07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DE MUTATA AÜT MUTÄNDA RELIGIONE.

EPISTOLA CUIDSDAM NOMINE SCEIPTA, QUI SE A PA­

TRE RELIGIONIS NOMINE SDBDUXEKAT.')

Quod facti mei rationem scripto et absens potius

quam praesens exhibco, peto a te, observande

pater, ut me excusatum babeas. Duo in causa sunt:

unum, quod veritus sim, ut in ré odiosa et in speciem

aliéna, satis facilem ad me audiendum te näherem

: alteram, quod summa ilia reverentia qua

te prosequor, mihi apud te quidquam istorum proferre

hactenus non permiserit. Nunc vero ineundam

mihi hanc rationem esse duxi, qua Tel te plaearem,

quatenus offensionem de me conceptam retineres,

vel saltern quidquid istud est emollirem, dum

ohlata meliori occasione tibi ad plenum satisfacerem.

Dolet tibi, quod in cultus Dei ratione quem pro

vera habes te non sequar. Hoc si contemptu facerem,

ut levés multi homines, quibus susque deque

est omnis,religio, quique omni affectu in cultus Dei

observatione vacui sunt, nulla venia non essem indignissimus.

Sin vero Dei timor, et conscientiae

testimonium eo me impulerunt, sic mihi persuadeo,

utroque illo nomine meum a te factum tolerabilius

iudicatum iri. lam ne te multis obtundam, negari

hoc non potest, quin multi et crassi abusus et corruptelae

in ecclesia locum habeant, qui Dei nomine

teguntur: et bona intentio ista omnia eluere creditor.

Interea qui sic vivunt, ut sine Dei voluntatis

àutoritate Deo sese approbatum iri statuant, illi (ut

vulgo dicitur) rationem suam sine hospite subducunt.

Siquidem fixum esse illud debet, Deum non

ex nostro sed ex ipsius arbitrio' colendum esse. Me

vero ferendum non esse fateor, si his de rebus ex

meo sensu pronunciare andeam, quasi aliis iudkio

plus valeam. Sed non hic agitur quis melius sapiat

inter homines: ilia enim régula et nota est, et

1) Beza eœhibet inter epistolas, e gallico versam dicens

Gen. p. 143, Laus. p. 311, Han. p. 354, Ghouet p. 194, Amst.

p. 88.

cômmuni omnium sensu comprobata, Deum praeferre

obedieritiam sacrificiis omnibus. Quare ut res

subtilius non expendatur, satis constat, a Deo roiici,

quidquid ipsius voluntati non respondet. Testimonium

autem voluntatis Domini ex una scriptura, in

qua consignatum exstat, petendum est. Undo fit,

ut quidquid sese offeret quod repugnet scripturae, ab

eo mihi cavendum sit, nisi sciens in Deum peccare

velim. Hoc autem loco habere me quae communi

consensu tarn sancta esse credantur, absurdum tibi

videri potest. Verum hoc unum a te, mi pater, postulo,

ut quum ea sim aetate quae ad quidvis admittendum

magis prona iudicari solet, ne tarnen

hoc meum tantis de rebus iudicium iuvenili levitati

adscribas: quum potius idoneo et omni excepüone

maiore veritatis testimonio pressus ac pervictus, ita

sentire coepcrim. Quod enim per Dei gratiam et

legendo et audiendo àssequi datum est, illi refragari

tandem non potui. Quamobrem, mi pater, ubi

ex ilia certa scientia, quae conscientiam meam regere

debet, aliquid malum esse mihi constat, illi

interesse nefas mihi iudico, etsi mihi non parum

dolet, quod ab Ulis rebus abstinere sine tui offensione

non possum. Nihil enim mihi et optabilius

est, et meo voto accommodatius, quam ut meum

tibi obsequium praestem, atque approbem. Unum

me impedit, cuius a te imputationem supplex deprecor,

quod reluctante conscientia si quid aggrediar,

me ipsnm in me iudicem ferre cogar. Absit vero

a moribus meis omnis arrogantiae, et de me supra

alium quemquam existimationis labes. Tantum hoc

volo, quod qui a Deo edoctus sim, quid rectum sit

vel secus, illud insuper habere iam non possim.

Quumque singulis de se apud ilium ratio aliquando

reddenda sit, ut aliis sua ignorantia in Dei iudicio

fraudi etiam non sit, non video tarnen quid a me

obtendi possit, si a Dei notitia et vero ipsius cultu

mihi explorato semel deflectam. Quid porro in ipsis

rerum obtineat argumentis, neque pro meo captu

hie apud te attingo, neque etiam eo tibi molestiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!