07.06.2013 Views

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

volumnis xxxviii. pars prior. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

177 OONSILIA. 178

Deinde ut autoritas, quam sibi vendicant, illis

concedatur: nemo tarnen eorum liber est: quia iureiurando

adstrieti sunt ad obsequium papae, et romanae

sedi sunt addicti, quod ex diametro pugnat

cum libertate.

Oommodum remedium esset, si deligantur homines

ex ea parte quae ecclesiae reformationem tarn

in doctrina quam in moribus oupit et flagitat: quibus

etsi non esset vox definitiva, ut loquuntur, liberum

tarnen esset intercedere omnibus decretis et

determinationibus verbo Dei minus consentaneis : ut

iis etiam daretur audientia et admitterentur protestationes.

Ipsi vero osteuderent • iustas sibi esse

contradicendi rationes, quo minus acquiescèrent

episcoporum placitis.

Maxime vero intolerable est, papam praesidere

concilio tanquam caput, praesertim in hac nova qualitate,

ut ab eo et eius arbitrio dependeant omnia.

Atque ut primum locum obtineat omnium permissu,

ante omnia tarnen ratio postulat, ut se sub mittat

concilio per omnia, iuretque se observaturum quidquid

illic statutum fuerit: atque hoc modo se abdicet

dominatione quam sibi antehac arripuit, ut

tantum sit unus ex aliorum numéro. Rursum adigendi

essent episcopi ad proprium iusiurandum, se

obsequentes fore Dei vërbo, nee rationem habituros

praesentis status: ac si quae inventae fuerint corruptelae

tarn in doctrina, quam in caeremoniis et

moribus, earum se minime patronos fore vel fautores.

Modus procedendi omnino frustratorius esset,

si mos qui nuper invaluit retineretur: nempe ut

quicunque reformationem postulant, vel ore vel

scripto exponerent suam doctrinam, deinde ipsis absentibus

praelati quod libitum esset décernèrent.

Necesse igitur omnino est omnes adesse, ut quidquid

male et inscite deliberare vellent episcopi, corrigere

liceat: atque ita integrum sitcunctis erroneis

opinionibus obiicere rationes claras et validas.

Operae pretium etiam est ante omnia, statuere

quern ordinem sequi conveniat: nempe ut primo

loco excutiantur articuli doctrinae, de quibus inter

partes non convenu: inde transitus fiat ad caeremonias:

postremo de regimine ecclesiae agatur.

Capita doctrinae, de quibus hodie litigatur,

sunt de cultu Dei: an scilicet ad unicam et simplieem

normam scripturae exigi debeat, an vero fuerit

in hominum potentate et arbitrio leges ferro. Deinde

an eorum traditiones animas obligent mortis

reatu. Sub hoc capite comprehenduntur vota, prohibitio

coniugii, confessio auricularis, et res similes.

Deinde quaerendum erit et definiendum uhi fundata

sit salutis nostrae fiducia: meritone operum, an gratuita

Dei misoricordia servemur. Hinc pendet materia

liberi arbitrii, satisfactionum, purgatorii et similium

rerum. Fidei certitudini annexa est Dei

invocatio, et secum trahit quaestionem de intercessione

sanctorum.

In secundo capite, quod est do caeremoniis,

disputandum erit de congerie rituum, quam mutuati

sunt ab umbris legalibus: simul de numéro sacramentorum

et eorum accessionibus.

Tertium caput, de regimine ecclesiae, continet

definitionein officii episcopalis: ut sciatur quinam

sibi iure et merito hunc titulum vendicent. Hue

etiam pertinent gradus, ordines, primatus, et alia

similia.

lam vero non sufficeret habere concilium, nisi

universale fuerit: siquidem animus est sedare et

placare motus omnes et contentiones quibus turbatur

ecclesia. Verum quidem est, singulos reges et

principes, ut suarum ditionum turbis remedium inveniant,

posse cogère nationale concilium, si vicini

suum consensum et studia non adiungant. Verum

si partiale concilium cogatur, quod nomon universalis

obtineat, id nihil aliud erit quam ignem magis

ao magis accendere, augere pugnas, et creare novos

tumultus. Quare penitus necessarium est, eos omnes

qui reformationem expetunt, in concilium quod

habebitur consentire, ut ita tota christianitas coalescat:

qui vero sanctam unitatem et concordiam réfugient,

ut schismatici reputentur.

Calvini opera. Vol. X 12

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!