07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

189 CONSILIA. 190

libus est reposita in coelis, sub spe et exspectatione

resurrectionis ad gloriam aeternam. Fixa enim

etiam ilia nobis spes haerere debet, quamdiu corpora

nostra in terra quiescunt, animas apud ilium

vieturas in coelis. Quod ad illud quod a me quaeris,

liceatne christiano homini participare coenae

Domini quae istic administrator : responsio aperta

est, licere omnino, modo coena Christi ea sit de qua

agitur. Atqui ubi rem uti par est expenderis, invenies

non magis convcnire inter coenam Domini

ac missam papisticam, quam inter lucem ac tenebras.

Constat quidem ordinationem Domini doteriorem

fieri non posse pravitate hominum vel ignorantia;

sed illud pernego, missam ad Christum autorem

referri posse: quin potius in ipsius contumeliam

ab ipso Satana fabricatam affirmo ad sanctae

coenae eversionem certissimam. Plane enim ex

diametro illi répugnât, ubi sacrificii nomine censetur,

atque in actionem temere inventam vis et efficaciapassionis

Domini transscribitur. Exstat illic praeterea

apertissima idololatria, < non tantum ubi panis

adoratur, sed quia et oratur pro defunctis, et mérita

atque intercessiones sanctorum implorantur, et

pleraque eiusmodi illic fiunt, quao Dominus nominatim

condemnat. Quare non magis licet fidelibus

communicare illi superstitioni, quam olim licebat

eacrificare in Bethel.» Illud enim omnino répugnât

confessioni fidei, quam a nobis Dominus requirit.

Sed quia hoc argumentum pertractatum est fusius in

libris ea de re editis, a te peto ut illos diligenter

evolvas. Te interea gratiae Domini commendo, ut

ipse suam voluntatem te edoceat et aperiat oculos,

ut nigrum a candido discernas: sic enim tibi non

defuturum confido in quo acquiesças. Tibi vero

omnem licentiam praecidas simulandi interea impietatcm

a te ullo modo approbari. Dominus sua in

te dona adaugeat, atque ubi quod rectum est ostende'rit,

det etiam animum constantem, ut in eo agnito,

ut par est, adhaereas. Genevae 15. Iunii.

Tuus Calvinus.

QUI LICEAT PARTICIPARE CÜLTÜI ROMANAE SYNA-

GOGAE. •)

Quia de quaestionibus qua s moves, iam decern

fere annis ex varus partibus exhibita fuit molestia,

neque hoc trecentis responsis adeptus sum, ut quiescere

in posterum liceret: nihil melius esse duxi,

iusto taedio victus, quam locum dare superioribus

meis scriptis, ne implacabilis multorum curiositas

frustra me conficeret. Quare si breviter tibi et

concise respondeo, non solum temporis angustiis,

1) Epp. et Besp. ed. Genev. p. 328, Laus. p. 435, Hanov.

p. 487, Chouet p. 450, Amst. p. 205.

quibus tarnen constringor, adscribas, sed conceptae

pridem deliberation!. Nam si quibus ita pruriunt

aures, ut novis quotidie responsis oblectare se cupiant,

facile patiar aliunde petere. Nee mihi inter

tot negotia et assiduos prope morbos tantum suppetit

otii, ut publice et privatim scribendo omnibus

morem geram. Rogant quidam, si apostolis licuit

hora precationis in templum ascendere, deinde etiam

Paulo solennem ritum sanctificationis obire, cur non

etiam hodie nobis fas sit preces miscere cum papistis?

Primo tenendum est, quae tune apud Iudaeos

preces vigebant, fuisse puras, et formatas ad

praescriptum legis. Nee vero, si papistae puram

orandi formam conciperent, mihi religio esset templum

cum ipsis ingredi. Atqui illos minime decuit

aggregare se ad eorum coetum, qui Christum crucifixerant.

Respondeo actionem per se piam et

sanctam non corrumpi vitio hominum: sicuti dicere

soleo, ne omnes quidem angelos, si missae intersint,

posse eluere eius sordes sua sanctitate: neo

rursum diabolos omnes posse sua praesentia efficere,

quo minus sacra coena, dum celebratur ex Christi

instituto, suam puritatem retineat. Certum tarnen

est, non omnibus precandi horis apostolos venisse

in templum, quia in aedibus privatis agebant sacros

conventus: sed ut oblata Ulis fuit spes aedificandi,

hac occasione fuisse usos. Non ergo data

opera frequentarunt templum, ut genti suae in publicis

et quotidianis precibus essent socii: sed quia

probabile erat, loci reverentia magis dociles ac morigeros

fore ad excipiendam evangelii doctrinam,

qui in locis profanis minus fuissent attenti. Atque

id in Paulo clarius perspicitur, qui certe nulla religione

impulsus votum suscepit, sed tantum ut purgata

qua falso gravatus fuerat suspicione, ianuam

sibi ad spargendum evangelium patefaceret. Neque

enim sponte hac caeremonia fuisset defunctus: neque

rogatus est ab Iacobo (Actor. 21, 23), ut ita

Deum coleret, sed ut testatum faceret infirmis fratribus

se non esse apostatam a lege Mosis. Interea

liberum illis fuit et templum ingredi, et sacra oblatione

testari suam pietatem: quia non alius erat

finis, nisi ut profiterentur se Deum Israelis colère.

Iam cmergit altera quaestio, si adventu Christi

abolitae erant legis umbrae, cur eas adhuc sectati

fuerint? quae facile solvitur, si tenemus, quamdiu

stetit templum, fuisse sacrum domicilium coelestis

doctrinae, et illic Deum rite fuisse adoratum. Sic

enim finem legalibus caeremoniis imposuit Christus,

ut eas abrogando non prorsus statim damnaverit

quasi impias et pollutas, donee per evaDgelium clare

innotuit. Si excipias, lucem evangelii tunc satis

fuisse conspicuam, res ipsa palam docet, multis adhuc

incognitum fuisse Christum: alios vero sic

fuisse illustrates eius radiis, ut tarnen abessent a

pleno fulgore. Hinc apparet inter legales ritus et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!