07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

183 OONSILIA. 184

mento nititur doctrinae propheticae atque apostolicae,

cuius caput angulare et immotum Christus est

et manet. Adulterina vero ilia est, in qua non

régnât Dei verbum. Eo posito hoc inferimus, cultum

Dei ex mandate ipsius instituendum esse. Ninil

hie humänitus traditüm invectumve ferri posse.

Unius enim Dei esse, legem figere conscientiis.

Unius ius esse, praescribere quid ipse fieri a nobis

velit. Hinc illae querimoniae: Vos sanctae matris

ecclesiae statuta pessum dedistis; quoniam post

Esaiam autore Christo testamur, frustra Deum coli

mandatis hominum ; item ex Iacobo, unum legislatorem

esse, penes quern sit servare et perdere.

Ac si quidquid illud est, quod Dei cultus nomine ab

istis ornatur, intentius inspexeris, merum illic commentum

ex hominum cerebrd conflatum reperies.

lam si de fide et invocatione agitur, quia scriptura

nos ad unam Christi gratiam amandat, miserabilem

conditionem nostram ob oculos ponit, quae certissimam

condemnationem secum afïerat: nos vero praeeunte

scriptura, homines ad illam unius Christi

gratiae agnitionem et praedicationem revocamus:

quod rursum statui non potest, quin momento ab-

' surdissimum illud meritorum commentum ad vitam

aeternam lucrifaciendam corruät. Hinc et illae

obnunciationes : Vos omnem bonorum operum doctrinam

et Studium de medio tollitis. Scilicet ilia

. adversum nos calumnia stare potest, quum omnis

adversariorum istis. de rebus in suis, concionibus docendi

ratio plus quam evanida sit, si ad seriam et

exactam quae ministcrio nostro traditur et inculcat]ir

sanctae vitae institutionem vel eminus admota

conferatur. Hoc vero sic assidue procurator a nobis,

ut tarnen, ne quis se ipsum fallat aliqua operum

suorum iactatione, sic aperte dbceamus: neque.

posse nos quidquam boni, nisi spiritu Dei nos dirigente:

ncque adeo sancte viventibus (quum innumeri

sint nostri defec'tus, nihil in nobis non caducum

in sese, et nullius ad iustitiam coram Deo exhibendam

momenti) fundamentum aliud non exstare,

quo solida iustitia nobis constet, quam ut Christi

unius crucem ac mortem, omnibus aliis post tergum

reiectis, ambabus manibus complectamur. Huic

fidei fundamento veram invocationem ita connectimus,

ut et ad Deum unum preces nostras dirigendas

esse ostendamus, quum nos ad se compellet: et

ne nostrae indignitatis conscientia ab illo nos avertat,

per Christum unum, uti apud patrem mediator

nobis offertur, ad thronum gratiae cum certa fiduoia

accurrendum nobis sit. Hinc et illae lacrymae:

Vos in sanctos et sanctas Dei contumeliosi estis !

vos illorum cultum et honorem sustulistis! Scilicet!

quum sanctorum Dei hominum memoriam eo

quo Dominus nos docet loco habendo sincero studio

illam retinemus et honore prosequimur: ferre autem

non possumus ut sancti ipsi in idola transformati,

Dei aut Christi loco habeantur. Imo < etiam affirmare

audemus, si quid istorum per quae mundus

insaniens suo more, creaturis semper affixus creatorem

secure despicit: si .quid, inquam, istorum piae

illae et iam felices animae sentiunt, totas zelo accendi

ad Dei iudicium in sacriregos istos sues culi

tores accersendum. Quod ad sacramenta attinet,

quum illorum et usus et scopus sit, ut nos in Dei

timoré, reverentia et misericordiae fide confirment,

dici non potest quam, indigne omnia' hic etiam inversa

atque interpolata sint. Et nobis adhuo obiicitur,

ubi ilia suae puritati quasi veris natalibus

restituere conamur, sacramenta a nobis exinaniri.

Expendatur vero nostra omnis ratio ad unam institutionem

Domini, ut si quid abJUa discrepet, ad^

notetur. Exsulat quidem hinc missa, ut istio régnât.

Sed postliminio rediit coena Domini: ipsa, in-"

quam, coena Domini, uti ab ipso semel instituta

est, quod neque ipsi adversarii infitiari possunt.

Tantum suum ritum et receptum servitium divinum,

quod vocant, obiiciunt pro omni defensione. Nos

vero meliori iure et firmiofi nitimur, mandato Domini

ipsius, quod inviolattim stare oportet usque,

ad finem saeculi. Hoc faciendo, inquit Paulus,

mortem Domini annunciabitis donee veniat. Hio

igitur nemo quidquam immutare potest, quin rebellions

crimine coram' Domino teneatur. Prolixior

sim, si reliqua attingam, quae magis praetermittam.

Et satis etiam nunc fuerit; te ex istis quae hie habes

gustum aliquem percepisse, qui te ad uberiorem

cognitionem pleniore tractatione accedente pcrducat

Vale in Domino. Dominus te spiritu suo regat, a

quo ipsius voluntati respondere discas, et tuae saluti

ac tranquillitati consultum velit. Genevae.,

POUR LES EVESQÜES ET CUREZ DE LA PAPAULTÊ. 1 )

Pource quon sest enquis de moy en cas que

Dieu fist la grace à quelques Evesques et Prestres

de la Papauté de se reduyre, quele procedure on

devroit tenir à les recevoir pour Pasteurs, iay bien

voulu coucher en brief par escrit ce quil men semble •

priant ceux qui liront ce sommaire dexcuser la

briefvete: dautant qu'a grand peine ay ie eu des

1) Bibl. de Genève, Cod. 145, fol, 146. Une autre copie,

que nous désignerons par la lettre B., se trouve immédiatement

après fol. 148, et porte le titre: Comment, doivent se conduire

les Evesques et curez qui sont illuminez et veulent renoncer

au Papisme et suyvre l'Evangile et à quels enseignes

On les doit recevoir pour pasteurs ou au contraire: fait en

Novembre 1561. De cette seconde copie paraît dépendre cette

du MS. de la Bibl. impér. CdU. Bupuy Vol. 102, fol. 68 sur

laquelle une main étrangère a mis: Pour M. RemondChauvet.

Elle s'accorde en tout avec B. Une traduction latine dé cette

pièce se lit dans les Epistolae et responsa Gen. 1575, p. 339,

Laus. p. 646, Han. p. 726, Chouet p. 446, Amst. p. 212.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!