars saeculum excusat, alii locum. Sic

viyitur. Quid agerem? Coninrarem adversus publicos

mores. Bellum indicerem et patriae et saeculo.

Audio: sed respondeo: An qui in urbis peste,

ideo minus moritur? Hannibalem bello invictum

fregit Campania. Loquendum de .funebribus pompis,

quod nostras delitias post mortem producimus

et quod non possumus nobis dare damus cadaveri

non sensuro, quasi aliqua inde voluptas ad nos reditura

sit. Quotusquisque ex istis est cui si vestem

detraxeris aut capillitium, non membra sua avelli a

ge existimet, ut iam sibi non idem videatur? Haec

mangonum ars est aliquo lenocinio vitia abscondere.

Singulorum vitia publicum errorem faciunt:

turn publicus error singulorum vitia. Qui sordida

veste erubescit pretiosa gloriabitur. Nunc ad luxuriam

pertinet quot quisquo ducat equos. At Oato

nno contentus fuit. Vide Senec. ep. 88. Parcam

tarnen eorum auribus. Verum singuli non audient

quia nolunt. Modo hoc rursum obtineam ut publice

audiant. Potius humana omnia ac divina permiseeant,

potius iura omnia perrumpant, quam non

serviant summae luxuriae. Ne exempla longe nobis

petenda sint. Vidimus nuper in Genuens. O

si aliquando in templis et in publico consecretur

paupertas ne postbac pudcat earn privatim admittere.

Vide Senec. fol. 211.

Senec. de brevit. vitae pag. 374 contra cappas

etc. Inscripsero Deum sceleri et prosequi nunc

locum contra consuetudinem. Si cum bominibus

bene ageretur, consuetudo vivendi a bonis petenda

erat. Nunc quum mihi publicus vitiorum consensus

obiicitur, quid aliud iactatur quam nos in id

tempus incidisse quo inter iam corruptos homines

sancte honesteque agere non liceat. Contra caesariem

virorum. Est gloria Christi. Haue audes inducere

tuis fucis. An non id sacrilegium est?

Haec forte luxus pervérsitas veteres anachoritas

adduxit ut sibi certain humilioris vestitus formam

praescriberent, quo se abdicarent communi omnium

cupiditate. Deinde, ut fere bene restituta in vitium

labuntur, factum est ut monachi ex cucullis, cappis,

capitiis et huiusmodi nugis sanctitatem quaererent,

aut certe sanctimoniae opinionem. Illi, inquam, ana-

choritae si hodie viverent, quid facerent, aut quo

se antidoto munirent, quum illo adhuc incorruptiori

saeculo luxum irrepentem ferre iam non possent.

Nam ne illo quidem antidoto suae posteritati satis

caverunt. Videmus enim quam politi incedant multi

monachi, ut dicas data opera vestem albam esse

luxuriae instrumentum. Ne quis dicat: sine iniuria

vestior etc. Pauperum sanguinem omnes ferunt.

Unde enim reditus beatulis istis nisi ex pauperibus

etc. Praesertim vero advocati illi etc. Dixit propheta:

manus vestrae sanguine plenae sunt, ego

vero dicam totum corpus infectum esse quod tafibus

induitur. Dicent: non novum est exemplum.

Fateor. Nunquam enim tarn bene habuerunt res

humanae ut pluribus meliora placèrent. Quanquam

veterum luxuria prae ista nequitia parsimonia dici

possit.

Redeat in memoriam dira ilia denunciatio quae

de diebus Noe loquitur.

Dicas quosdam secum ferre unguentarias tabernas.

Non bene olet qui bene semper olet.

Non omnes modo corporis partes, sed vestes

quoque ipsae adulterae sunt.

Non gulae serviunt coenae nostrae sed ambitioni.

Disputandum contra illud Valerii de coena

Tuberonis: Maiores nostri publice magnifici, privatim

parci esse voluerunt. Nam si didicissent privatam

parsimoniam, non affectassent publicam luxuriam

: nunc vitia domi concepta in publicum afferunt.

Plerosque videre est qui instar Biantis omnia

sua secum portant, alios etiam plus quam habeant.

H . . . . um l ) ornatuum solebat esse sollicitus

usus, nunc ad augendam luxuriam contemptus aocedit.

Hoc verbum delicatorum quousque tandem?

Vestiarium neutro quern apud Senec. fol. 354.

Quum choreas nostras videris dicas istos hilares

per risum furere.

Inoperto capite dixit Sen. proverbialiter pro eo

quod est sine pudore.

Admonendi ut sint nobis aequiores. Dantur

enim vitiis quae ferre non possunt facilia remédia.

Quibusdam summa curarum est quid edant,

quid bibant, quid vestiantur.

Do honesto speculi usu pauca dicenda.

Quidquid olim muliebris mundus vocabatur,

sarcina virilis est imo etiam militaris.

Taxarida nostratium ftiaoxtxvla.

August, ep. 5. Ex vestra abundantia luxuriantur

histriones, et necessaria non habent pauperes.

1) vox dubia. Horum (?)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!