07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

181 CONSILIA. 182

augere nunc quidem velim. Quod si mihi non denegas,

ut vël perstringam aliquid eius, quo summa

fere momenta verti video, sic accipe. Me quum a

gratuita ilia poccatorum remissione, quae Christi

Domini morte nobis parta'. ac eiusdem gratiae Obsignationen

quae sacrosancto coenae mysterio nobis

exhibenda et applicanda ab ipso Christo instituta

est, in sacrificium illud sua vi operatorium, et mortis

Christi per sese applicativum, et illam elementi

adorationem (quid autem hoc sit, tacendo satis indico)

oculos et mentem converto, plane aliter sentire

non posse, quam quum ilia e coelo sint, ut

omnino constat, ista ab hominibus (ne quid gravius

dicam) pi'ofecta videri. Proiude nullius esse momenti,

ubi de Deo colendo, ot veritate ipsius sine

fermento retinenda agitur.. Sed et ista fortasse mi-

.nus parce hoc loco, si mei captus et tenuitatis rationem

tantum habeas. Tandem vero illud a te

contendam, mi pater, ut si ad me audiendum usque

propendere dignaberis, patruum tecum admittere

grave non sit, quod, tibi non incommode cessurum,

mihi non temere persuadeam. Bene vale, observande

pater, ac tuum propter Deum subductitium

tua benevolentia non magis indignum agnosce.

AD PONTIFICIUM QUENDAM EXHOBTATORIA ET APO-

LOGETICA. i)

Quum de facie tibi ignotus sim, absurdum tarnen

non videbitur, quod ad te scripserim, si tuos

liberos istius consilii autores apnd te citavero. Hoc

etiam ad illud valere cupiq, ut sine ullo excusationum

circuitu te quamprimum hie compellem. Etenim

hoc de te accepi, si quid ad te scriborem, non

tantum a te placide admissum iri, sed neque molestum

tibi futurum illud perlegere, et apud te deinde

meditari et expendere. Illud earn de te spem

mihi iniecit, ut quum pietatis semen in te subesse

videam, eultura demum adhibita fruetum inde consequuturum

suo tempore apud mc constituerem.

Quum igitur ad te ipsum excolendum hoc scriptum

pertineat, in primis hoc tecum reputes velim, nihil

magis decere christianum hominem, quam ut dum

abusus et corruptelas in Dei eultu (qui habetur)

palpabiles notare potest, ac debet, det etiam operam,

ne promiscuo consensu sese in illo coeno volutari

sinat: inde potius discat sibi de Dei veritate inquirendum

esse, ut in illa tuto acquiesçât. Alterum

etiam addo, ut quod de nostra doctrina subiieiam,

placide audias: brevi enim faciam, ut tanto facilius

agnoscas quam viam sequamur, et quo illa etiam

1) In editionibus omnibus seguitur praecedentem üidem

a Beza ex galtico versa. Gen. p. 144, Laus. p. 318, Han. p.

356, Chouet p. 195, Amst. p. 89.

ferat.. Primum igitur satis constat quam plurimos

in ignorantia et suporstitione haerere, quum ne

oculos quidem ad lucem obïatam aperire sustineant:

quorum te in numéro quum habeam, aperte significo,

ut ad illud demonstrandum vel persuadendum

tibi, longior a me exhortatio adhibenda non sit.

Atqui illud unum praecipue christianum • hominem

facit, si in oerta Dei colendi ratione sibi attendendum

statuât, ne sponte decipiatur, in re praesertim tanti

momenti, ubi aeterna animae salus vertitur. Notum

est autem christianismum adulteratum eb corruptum

fuisse, pastorum ecclesiae turn cessatione,'tum imperitia,

ambitione, avaritia. Neque hanc degenerationem

ad illorum vitam et mores restringo, quum in illa primas

obtineat ipsius Dei veritatis in mendacfum et imposturas

transformatio, cultus Dei innumeris superstitionibus

adductis contaminatio, ordinis ecclesiae

extrema perturbatio, usus sacramentorum conspurcatio:

ut uno verbo finiam, stupenda et omnem

sensum exsuperans inordinatio. Hoc vero si pauci

animadvertunt, inde fit, quod régula Lesbia hie pro

norma tantum obtinet. lam si religioni illi catholicae

pura et nativaDei institutio opponatur, eadem

illic conyenientia quae luc'is ad tenebras deprehen-detur.

Quare ut quis istis de rebus vere cognoscat

et sentiat, neque principis autoritati, neque consuetudinis

praescriptioni, neque suo ipsius sensui standum

est: consulendum verbum Domini, et quid

illic mandet aut vetet. Nam neque Dominus in angulo

loquutus est, et suam voluntatem turn summis

turn infimis patefactam esse voluit. Illud vero ubi

a te ipso obtinueris, ut patientem aurem Deo loquenti

accommodes, illis quae verbo nobis tradidit

acquiesças, unam salutis viam ab eo uno petendam

et percipiendam tibi statuas, magnum tibi aditum

' ad ea quae nostrum quemque tenere expedit pernoscenda

comparaveris. Ad nostram doctrinam venio:

quam plerique inauditam et inexploratam suo

quodam praeiudicio damnant, occupati nimirum nescio

qua opinione, quae aciem mentis ipsorum hac

in re prorsus obtundat. Non attingo contumelias,

et scelera etiam, quae nobis imponuntur, ut a nostris

degustandis avertantur omnes. Atqui hoc unum

nobis imputa ri potest, quod eos omnes qui Christi

nomine censentur, adhuc misère palantes, ad sua

illa signa, verbum Dei nempe revocare contendimus.

Simul etiam evincimus, controversias omnes

de Dei cultu ex verbo ipsius esse dirimendas, ut

unusquisque teneat, quod a Deo esse constabit.

Quid hie adversarii? Ecclesiam scilicet, ut Aiacis

clypeum ementiuntur, ut sub ipsius larva secure

lateant. Nee vero alia fuit ratio prophetarum et

apostolorum, quum res ipsis esset cum illis, qui

etiam ecclesiae nomen, et summam in ea autoritatem

eadem mala fide usurpabant. Quid igitur?

Novimus vero ecclesiam illam quae certo funda-

12*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!